Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Ei est digressio declarans utrum principium dicatur ex aequo vel per prius et posterius de materia, forma et privatione.
Ex dictis autem oritur quaestio non dissimulanda: quia cum dictum sit tria esse principia motus et rei mobilis in eo quod est mobilis, quaeri potest ab aliquo, utrum, ipsa ex aequo fiant principium? Dixerunt enim alii Philosophi principia
esse tantum duo, sicut Plato et aliorum quidam, utentes his rationibus: quia quod non est, principium esse non potest: privatio autem non est: et ita non videtur esse principium.
Adhuc autem quod non est in principium nisi per accidens, non numeratur absolute inter principia: sed privatio non est principium nisi per accidens, ut dictum est: ergo non absolute numeratur inter principia. Non enim est principium nisi in quantum materia per ipsum subjicitur motui, ut dictum, est.
Adhuc autem quidquid principium, est, habet numerum inter principia: sed privatio non habet numerum inter principia: ergo non est principium. Videtur ergo frivola esse reprehensio, qua reprehendit alios, quod non posuerunt privationem esse principium.
E contra enim principium videtur esse privatio: quia sicut nos supra esse ostendimus, id quodlit, non fit ex quolibet, sed per se fit ex contrario quod est privatio, per accidens autem fit ex eo quod non est contrarium: sicut album per se ex non albo quod est nigrum, per accidens autem ex musico si musico accidat esse nigrum: sed hoc est principium ex quo per se fit id quod fit: ergo privatio est principium.
Adhuc autem opposita videbitur secundum hoc dixisse ejus quod supra determinatum est, quod ex privatione per se fit id quod fit: postea autem diximus, quod ex materia per se fit id quod fit, ex privatione autem per accidens.
Ad omnia autem haec dicendum secundum Avicennam: principium per prius et posterius dicitur de materia et forma et privatione: si enim privatio accipiatur dupliciter, ut diximus, scilicet pro ea parte qua nihil ponit, et pro ea qua relinquit aptitudinem in subjecto, quae est inchoatio formae in ipso, in qua inchoa- tiono forma est in potentia formali, utroque modo ipsa secundum aliquid princi- ptum est. Sed si accipiatur pro carentia formae quae nihil ponit, non habet rationem principii nisi unam, scilicet quod ipsa non est ex alio, sed alia sunt ex ipsa, ita quod praepositio, ex, non dicat nisi ordinem: quia tunc res facta accipit formam postquam non habet ipsam: sed ipsa hoc modo considerata est principium motus secundum quod primum est a quo non convertitur consequentia: quia quidquid movetur ad actum, procedit ex privatione ipsius: sed non convertitur: quia quidquid est in privatione, quod moveatur ad actum privatione illi oppositum: et hoc modo privatio dicitur esse principium a quo est motus, et cujus essentia non salvatur in ipso motu vel mobili. Si autem privatio sumatur pro aptitudine quam, relinquit in subjecto, sic iterum est principium unum numero cum materia, diversum in esse: et in quantum quidem est aptitudo ad formam, continue perficitur: et in quantum est res quaedam formalis, manet et complementum accipit in actu, sicut diximus supra, et sic dicit speciem principii quamdam, licet separatum a materia non numeretur inter principia,: sed principia manentia in motu et numerata numero principiorum, sunt materia et forma: et forma quidem magis est principium quam materia, quae secundum rationem prior est ipsa, licet tempore sit posterior, et propter ipsam moveatur materia ab efficiente, et materia in motu suo desideret formam, sicut inferius manifestabitur. Primo ergo principium est forma, et posterius materia, postrema autem privatio.
Quod ergo objicitur, quod privatio non sit, et ideo non. possit esse principium, dicendum quod licet non sit privatio in quantum est quaedam negatio habitus, non tamen reducibilis est in omnino nihil: quia, relinquit subjectum et aptitudinem, et quoad hoc aliquo modo habet rationem principii.
Et quod dicitur quod ex ipsa fit reper accidens, dicendum quod per se dicitur dupliciter, scilicet quod est rei substantialis, et sic per se opponitur ad per accidens: et per se dicitur quod est secundum ipsum, et sic opponitur ad id quod est propter aliud. Et primo quidem modo non per se est privatio principium ejus quod movetur et fit, sed potius per accidens: quia non manet in eo quod fit, sed efficitur principium per materiam cui est immixta. Alio autem modo id quod fit, per se fit ex privatione: quia id quod est sub privatione, secundum ipsum subjicitur motui, et non secundum aliud. Et sic etiam solvitur id quod quaerebatur de contrarietate eorum quae sunt determinata: quia et per se fit res ex privatione, et per accidens diversis modis quibus supra diximus.
Ad id autem quod objicitur, quod non numeratur inter principia, dicendam videtur, ut diximus, scilicet quod dicit speciem quamdam materiae subjectae motui, sed non principium quod per se principiet motum: et ita non numeratur numero principiorum, sed potius cum materia cadit in eumdem numerum, sicut superius saepe diximus. Sed tamen quidam dixerunt, quod ideo non numeratur, quia in quantum privatio est, non est: et dicitur species materiae in quantum privatio speciei est species quaedam: et ita videntur dicere multi: sed non placet dictum eorum, quia non directe dicunt sententiam Peripateticorum, qui dicunt sic. Et per hoc patet solutio omnium eorum quae sunt inducta.