Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod principia non sunt plura duobus
aut tribus. Quoniam autem principia sunt finita, rationem habet quod sint duo tantum, et quod non duo tantum: sicut et ratio quidem ad hoc quod sint plura duobus est, quia cum habitum sit quod principia prima oportet esse contraria, potest aliquis dubitare dicens, quod, contrarium non facit alterum vel aliquid ex altero: densitas enim non facit raritatem, neque e universo raritas densitatem: et similiter e m omnibus aliis contrarietatibus quae a Philosophis diversis dicuntur esse principio quia discordia non conducit ad esse concordiam, neque facit aliquid ex ipsa, nec e converso concordia ex discordia, sed utrumque facit in alterum quiddam tertium quod subjicitur utrique vel in plura, sicut Platonici dicunt, qui plura ponunt materialia subjecta contrariis ex. quibus dicunt parari naturam materialium entium.
Amplius de eodem dubitabit aliquis, quomodo videlicet contraria sint principia, nisi supponatur eis natura tertia: quia nos videmus quod contraria non sunt substantia alicujus eorum quae sunt, sed potius sunt formae eorum secundum quas qualia dicuntur: sed id quod est principium simpliciter, hoc simpliciter etiam est ens: et oportet quod non sit sicut in subjecto aliquo, sed sit stans per se. Si enim diceretur principium esse in aliquo subjecto, oporteret quod principium esset principiatum, et sic esset ex aliquo alio, quod supra improbavimus: quia subjectum quod est stans per se, prius est et principium praedicati quod est in subjecto.
Amplius autem ex his quae in Praedicamentis tradita sunt, manifestum est quod substantia substantiae non est contraria: ergo contraria quae dicta sunt esse principia, non sunt substantiae. Qualiter igitur sunt ipsa per se sumpta principia substantiae: substantia enim. non fit essentialiter ex non substantiis. Iterum autem si contraria tantum, per se sumpta essent principia substantiae, cum principium sit prius principiato, oporteret contraria quae non sunt substantiae, esse priora quam substantia: ergo non substantiae priores sunt substantia, quod est inconveniens.
Unde si aliquis utrasque habitas ra-.
tiones veras esse supponit, scilicet quod
principia sint contraria, sicut dudum probavimus, et quod principia substantiae non sola possint esse contraria, sicut nunc probatum est, oportebit eum necessario plura dicere principia quam duo: ponet enim tertiam materiam quae subjicitur duobus contrariis primis, sicut dixerunt illi qui omne quod est, dixerunt unam quamdam materialem naturam esse, sicut aquam, aut ignem, aut medium inter ista.
Ne autem ea quae dicta sunt, obscura remaneant, adhuc eadem declarabimus amplius. Constat enim nihil agere in alterum, nisi quod est in esse salvatum: contrarium autem in esse non salvatur nisi per subjectum in quo est: ergo ad hoc quod in se invi cem agant contraria, debet ipsis subjici tertium quod est subjectum salvans et sustinens utrumque: et sic non possunt esse tantum duo contraria principia. Adhuc id quod est ex principiis constitutum, est hoc aliquid. Id autem quod est hoc aliquid, duo habet in seipso ex principiis constituentibus ipsum: est enim per se subsistens, et est ens completum in actu. Oportet ergo quod unum principiorum sit in subsistens, et hoc est id quod contrariis subjicitur, et alterum sit actus ejus, et hoc est alterum contrarium quod est per modum habitus. Nec est nobis dubium ex his quae in Logicis et prima philosophia dicta sunt, substantiam dividi in tria, scilicet in materiam, et formam, et compositum. Dicitur autem substantia a ''substando : cum autem substent tria, scilicet materia, et prima substantia, et secunda, constat quod id quod primo substat, a quo ambo alia habent substare, est materia: propter quod etiam ipsa est subjectum primum: quia ipsa est quae proxime substat formae et primo: et hoc modo sola ipsa inter simplicia substantia est. Omnis autem forma in quale praedicatur sive sit pars rei, sive non. Ex his enim quae Porphyrius tradidit, scimus quod
differentia licet sit pars ejus quod est esse rei, tamen in quale praedicatur. Talis ergo forma quae pars esse rei est, qualitas est rei essentialis, et est in subjecto primo, quod est materia, cui dat esse et facit ipsum actu esse, cum ante potentia extiterit: et non est substantia secundum quod dicitur a substare substantia: et hoc modo prima substantia quae est hoc aliquid, non habet a forma quod sit substantia, sed potius a materia. Hoc modo ergo intelleximus quod, substantia non est contraria substantiae, et quod substantia non sit a non substantia: quia hoc modo prima contraria non sunt substantiae, sed sunt substantia) secundum quod dicitur substantia quae facit substantiam actu esse: hoc enim est qualitas essentialis, et est pars ejus quod est esse rei habens contrarium, et est in subjecto primo quod est materia, et non in subjecto secundo quod est compositum: quia id. quod, est in subjecto secundo quod est completum et perfectum esse, est consequens esse perfectum: et ideo non potest esse pars ejus quod est rei esse: quapropter accidens est, quod cum sit in aliquo, non est in eo sicut quaedam pars ejus quod est esse, et impossibile est esse sine eo in quo est: et nihil differt forma substantialis ab accidentali. Et ideo substantia ei fit a non substantia, et fit ab ea: fit enim a forma in actu, non in eo quod substat, quod est substantia secundum quod substantia dicitur quae facit actu substantiam: non autem, est substantia quae dicitur a substando. Et per hoc patet intellectus omnium quae sunt praedicta. Patet etiam quod necesse est aliquid substans subjicere contrariis, quod est medium ipsorum et primum, subjectum utriusque.
CAPUT YI.
Qualiter id quod subjicitur contrariis medium est utriusque.
Cum autem quidam Philosophorum hoc medium subjectum dicant extrema elementa, sicut ignem, vel terram, quidam autem media inter elementa, rationabilibus dicunt qui dicunt ipsum esse medium, quam qui dicunt ipsum extremum: ipsum enim medium in eo quod est medium potentia est utrumque extremorum, actu autem neutrum. Et quicumque posuit ipsum magis excellentiis contrariorum conjunctum, quia cum. natura materialis quae media est, sit potentia in utroque contrariorum et actu in. neutro, magis simile est ei id quod non habet excellentias contrariorum secundum actum, quam id. quod habet excellenter contraria: et ideo quantum ad hoc illi qui dixerunt materiam omnium esse medium inter aerem et ignem, vel medium Inter aerem et aquam, rationabilius dixerunt quam Illi qui dixerunt, quod materia omnium est unum quatuor elementorum: quia elementa distincta sunt excellentiis contrariorum. Media autem elementorum quae quidam posuerunt, ut Heraclitus, dicebantur nullum contrariorum habere actu.
Hac eadem ratione inter illos qui dixerunt materiam omnium esse unum elementum, melius dixerunt qui posuerunt illud aerem: quia licet aer potentialiter sit calidus et humidus, tamen secundum actum nullum habet contrarium in excellentia, sed variatur secundum actum suscipiens omnes differentias contrariorum. Est enim modo humidus, modo siccus, et modo frigidus, modo calidus, Post hos etiam melius aliis dixerunt, materiam omnem dicentes esse aquam.: quia licet aqua secundum actum, sit frigida et humida, de facili
tamen variatur ad opposita istorum: quia quandoque calefit ut ferveat, quandoque autem congelatione siccatur: et ideo magis similia sunt ista materia ) primae quam ignis et terra, quae ita de facili non variantur.
Omnes tamen Philosophi qui dixerant materiam omnem unum aliquod corpus esse, conveniunt in hoc, quod, dicunt ipsum contrariis distingui: quidam enim dicunt ipsum distingui et figurari raritate et densitate, et quidam magno et parvo, quae universaliter dicta sunt in excellentia et defectu, quod est additio vel diminutio, sicut diximus in ante habitis: videtur enim antiquissima opinio Pythagoricorum esse, quod principia rerum sunt tria, scilicet unum quod est natura media, et superabundantia, et defectus. Sed Antiqui non eodem modo ista tria ponebant esse principia, quemadmodum postea posuit Plato. Antiqui enim dixerunt quod duo quae sunt contraria, faciunt et sunt activa, et unum quod est natura media inter ea, patitur et est passivum. Posteriorum autem quidam, sicut Plato, dixerunt quod unum quod est commune contrariorum, facit, et duo patiuntur, quae sunt contraria. Ex dictis igitur potest aliquis considerare, quod, principia dicere esse tria, quamdam habet rationem.