Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est digressio declaratis qualiter principia oportet esse contraria, et quae contraria sunt quae principia dicuntur.
Si autem contraria sunt principia, sicut probatum esse videtur ex ante habitis, contraria autem sunt quae posita sub eodem genere maxime a se distant, videtur quod contraria, non sunt principia generis, sed potius consequuntur genus: et ita videtur quod contraria non possunt esse principia quae non sunt ex aliis.
Adhuc autem substantia substantiae non est contraria, sed potius qualitas qualitati: qualitas autem non. est principium mobilis corporis in eo quod mobile: videtur igitur quod principia non sint contraria, quoniam, talia principia quaerimus, quae corporis mobilis in eo quod mobile sint principia.
Adhuc autem quaedam naturalium et mobilium eorporurn sunt extracta contrarietatem, sicut caelum: et in eis tamen oportet accipere principia naturae: Addetur ergo quod principia naturae non sunt contraria.
Si forte aliquis velit sequi Avicennam et Averroem in solutione quaestionis dicentes, quod contraria sumuntur dupliciter, scilicet large et stricte: stricte enim sumpta contraria sunt qualitates primae vel causatae ex primis: large autem sumpta contraria sunt continentia sub se privationem et habitum: et ita intelligitur quando dicitur quod, principia sunt contraria, quia sunt opposita ut privatio habitus. Videbitur haec distinctio nihil valere, quia ubi Aristoteles probat duo esse contraria principia, ratione utitur ad hoc quod ad agendum sufficiunt duo: ergo secundum Aristotelem principia sunt agentia: privatio autem et habitus noti agunt: privatio enim nihil agit: ergo videtur quod ista distinctio non sit secundum sententiam Peripateticorum.
Adhuc qualiter privatio diceretur esse principium, cum ipsa nihil sit: licet enim relinquat subjectum proprium, tamen nihil ponit, sicut caecitas quae nihil plus ponit in oculo de visu, quam in lapide, licet inoculo relinquat subjectum visus proprium, quod non facit in lapide. Omne autem principium videtur esse tale, quod, ex ipso causatur aliquid quod principiatur ab ipso.
Adhuc autem quod si genera oppositorum debeant reduci, non reducentur in contraria, sed potius reducentur in affirmationem et negationem, et privationem et habitum. Quid ergo causae est, quod principia nominantur contraria ? Cum autem contraria sint opposita ut privatio et habitus. Adhuc autem oppositorum genera ab antiquo sunt distincta. Quid ergo causaes et, quod Antiqui principia dixerunt esse contraria potius quam opposita ut privationem et habitum ?
Amplius secundum ante dicta oportet, cum non sint ex aliis nec ex alterutris, esse simul in eodem subjecto. Talia autem quae simul sunt in eodem subjecto, nullo opponuntur genere oppositionis. Videtur ergo opinio Anaxagorae ex hoc
vera esse, quod videlicet principia non sint opposita, sed velut quaecumque contingentia uni et eidem subjecto, sicut album et musicum et similia. Adhuc autem si dicerentur principia esse opposita, tunc relinqueretur ea non posse simul esse in subjecta materia: aut igitur unum erit in subjecta materia, et alterum erit simpliciter extra ipsam: aut utrumque erit extra. Et quodcumque istorum detur, sequitur inconveniens, quod videlicet aliquod principiorum naturae sit extra materiam: quod si verum est, sequitur quod non transmutet nec materia transmutetur secundum ipsum, quod est extra ipsam generationem, sicut in Metaphysicis probatur. Adhuc autem ad generationem rei sufficit, quod unum sit activum et alterum passivum. Sunt autem haec forma et materia: haec autem semper simul sunt in natura, et nullo genere oppositionis opposita. Adhuc autem supra habitum est, quod una proprietas principiorum est, quod ipsa non sunt ex alterutris. Constat autem etiam ex ante habitis, quod contrariorum utrumque fit ex altero. Ergo principia non sunt contraria, sed potius similia vel contingentia eidem subjecto, non contraria, ut videtur. Si autem et hoc concedatur, habet rursum quamdam dubitationem: quoniam quae erit habitudo unius ad unum, si talia sunt non opposita principia, eadem erit habitudo ejusdem ad infinita, eo quod infinita accidunt eidem subjecto: non ergo esset positio vera quae inducta est supra, quod tamen fit musicum ex immusico, non fit ex quolibet immusico: quia secundum hoc posset fieri ex quolibet et corrumpi in quodlibet, quod improbatum est in antecedentibus.
Ad omnia autem haec sine praejudicio aliter dicendum pro modulo nostro: omnes secundum doctrinam Aristotelis tenuere, qui princeps fuit Peripateticorum, principia esse contraria, et convenerunt etiam fere omnes alii in hanc sententiam,
licet different in modo et suppositis contrariorum, sicut diximus: haec autem contraria sunt illa inter quae est motus et mutatio quae permixta est motui, sicut infra dicemus: quae licet in singulis mobilibus sint alia et alia, tamen in communi ratione dicuntur contraria i et hoc oportet nos loqui in communi: quia sic est processus scientiae a communibus ad specialia. Quod qualiter sit, dico quod sicut est in genere et differentiis respectu speciei constituendae, ista est in materia et contrariis respectu rei constituendae per fieri et moveri secundum naturam. Genus enim est generalis forma, quae ideo generalis, quia est imperfecta et indeterminata: et cum trahitur ad perfectum, determinatur per differentiam communitas et confusio ejus, et sic conducitur ad esse speciei. Licet ergo alia sit natura generis secundum id quod supponit genus, et alia natura differentiae secundum id quod supponit differentia: tamen in potestate generis est differentia habitualiter, sicut in habitu sive forma confusa non adunata ad unum vel ad aliud, nec distincta per actum vel alium. Et si quaeratur, utrum ille confusus habitus et forma in genere sit eadem cum forma speciei? dicemus, quod est idem et non idem. Est enim non idem secundum esse, et est idem quodammodo secundum id quod est essentia quaedam. Dico autem quodammodo et non simpliciter: quia est una essentia quae est in duobus, scilicet determinato distincto, et non determinato et indistincto, sive perfecto et imperfecto, sed est ut deficiens in his quae ad esse exiguntur quando est indeterminata et ut habens necessaria ad esse quando est determinata: et hic quidem habitus confusus unus est abstrahens ab omnibus speciebus, licet operatio ejus et analogia non sit una prout comparatur ad. speciem unam, et prout comparatur ad aliam: et hic habitus dicitur habitualis potestas per quam differentiae generis omnes sunt intra genus et extrahuntur ab ipso secundum rationem per intellectum agentem compositioni in genere et differentiis: et est nunc manifeste cognoscere, quod genus est compositum: quoniam natura quam supponit genus ut subjectum quoddam differentiarum, alia est ab illo habitu confuso qui est in. genere habitualis potestas, quae natura generis potestate omnes continet differentias. Et quia differentiae natae sunt circa commune fieri subjectum, et uniuntur in una potestate habituali ipsius, et distant a se sub illo quando actualiter accipiuntur ex expellunt se mutuo ab illo, per hoc enim quod una generatur in ipso, alia non inest secundum esse: ideo differentiae substantiales dicuntur contrariae ab Aristotele in X. primae philosophiae : per omnem enim eumdem modum se habent contrariae qualitates ab subjectum. Sicut autem diximus in genere et differentiis, ita est per omnia etiam in materia et contrariis, praeter hoc solum, quod materia non est forma generalis. Materia enim est subjectum formarum in entibus, et habet in se habitum confusum formarum, qui. habitos imperfectus est et indistinctus, et hic habitus si accipiatur in materia communi, est sicut in genere remoto . Si autem accipiatur in materia propinqua et appropriata, est sicut in genere proximo vel propinquo. Est autem habitus hic habitualis potestas, qua materia claudit in se formas plures vel pauciores, secundum quod fiunt propinqua vel remota: et haec est potentia habitualis idem et diversa a formis per omnem eumdem modum, quo diximus, quod habitualis potestas differt: et idem est cum differentiis oppositis, et formae sub ipso acceptae habent se per modum contrariarum
differentiarum sub genere: et hae formae contrariae sunt principia rei mobilis secundum quod est mobilis: quia omne quod movetur, aliquo modo movetur de contrario ad contrarium. Quod qualiter accidat videamus.
Sumamus autem hic quod in tertio libro hujus scientiae probabimus, scilicet quod motus physicus non sit nisi aliqua forma fluens secundum suum esse et non. secundum suam essentiam, sicut patet in eo qui albatur. Albatio enim non est nisi albedo fluens secundum esse quod habet in materia, et exiens continue de esse in esse. Constat autem quod sic fluens non flueret, nisi a permixtione magnitudinis exiret. Ergo fluit a contrario sibi permixto. Sed hic fluxus habet principium et medium et finem. Constat autem quod principium ejus magis est in contrario permixto vel juxta ipsum. Medium autem ejus est in natura secundum esse quod aequaliter utrumque respicit extremorum, et finis ejus est secundum recessum a natura contrarii et accessum ad statum in albedine. Oportet ergo quod sit de contrario ad contrarium per medium. In omni enim motu prius venitur ad medium quam ad finem. Si autem aliquis ista tria velit considerare subtiliter, inveniet duo extrema motus esse contraria, et medium per quod aeqiiidistantia accipitur, esse potestatem illam habitualem materiae in qua, ambo aequaliter secundum posse et non. fecundum esse existant: sicut autem genus secundum esse nusquam est nisi in speciebus, ita materia secundum, esse nusquam est nisi sub formarum altera quae contrariae sunt: et cum motus conveniat materiae secundum esse, oportet quod, conveniat ei secundum exitum de contrario in contrarium, et non secundum exitum a potentia habituali media inter contrarias formas: et hinc est quod Philosophi dicunt, quod privatio semper salvata est in contraria forma, licet secundum rationem differat ab ipsa.
Et est adhuc advertendum in ipsa con- sideratione, quod quaelibet formarum potestate habituali existentium in eadem materia, contraria est alteri, et privatio ad ipsam: si enim considerentur formae illae prout sunt actuale esse dantes materias, absque dubio contrariae sunt per modum supra dictum: quia bene sequitur, si unum contrariorum esl forma, tunc et alterum est forma. Si autem considerentur illae formae per hoc quod uniuntur in habitu confuso materiae, ambientes formas potestate, unaquaeque earum habebit aptitudinem ad. alteram., sed deficit ab actuali esse ejus: et sic contrarium necessario supponit privationem.
Et si quaeratur, a quo illorum, habent, quod moventur ad invicem et transmutantur ? non erit difficile secundum nraehabita assignare: quia motum et potentiam movendi ad invicem habent secundum, hoc quod commune est utrisque, scilicet secundum quod unaquaeque privative se habet ad alteram: quia sic habent tam subjectum commune, quam, aptitudinem recipiendi formam oppositam. Aptitudinem dico habitualem, sicut ante diximus. Tamen quia, materia secundum esse habet mutari, et secundum esse non est in sola et simplici aptitudine illa, oportet quod principium motus sit a contrario vel medio quod loco est contrarii: nec tamen principiat motum ut contrarium, sed potius ut privative oppositum, sicut patet ex praedictis.
His habitis, nihil difficile aest respondere pro objectis et aliis quae similiter objici possunt. Ad hoc enim quod dicit contraria esse consequentia genus, dicendum, quod hoc verum esl de genere quod dividunt, sed tamen praecedunt hoc quod constituunt: et hoc est id quod generatur et constituitur in natura, sicut nos diximus in pro cerniis libri istius: hujus enim quod in natura generatur secundum speciem quam natura praecedit, nos quaerimus hic in communi principia, non considerantes hoc vel illud quod est in genere minerae vel plantae vel aliis. Nec ideo sequitur quod sint ex. aliis: quia
non. sunt ex aliis contrariis quae sunt ante ipsa in motu quem principiant, licet sint ex alio quod potestate est utrumque eorum. Sic enim intelligitur quando dicitur, quod principia prima non sunt ex aliis. Sufficit enim, quod non sunt ex aliis secundum modum illum quo illa sunt ex ipsis. Subjectum tamen ipsorum prius est ipsis et sunt ex ipso, non simpliciter, sed quodam modo, ut supra patuit, et adhuc inferius in sequentibus operis istius melius explanabitur.
Quod autem objicitur, quod substantia substantiae non est contraria, solvunt Alexander et Averroes dicentes, quod hoc est verum in compositis, non autem in simplicibus: nec ego reprehendo solutionem, ipsorum.
Si autem in simplicibus distinguatur inter vere contraria, et ea quae habent modum contrariorum, melius erit intelligere: quia propterea quae supra dictae sunt formae substantiales modum habent contrariorum. In eo autem quod contraria sunt activa vel passiva secundum se vel per prima contraria activa vel passiva, deficiunt a vere contrariis: quia sic contraria non sunt nisi in qualitate
De solutione autem Avicennae et Averrois patet qualiter intelligatur si quis eam velit sustinere: et quod objicitur, quod per actionem et passionem probatur principia esse contraria, dicendum quod contraria quae sunt in substantia, dupliciter accipiuntur, scilicet secundum se et secundum esse quod habent in materia: et secundum se quidem nihil agunt nec patiuntur, sed sunt formae simplices. Si autem, accipiantur secundum esse quod habent in materia, sic eo quod sunt substantiales sunt terminantes et perficientes in materia: et ideo omnes activae qualitates quae sunt in materia, sunt instru-.
menta earum: sicut enim calor non dissolvitur tantum et rarificat materiam, sed servat proportionem ad carnem et os et lignum et alia similia secundum quod informatur ab una forma substantiali vel ab alia: et sic formae substantiales sunt activae et passivae. Quia sicut diximus proportionaliter in talibus movere calidum in forma substantiali informatum, ita dicimus de passione humidi et sicci, et ita dicimus de actione frigidi. Nos autem de hoc reddere perfectam rationem habemus in libro IV Meteororum, et in libro de Anima, Ea enim quae nunc dicta sunt, sufficiunt ad praesentem difficultatem de naturae principiis motam removendam.
Ad id autem quod dicitur, privatio nihil esse, satis planum est solvere per ante dicta: licet enim per hoc quod privatio est, nihil sit, tamen per hoc quod relinquit aptitudinem formalem, aliquid est, et sic principiat motum rei mobilis: sed tamen infra ostendemus, quod principii ratio non aequaliter convenit tribus principiis, sed potius per prius et posterius. Quod autem quaeritur quid causae sit quod principia dicantur contraria, cum ante contraria sint opposita ut privatio et habitus, satis est planum solvere per ante dicta. Si enim in oppositione contrariorum tanquam radix oppositionis supponatur oppositio quae dicitur privatio et habitus, propter potestatem habitualem in qua uniuntur contraria, quae est relicta in privatione et habitu. Et haec est ratio, quod. Aristoteles reduxit contraria in privationem et habitum, et non e converso . Sed tamen secundum quod motus principiatur in esse, est processus motus a contrario in. contrarium: et ideo Peripateticis magis placuit principia motus esse contraria, quam privationem et habitum: tamen quia contrarium non in
quantum est species et forma opposita, movet, sed. potius secundum quod privatio est in ipso, ideo specificantes per exempla principia motus posuerant privationem et habitum esse principia.
Ex his patet ulterioris quaesiti solutio, utrum videlicet principia sint quaecumque contingentia eidem subjecto vel contraria ? patet enim quod contraria: et quod dicitur quod contraria non fiunt ex alterutris, intelligitur quod una contrarietatis extremitas non fit ex alia, sicut calor non fit ex frigore: sed secundum quod unum contrariorum est privatio alterius in materia subjecta, bene fit unum ex alio i et etiam nihil fit naturaliter nisi secundum hunc modum: et nihil prohibet contraria hoc modo simul esse ut in. motu, et non ut in esse in eodem: quia quando sunt in motu, unum est sicut privatio procedens ad habitum, et alterum est sicut forma fluens de potentia ad esse et non sicut forma dans esse absolute. Sic enim contraria simul sunt in omni motu: et hoc modo sunt principia causantia motum. Hoc autem in tertio hujus scientiae libro erit manifestum, cum de motu loquemur. Patet etiam, quod neutrum prin. cipi. orum . hoc modo sumptum est extra materiam et motum, sed utrumque essentialiter est intra ipsum, motum et materiam. Nec sufficit activum solum, sed oportet esse in quod agit: et hoc dupliciter, scilicet sicut contrarium quod expellit, et sicut materia quae suscipit actionem agentis: et ideo oportet: esse principia contraria. Et ex his patet solutio dubitabilem quae meta sunt et similium illis.
Per hoc autem quod nos hic fecimus comparationem inter genus et materiam, et contraria et differentias, non intelligimus quod materia sit genus, vel differentiae sint contraria secundum naturam accepta, cum. nos praedixerimus genus esse formam generalem, et differentias osse praedicabiles de his quorum sunt differentiae. Materia autem non est forma nec formae sunt praedicabiles de materia vel de eo cujus sunt formae, quia genus est intentio rei et similiter differentia. Et ad hoc intelligendum est, quod (sicut nos ante diximus) universale et forma rei triplex est, scilicet id quod est ante rem, et hoc est hic causa: et id quod est in re, et hoc est forma: et id quod, est post rem. abstractum per intellectum ab ea, et haec est rei intentio. Cum autem a re fit abstractio, fit illa abstractio a re tota: et ideo id quod abstrahitur a tota re, praedicatur et vocatur propter hoc forma totius et non partis: totum enim secundum quod in suis essentialibus consideratur, potest significari secundum quod est substans formae, vel secundum quod est forma perfecta . Et primo quidem modo ab eo toto sic considerato abstrahitur genus: et secundo modo ab eo toto abstrahitur species vel differentia, si. consideretur ut perfectum per hoc quod, dat ei distinguens et perficiens ipsum in esse: et si consideretur ut substans accidentibus, ab eo toto abstrahitur album vel. musicum: et omnia haec praedicabilia sunt de toto, eo quod sunt formae a toto separatae. Sed hoc non fit in forma et materia, quorum neutrum, est totius ut constituens totum, sed constituunt totum et componunt, et ideo dicuntur partes de toto non praedicabiles. De hoc autem tractandum erit in prima philosophia, sed ad intellectum contrarietatis principiorum sufficiunt ea quae hic dicta sunt.