Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est digressio declarans intellectum dictorum Melissi et Parmenidis,
Est autem attendendum^ ad. omnium horum intellectum, quod isti viri solam materiam rerum esse dixerunt principium, sicut etiam diximus supra: et causa deceptionis eorum fuit haec: quoniam si nos resolvamus materiam sensibilium, continget venire in materiam quae sola quantitate determinatur, eo quod corpus materia est sensibilis corporis: si autem corpus resolvamus, continget venire in materiam quae est corporeitatis susceptibilis, et hoc est hyle sive origo, et non habet esse corporale nisi in corpore: et hic non indigemus ulteriori materiae resolutione: sed infra loquemur de materia intelligentiarum, utrum una sit cum materia corporum et quomodo una: sed. hic nobis sufficit qualiter omnium corporum materia est una. Hanc autem materiam totam substantiam et totum esse omnium corporum esse dixerunt: quia formam quae est in materia, esse non perceperunt, sed putabant ipsam per non vere ens distingui: quia formas et accidentia non dixerunt esse nisi in sentire et apparere, et non in esse, sicut adhuc multi dicunt, quorum pater erroris est Alexander et David de Dinanto qui secutus est Alexandrum in hoc: et ideo dixerunt quod id. quod est extra ens et extra vere ens, et hoc non est ens, sed videtur esse secundum sensum et aestimationem: et quod, homo et asinus sunt unum sed. apparent alia: et contradictoria sunt simul vera, si appareat unum uni, et alterum alteri: quia cum materia prima una sit, id. quod agit pluritatem, non est vere ens sed esse videtur. Et distinxerunt id quod esse est, in id quod vere est secundum significari, et in id quod, vere est secundum rem. Vere enim est secundum reru, quod ratam et veram habet entitatem:
et haec est materia prima quae sola entitas est rerum. Vere autem significatur quod apparet verum significanti secundum aestimationem et sensum. Et ideo secundum istos bene contingit quod aliquid vere significatur, et cum est extra vere ens. Superius autem habitae sunt probationes super hoc, quod aliud est vere significari aliquid, et aliud vere significari esse. Cum autem dicitur, homo est albus, lioii significatur vero album secundum dicentem, sed significat album vere esse in rc, quia accidit vere enti: et omne accidens vere enti, habet entitatem: et sic necesse est quod ens multa significet, et dicatur multipliciter de ente per se quod est subjectum primum materiae, et de ente in illo quod denominat ipsum ut forma accidentalis.
Has autem opiniones sic explanat Alexander in quodam libello, ubi omnia unum esse quod est materia, probare intendit: et David de Dinanto in libro Atomorum. Nos autem utrum omnia sint unum, perscrutabimur in parte inferius: sed in sufficientia habet determinari in prima philosophia .