Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod autem sint plura tribus, non est possibile: quia ad patiendum sufficiens est unum, et duo sufficiunt ad agendum. Si enim darentur quatuor esse contraria prima, oporteret quod duae essent contrarietates aeque primae. Duae autem aeque primae contrarietates non sunt im- mediate reducibiles ad potentiam unam:
quod sic probatur. Omnis enim potentia una in genere, unius est actus tantum: et omne mobile sive mutabile, susceptibile est unius actus primi quicumque sit ille: quia aliter non esset ordo in mobilibus, nec esset descensus a communi ad specialia. Primo autem actui non opponitur nisi privatio una. Ergo primum subjectum mobile sive mutabile, unius est tantum contrarietatis primae. Si autem dicerentur esse duae contrarietates aeque primae, oporteret necessario quod haberent duo subjecta aeque prima, quia ostensum est quod subjectum primum non est susceptibile primo nisi unius contrarietatis: ergo in genere transmutabilium non sufficeret unum ad patiendum, cujus contrarium jam habitum est ante: ergo impossibile est esse plures una contrarietates aeque primas. Sequeretur autem ex hoc etiam si plura essent subjecta contrariis, quod plura essent genera mobilium corporum, et plures scientiae: quae omnia sunt absurda, quia quorum materia non est una, horum genus non est unum: et quorum genus non unum, horum scientia non est una: cum omnis scientia una unius generis sit subjecti, et plurium generum subjectorum plures sunt scientiae.
Si forte aliquis diceret, quod duae sunt contrarietates quae generantur ex una materia, ita quod mutatio modo fit ex una et modo ex alia: hoc nihil est: quia tunc altera contrarietas esset otiosa, cum una earum sit sufficiens: natura enim cum sit ordinatissima, non abundat superfluis neque deficit in necessariis. Simul autem cum dictis hoc advertendum est, quod impossibile est plures contrarietates esse aeque primas per unam rationem quam superius diximus. Est enim sola substantia quoddam genus entis, quod ad omnia alia relationem causae habet et principii: unius autem generis una est contrarietas prima: unde contrarietates generum differunt non in hoc quod plures sint aeque primae, sed in hoc
quod quaedam contraria sunt priora, quaedam posteriora: et non differunt in hoc, quod, plura sunt aeque prima in diversis generibus: semper enim in uno genere contrarietas est una prima generis illius i sed. omnes aliae reducuntur in unum genus quod est principium et subjectum aliarum. Quod autem contrarietas una sit in omni genere, per superiora satis patuit.
Ex illa autem contrarietate non sequitur quod motus naturalis sit in omni genere, quia non omnis forma est talis, quod ad ipsam sit motus ex intentione naturae: sed motus per accidens est in omni genere, sicut Infra ostendetur in tertio libro et quinto scientiae istius. Motus autem naturalis in quatuor generibus est tantum, secundum quod in communi ratione sumitur, licet propria habeat principia variata secundum quatuor genera contrariorum: tamen illa causantur a substantia subjecta illis contrariis. Et ideo etiam materia quae est in potentia, subjicitur mutationi quae est in substantia: sed compositum ex materia et forma, subjicitur motui qui est in aliis generibus, et causa hujus patet in ante dictis .
Quod quidem igitur principium sive elementum, neque sit unum tantum, neque sint principia plura duobus aut tribus, manifestum est ex dictis. Horum trium alterum, utrum videlicet sint duo aut tria, multam adhuc habet dubitationem, licet non dubitemus plura esse uno et non plura esse tribus. Et ideo iterum oportet nos Inquirere, utrum sint principia duo aut tria: ut autem melius hoc investigare possimus, oportet nos quaerere solerter quid subjicitur in omni fieri, et quomodo unum dicitur fieri, ex alio secundum quemcumque modum.