Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Qualiter principia sunt duo et qualiter tria.
Redeamus ergo adhuc et videamus ex.
his quae dicta sunt, utrum sint duo aut tria principia. Dico autem, cum semper materia immixta privationi subjiciatur, ut diximus, et ipsa sit subjectum ejus quod est fieri et moveri, erit ipsa absque dubio numero una et specie duo. Homo enim et aurum et universaliter omnis materia subjecta mutationi et motui, numerabiliter est in numero principiorum: ipsa enim inter principia magis est hoc quod subsistit et hoc aliquid quod est compositum, quod fit non secundum accidens, fit ex ipsa: quia ipsa est salvata in substantia ejus, et constituit ipsum sicut pars ejus essentialis. Sed privatio quae est contraria habitui, non est principium salvatum in eo quod est hoc aliquid, sed est principium ejus secundum accidens, hoc est, in quantum factum est ex ipso, ita quod praepositio, ex, non notet nisi ordinem in fiendo: quia post privationem abjectam inducta est forma in materiam. Sic ergo materia unita est principium substantiale ejus quod fit. Species autem etiam una causa est ens quod fit constituendo ipsum, sicut ordinatio, aut musica, aut aliud hujusmodi eorum quae habent habitus perfectionis praedicationem.
Unde contingit quodammodo duo dicenda esse principia, et quodammodo
tria: et convenit quodammodo dicenda esse contraria principia, sicut musicum et immusicum, et calidum et frigidum, aut consonans et inconsonans, et quo- dammodo non sunt contraria: quia sola materia cum forma per se et substantialiter sunt principia entis ejus quod fit: et (sicut diximus) in physicis si contraria abstracta a materia secundum se accipiantur, irnpossible est pati contraria ab alterutris. Et ideo solvitur hic, quando materia communis subjicitur, neutri contrariorum, est contraria. Quare non convenit dicere, quod plura contrariorum quam dictum est sint principia quodammodo, quia uno modo sunt ambo contraria principia, sed diversis modis: sed convenit duo dicere osse principia numero: nec iterum, sunt penitus duo: eo quod alterum est esse materiae secundum se, et privationi immixtae: et hoc modo sunt tria specie et ratione, non numero: quia alterum est esse homini et non musico, quando motui subjicitur non musicus homo: et alterum est esse aeri et infigurato, quando motui subjicitur aes infiguratum.
Sciendum enim quod, sicut in ante habitis diximus, privatio secundum quod privatio, nihil ponit: et tamen non est reducibilis in omnino nihil: eo quod relinquit aptitudinem in subiecto, gratia cujus efficitur principium motus: quae quidem aptitudo abjicitur cum adepta est materia formam, licet remaneat iterum in materia privatio et aptitudo ad formam aliam: et gratia illius privationis quae immixta est materiae, supra ostendimus quod, materia subjicitur motui et mutationi: quia aliter non salvaretur processus et fluxus alicujus essentiae in terminum motus: omnis autem mutatio et motus est quoddam ens formale fluens ad terminum qui est perfecti mobilis in quantum movetur ad ipsum: substantia, enim materiae non fluit, sed permanet: quia si flueret, tunc materia de potentia exiret ad esse materiae, et opportet tunc quod materiae esset materia, et potentiae potentia: et essent in omni generatione duo fluxus, unus quidem materiae ut efficeretur materia, et alter formae quae deduceretur ad. actum. Ex omnibus igitur
his sequitur, quod materia non subjicitur motui, nisi in quantum immixta est privationi una numero cum ipsa, secundum quod unum numero est unum accidente, sicut dictum est in exemplis hominis immusici vel aeris infigurati. Indiget enim materia privatione non secundum se, vel in quantum est alterum componentium in composito, sed in quantum subjicitur mutationi et motui: et ideo unum non numeratur in ratione principii motus sine alio. Propter quod unum numero dicuntur principium, quia cum materia separabilis est ab hac privatione, et illa etiam continue abjicit eam in motu, et est in toto abjecta quando conjuncta est formae, ideo necesse est quod alterum sit esse multiplex materiae, et alterum privationis, et quod differant specie principiorum, licet non sint species secundum se. Et hoc modo dictum est quod sunt tria principia specie, et duo secundum numerum: et non intelligitur de numero essentiarum, quia, alia est essentia privationis, et alia materiae, sed potius de numero principiorum in eo quod principiant motum: non enim principiant ipsum nisi in quantum sunt sibi permixta et eadem numero et subjecto per esse differentia. Forma autem principium est secundum se prima secundum rationem et intentionem: et ideo illa semper numeratur numero principii. Sic etiam patet qualiter res per accidens fit ex privatione: quia non. nisi in quantum accipit esse per motum et mutationem, sed ex materia accipit esse per se in quantum est composita absolute, quia materia manet in ipsa, sed privatio transit. Sunt autem. multi aliter de dictis loquentes: sed quia non bene dicunt, ideo non facio de dictis eorum mentionem.
Dictum est igitur de omnibus principiis quaecumque sunt circa generationem corporum physicorum, et dictum est quomodo sunt tot quot: dicta, sunt, duo videlicet vel tria: et est ostensum, quoniam subiici oportet aliquid contrariis, et quod oportet contraria prima duo esse, et ita tria esse principia secundum speciem et rationem. Et ostensum est iterum quod quodam alio modo non est necessarium esse duo contraria principia: quia unum corum quod est sicut habitus, sufficiens est absentia et praesentia facere mutationem: et privatio non exigitur ad hoc quod per se sit principium motus, sed tantum ad hoc quod sine ipsa materia non potest subjici mutationi: non enim potest esse principium alicujus quod abjicitur ab ipso, quando procedit ad esse per principia sua: sed privatio abjicitur a re quae fit, quando procedit ad esse per principia ipsius: ergo non est principium, nisi, sicut dict urii est, per accidens, quia scilicet materia non potest esse principium., nisi immixta ei: et hoc modo duo sunt principia per numerum principiorum rei factae, sed unum ipsorum, est duplex secundum esse et speciem, ut prius dictum est.
Materia autem subjecta in motu quae principium est rei factae, non est scibilis per se, sed potius per analogiam, hoc est, proportionem, et praecipue si per similitudinem accipiantur naturalia ad artificialia: quia sicut in artificialibus aes habet se ad statuam, et lignum adiectum vel arcam in eo quod sustinet formam artificialem, aut aliorum aliquid quod habet formam artificialem ad informe secundum artis formam se habet antequam artis formam accipiat: sic ipsa prima materia se habet ad substantiam genitam, sive ad hoc aliquid, et ad id quod perfectum, est in natura: quia ipsa est informe quod sustinet formam substantialem, et per consequens omnes alias formas essentiales. Unde hoc principium unum est subjecto: cum tamen non. sit unum secundum rationem: est enim unum numero id quod informe, sed aliud
esse ipsius secundum id quod est, et aliud secundum quod, informe est, licet non subjiciatur motui nisi in quantum informe est. Dico autem secundum quod est, non quia sic fit sicut hoc aliquid quod est perfectum in natura et compositum, sed quia est sicut habens esse materiae quod est esse in potentia et non in perfectione . Unum etiam in numero principiorum est id quod est forma a qua sumitur ratio rei secundum diffinitum esse: omne enim quod vere principium est mobilis, principium est sicut subjectum motus, vel sicut finis. Quod autem abjicitur a motu, non potest numerari inter principia. Sed quia per ipsum materia subjicitur motui, ideo est aliqua species et ratio principii i hoc autem est contrarium formae quae est sicut habitus sive perfectio ejus quod fit: et jam dictum est in superioribus qualiter haec sunt duo et qualiter sunt tria.
Ex his autem patet solutio duorum dubitabilem, quorum unum est, quare potius materia unum numero elicitur cum privatione, quam cum forma: cum ita unibilis sit formae in composito in fine motus, sicut unitur privationi ante finem motus. Hujus enim causa est, quia non dicitur secum unum numero ita quod non numerentur esse duae essentiae quae sunt materia) et privationis: sed ideo quia haec duo non numerentur diversa principia, cum ulium eorum motui non subjiciatur nisi gratia alterius: et ideo privatio non refertur ad motum per se, sed potius quia est materiae ratio quaedam per quam subjicitur motui: forma autem per se desideratur in motu. Alterum autem est qualiter principia sint tria, et qualiter duo. Si enim principia dicantur quoad principiatum motum, duo sunt tantum: quia principians motum una numero est materia immixta privationi, et forma quae est finis motus. Tria autem sunt, si debeat numerari esse principiorum secundum principiorum essentias, et non secundum quod principiant motum i quia sic materia duplex habet esse principii, scilicet subjecti, et privationis .
Primum, igitur quod dictum est de principiis est, quod contraria oportet esse principia: postea autem probatum est, quod necesse est etiam aliud esse principium quod subjicitur utrique contrariorum: et sic necesse est esse tria ex. illis duobus. Nunc probatum est quod differentia est contrariorum, quia unum illorum per se est principium, rei mobilis, et alterum tantum, secundum quod est ratio qua materia subjicitur motui et non per se. Ex hoc enim, patet qualiter principia se habeant ad invicem, et quod ipsorum sit subjectum, et quod non. Sed nondum habitum est utrum id quod est species et forma, sit magis substantia vel. subjectum quod est materia, hoc enim in prima philosophia perscrutandum est. Sed habitum est quod principia sunt tria secundum esse et duo secundum numerum princip ianthina motum, et ostensum est quomodo et quis sit motus eorum. Quod igitur ista sint principia, et quae sint, ex. his quae dicta sunt, considerentur.