Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est digressio solvens quinque quaestiones de materia, scilicet an sit sine privatione aliquando, ei an sit simplex, et qualiter differt a prima causa, et qualiter exivit in esse, et utrum sit eadem essentia cum forma ?
Sed hic oritur quaestio multiplex non dissimulanda, scilicet utrum materia possit esse vel sit privationi non immixta ? et si consideratur hoc modo, utrum sit omnino simplex ? et si est aliquo modo omnino simplex, utrum differat a prima causa ?et si differt a prima causa, qualiter exivit in esse ? et si exivit in esse a causa prima, utrum sit ejusdem esse cujus est forma et una essentia cum. forma, sicut quidam dixerunt ?
Quod enim possit esse materia privationi non immixta, videtur, quia quorumcumque sunt essentiae separatae, illa sunt ab invicem separabilia: sed essentiae separatae sunt essentia materiae et essentia privationis, sicut saepius supra probatum est, cum privatio sit contraria formae. Materia autem non: et cum materia maneat in forma, privatio autem, non. i ergo materia potest osse privationi non inimixta .
Adhuc autem hyle sive materia est in
omni cqrpore: sed non omne corpus habet privationem ad formam : ergo in tali corpore quod privationem non habet, materia non potest esse: sed etiam est sine privatione. Quod autem in omni genere corporis sit materia, probatur ex eo quod id quod sustinet formam, est materia. In perpetuis autem caelestibus corporibus aliquid est, quod sustinet formam : propter quod Aristoteles dicit , quod cum dico hoc caelum, dico formam in hac materia. Quod autem privatio non insit talibus perpetuis corporibus, ex hoc probatur quod opposita non simul sunt in eodem: forma autem et privatio sunt opposita, sicut jam habitum est saepius: cum ergo talibus corporibus semper insit et forma, nunquam inerit privatio eisdem. Amplius licet tria sint principia ejus quod movetur ad formam, tamen non sunt nisi duo principia entis, quae salvantur in ipso: sed talia corpora perpetua sunt et non mutantur ad formas suas: ergo non sunt nisi duo principia in ipsis, quae sunt materia et forma sine mixtione privationis. Amplius cuicumque inest privatio ad. formam aliquam, illud non habet formam illam, et aptum natum est habere: aut igitur aliquando habebit ipsam, aut aptitudo est frustra. Frustra autem nihil est in natura, sicut supra diximus, et in secundo hujus scientiae habet probari. Ergo si in corporibus caelestibus privatio est, necessario ipsa habebunt naturalem aptitudinem ad formam habendam quam non habent, et aliquando habebunt, quod est absurdum, cum sint intransmutabilia secundum formam. Hoc autem quod jam probatum. est, sententia est omnium Philosophorum.
Sed quidam debiliter objiciunt in con-
. trarium dicentes, quod in omni materia sunt potentia contraria, quemadmodum
in omni genere contrariae differentiae:
contraria autem reducuntur ad privatio-
nem et habitum, sicut supra diximus: ergo in materia caelestium aliquo modo oportet esse privationem.
Nobis autem prima sententia , quae Philosophorum est, magis placet: et ideo diximus quod in omni materia sunt contraria, quae quidem, materia non tota conjuncta est lini contrariorum, sicut materia perpetuorum quae sunt ingenerabilia et incorruptibilia. Nec est simile de genere logico, quod secundum rationem abstrahitur ab eo cujus est genus, et hoc modo unum est genus logicum ad corpora corruptibilia et incorruptibilia, et habet potestate differentias contrarias: sed si genus secundum esse accipiatur, tunc non est simile, quia tunc non. in eodem genere sunt corruptibilia et incorruptibilia: et secundum hoc genus subjectum est, quod non est in potentia proprie loquendo in corporibus perpetuis, sed potius est in esse semper: propter quod infra tertio libro hujus scientiae ostendemus quod in perpetuis non differt esse et posse, quia posse in esse semper est acceptum.
Sunt tamen qui dicant duo esse de intentione privationis, quorum unum est abnegatio formae, et ab hoc dicitur privatio. Secundum autem est aptitudo formalis quae invenitur ad formam in materia, et haec aptitudo dupliciter consideratur, scilicet ut aptitudo, et ut res quaedam, sive formalis. Et primo quidem modo dicunt privationem non esse in caelestibus: similiter autem neque in secundo, sed tertio modo est in ipsis et salvatur in forma. Sed hoc nihil, videtur esse, quia secundum modum quem dicunt, privatio a forma, re non differt: et ideo primum videtur esse magis Verum: unde in talibus corporibus vel non est privatio: vel si est, ad ubi est tantum: quia illa corpora non moventur nisi motu locali.
Sed tunc videtur taliter considerata materia esse omnino simplex, quia sim- plex est id quod caret parte essentiali et quantitativa. Materia autem in se accepta et ab omni forma separata, caret parte essentiali et quantitativa. Ergo est omnino simplex.
In contrarium autem hujus est, quod talis materia aut potest esse subjectum formae, aut non. Si non potest esse subjectum formae, ergo impossibile est ipsam unquam formae subjici, quod falsum est, cum nos videamus eam esse subjectum. Si autem potest, aliqua potentia potest: sed non est idem id quod potest et potentia ejus: ergo ipsa simplex non est. Si autem concedatur et hoc, tunc quaeritur utrum illa potentia sit forma vel materia? Constat autem quod non est materia, quia tunc quaereretur iterum de illa, et sic ibitur in infinitum: quia quaelibet materia potest substare formae per aliam potentiam quae erit iterum materia. Si autem est forma, et haec, forma est ante privationem quae est primae formae inchoatio, quod absurdum est. Adhuc autem forma ista aut est substantia, aut accidens. Constat quod non substantia, quia tunc materia sine privatione et forma accepta esset composita ex forma et materia. Si autem est accidens, hoc stare non potest, quia secunda compositio semper est post primam: secunda autem compositio est qua accidens componitur cum subjecto: et hanc praecedit prior quae est ex forma et materia substantialibus: et sic iterum sequetur quod materia sit composita ex forma substantiali et materia, quando accipitur ante omnem formae inchoationem, quod absurdum est.
Si autem aliquis dicat propter hoc et similia, quod materia est simplex, et sua potentia est idem ipsi, videbitur tunc esse materia in fine simplicitatis, per hoc quod ipsa materia est idem ei quod habet in se i habet enim potentiam qua formae subjici potest in seipsa, et illa est potentia: hic autem modus simplicitatis non convenit nisi primae causae: illa enim, est omne id quod habet in se, quia
illa est sua voluntas, et sua potentia, et sua intelli gen tia.
Quod etiam quidam errantes sic probare conantur dicentes, quod idem est a quo non differt differentia: sed quod non habet differentiam, non differt differentia: ergo est idem. Simplex autem primum a simplici et primo in quantum hujus non habet differentiam qua differat. Ergo cum prima causa sit simplex primum, et materia prima similiter, neutrum habebit differentiam: ergo non differunt: aut si differunt, tunc differentiam habent: sed quae habent aliquid, sunt composita: ergo prima sunt composita, quod est absurdum.
Adhuc autem non est substantia quae sit ante omnia fieri et post omne corrumpi eodem modo se habens, nisi substantia primae causae: sed substantia materiae primae est ante omne fieri, et post omne corrumpi eodem modo se habens: ergo substantia materia) est substantia primae causae: hoc autem infra probabitur, quod substantia materiae sit ante omne fieri, et post omne corrumpi.
Adhuc autem id ex quo cuncta producuntur et fuerunt formaliter in ipso, est primum: et similiter hoc ipsum convenit materiae primae: videtur ergo, quod non possit essentialis inveniri differentia primae causae et primae materiae.
In contrarium autem hujus erroris pessimi objiciam primo ostendenda falsum esse quod concluditur, et postea solvam ad inducta: sicut enim, in libro de Causis probatur, prima causa regit res omnes praeterquam commisceatur cum eis: sed materia commiscetur cum omnibus: ergo substantia materiae non est substantia primae causae.
Adhuc autem in secundo hujus scientiae libro probabitur, quod materia et efficiens nunquam coincidunt in rem unam: sed prima causa est efficiens per se et primum, et substantialiter: ergo nunquam est una res cum materia.
Adhuc movens et motum et agens et passum differunt per substantiam: pri- nia autem causa movens est et agens: materia autem mota et passa: ergo non. sunt in substantia idem prima causa et materia.
Adhuc prima causa de potentia educit quidquid educitur de ipsa: materia autem nihil educit, sed motu prima) causae de ipsa materia educitur quidquid, educitur: ergo prima causa et materia non sunt idem.
Adhuc perfectissimum et imperfectissimum non. sunt idem: sed perfectissimum in fine perfectionis est causa, imperfectissimum autem et prope nihil est materia prima: ergo non sunt idem.
Propter quod dicimus, quod materia intelligibilis sine privatione et accepta sine forma, simplex, est, non in fine simplicitatis : ''licet enim non habeat partem essentialem, sive quantitativam, eo quod non sit composita ex essentiis diversis vel ex quantitate, tamen concreta est habitudinibus et componibilis est: et ideo habitudo qua se habet ad. formam, cujus potest esse subjectum, aliquid est in ipsa j et forte est relatio potentialis ad formam: et tunc potentia qua subjectum esse potest, diversa est a materia: sed non dicit rem, sed rationem qua refertur ad formam, et illi potentiae substat per seipsam: quia materia ex seipsa est subjectum formae primae vel potentiae ad formam primam.
Nec propter hoc sequitur, quod ipsa sit quidquid habet: quia habet formam, et non est forma: sed sequitur, quod ipsa seipsa est subjectum formae primae vel potentia) primae, si dicatur potentiam esse relationem differentem ab ipsa: et sic non convenit ei quod est Deo proprium . Est etiam componibilis, et hoc Deo non convenit etiam: et ita est habitudinibus concreta in quantum est subjicibilis et mobilis et conjunctibiiis, quae omnia
quamdam relationem dicunt et compositionem, secundum quod ha. bitud. ines relationes sunt, vel non sine relatione . Et quod objicitur quod idem est a quo non. differt differentia, dicendum quod verum est: sed simplicia prima maxima differunt differentia: quia differunt seipsis quemadmodum differunt ab invicem quaelibet duae differentiae a duabus speciebus abstractae. Illae enim et simplices sunt, et seipsis differunt, sicut rationale et irrationale. Si enim differentiae habeant differentiam, ibitur in infinitum necessario, quia tunc illae differentiae differentiarum differentias habent, et sic in infinitum abibit et non stabit.
Ad id autem quod dicunt substantiam, materiae esse ante fieri, et esse post omne corrumpi eodem modo se habentem, dico quod falsum est, quia ipsa non eodem modo se habet cum varietur et mutetur per formas. Sed verum est, quod non generatur neque corrumpitur secundum modum naturalis generationis et naturalis corruptionis, sicut infra declarabitur. Deus autem est aeternus ante omne fieri, et erit post omne corrumpi, non subjectus generationi et corruptioni sicut materia subjicitur: et ideo per formas est invariabilis Deus, in quibus variatur materia. Similiter cum omnia ex Deo producuntur, producuntur ex causa idealiter omnia praehabente per formas intellectus, sicut artifex, praehabet artificiatorum formas: sed materia praehabet ea sicut potentia habitualis imperfecta et indistincta, cujus subjectum proprium est materia prima, ut diximus.
Fuit autem Alexander, Epicurus quidam Pilosophus, qui Deum esse dixit materiam, vel non esse extra ipsam, et omnia essentialiter esse Deum, et formas esse accidentia imaginata, et non habere veram entitatem: et ideo dixit omnia
idem esse, et hunc Deum vocavit aliquando Jovom, aliquando autem Palladium, et aliquando Apollinem, et formas esse peplum Palladis et vestem Jovis, et neminem sapientium dixit ad plenum posse revelare occulta sub peplo Palladis et sub veste Jovis. Nos autem, sicut etiam ante diximus, haec tractabimus in scientia divina. Domino concedente.
Sed duo problemata quae restant, oportet nos hic investigare, scilicet qualiter materia in esse exivit. Videtur enim a prima causa in esse non processisse. Quod enim immediate a prima a perfectissima est causa, illud est perfectissimum: sed materia prima imperfectissima est: ergo immediate non processit a prima causa. Hujus autem et altera ratio esse videtur, quod videlicet illud non procedit a prima causa, cujus formalis idea non sit in ipsa: sed non. habet ideam nisi forma: ergo id quod caret omni forma, ideam non habet: ergo non est a prima causa, ut videtur. Infra autem habebitur, quod non processit in esse a causis naturalibus per generationem : ergo videtur quod materia prima sit aeterna, carens initio quo processit in esse.
Ad haec autem quidam dicunt, quod materia prima procedit a causa prima sicut accidens a substantia. Est enim accidens quoddam vestigium substantia): et quando accidens procedit a substantia, non exigitur quod substantia det ei. esse accidentis, quod non habet substantia, sed dat ei quemdam defectum ab esse ejus, eo quod a principiis substantiae procedit substantia, et a principiato ipso procedit esse accidentis, non ex substantiae principiis, sed potius ex his quae substantiam principiatam consequuntur. Ita dicunt quod materia qua) est vestigium formae substantialis procedit a causa prima principaliter, quae est actus completus, cujus vestigium est id. quod est in potentia et imperfectum: et ideo sicut accidens non habet formam similem sibi in substantia quae sit causa ejus, ita non habet materia ideam in Deo, qua) sit similitudo et causa ejus.
Sed tunc est dubium, quia sic quantum ad per se esse materia minus esset substantia quam forma: cum supra habitum sit oppositum, scilicet quod quantum ad substare materia plus sit substantia quam forma. Adhuc autem si materia est vestigium formae, tunc sicut accidens procedit a substantia, ita materia debet procedere a forma et debet esse posterior forma, quod falsum est.
Propter hoc videtur dicendum, quod quamvis Philosophi non sit determinare
de exitii materia) in esse, sed potius relinquere materiam esse: eo quod ipsa sit pri. nci. pium physicum, sicut quaelibet scientia relinquit esse sua principia, et non quaerit qualiter in esse exiverunt: tamen propter bonitatem doctrinae dicimus, quod, a prima causa exivit in esse: et sicut ipsa scibilis est per analogiam ad. formam, hoc modo secundum rationem proportionis habuit ideam: primum enim causat per imperium: et ideo subjectum cadit in intellectu esse, hoc modo quo lignum in ruente artificis: non enim cadit in mente artificis in eo quod est lignum, sed. in eo quod susceptibile est artis: et hoc est primum subjectum formae naturalis quod cadit in mente divina '' .
Ad hoc autem quod objicitur quod, id quod est a prima causa immediate, perfectissimum est, dicendum quod hoc est verum, quod ad esse conducit maxima sui similitudine, sicut est intelligentia. Quod autem sic ad esse conducit, ut sit fundamentum et subjectum omnium quae produci habent, non oportet quod sit perfectissimum. Ad alia autem patet responsio per dicta.
Cum autem consentiamus in hoc quod materia prima processit in esse a causa prima., processio autem prima quae est a
causa prima, sit esse sive ens, videtur quod materia et forma conveniant in essentia una communi quae dividitur in eis in actum et potentiam: et sic videtur quod conveniunt in essentia procedente, et differunt in esse illius essentiae, quando contrahitur per differentias potentiae et actus, vel. materiae et formae. Sed si hoc concederetur, oporteret quod, materia et forma convenirent in uno quod esset ante ipsa sicut genus: et sic materia et forma essent species in uno genere contentae. Adhuc secundum haec materia et forma essent composita, et aliquid haberent ante se, quod est falsum, cum ipsa sint prima componentia. Adhuc autem cum materia et forma fluant a prima causa sicut actus et potentia, et completius et minus completum, videtur quod non differunt nisi sicut similius et minus simile primo, et propinquius et remotius, ab ipso: sed similius et minus simile, et completius et minus completum, et propi. nqu. ius et remotius, non differunt secundum essentiam, sed potius secundum accidens quod est intensio et remissio: ergo materia et forma sunt ejusdem essentiae, et differunt per accidens, quod est falsum.
Si forte quidem dicatur quod sunt ejusdem essentiae, sed differunt per esse completius et incompletius, et similius et dissimilius in essentia illa quae communis est illis, hoc videtur iterum esse falsum, quia tunc iterum materia reduceretur ad aliquid unum quod est ante ipsa: et adhuc eadem ratio esset de substantia et accidente quae inessent ejusdem essentiae, et differunt per prius et posterius esse in essentia illa communi. Propter omnia luce absurda refutamus eos et abhorremus qui ineo concedunt tanquam vera dicentes substa. nl iam et accidens ejusdem esse essentiae, sed differant esse, et penes illud esse dicunt di- stingui genera praedicamentorum, et penes essentias eorum, non dicentes nihilominus naturas principiorum esse quatuor, quae materia et forma, efficiens naturalis et finis, penes esse primum sumi habet, et non penes essentias simplices. Non enim consentimus, et videntur nobis esse abusiones et errores pessimi contra philosophiam.
Dicimus ergo non eiusdem essentiae " esse materiam ^ et formam: et quando dicitur, quod primum id quod procedit a prima causa, est esse, dico quod hoc est in ratione primum: id autem quod primo procedit in esse secundum ordinem universi, est intelligendum sicut in scientia divina habet ostendi: concesso ergo quod esse est primum rerum creatarum, sive primum quod procedit a causa prima secundum rationem, dico quod hoc esse simpliciter est substantia et accidens, et per posterius potentia et actus. Commune autem dicitur dupliciter, scilicet ut genus, et hoc salvatur in omnibus quae sunt sub ipso: et est commune per analogiam, et hoc simpliciter salvatur in uno, et in altero non simpliciter, sed alterum participat ipsum in tantum in quantum se habet ad primum in quo simpliciter salvatur : et ideo materia non habet esse nisi in quantum est dispositio substantiae: et per hoc patet quod materia et forma non resolvuntur ad aliquid quod realiter sit ante ipsa: quia esse est formae esse et formati, et materia participat ipsum posterius ut subjectum. Et quod dicitur, ipsa participant esse per prius et posterius, non dicuntur esse substantiae eadem natura: sed potius illud quod est prius, dicit participans illam naturam totam: et id. cui convenit posterius, dicit id quod se habet aliquo modo ad id: et ideo duae essentiae diversae sunt materia et forma, et diversae essentiae accidens et substantia: aliter enim oporteret dicere, quod ex
essentia formae produceretur essentia materiae, vel o converso: et tunc non oporteret nos ponere privationem in materia quae est inchoatio ex qua forma produceretur, eo modo quo supra explanavimus .
His autem habitis, ad propositum redeamus solventes secundum sententiam de principiis traditam omnium Antiquorum dubitationes, propter quas defecerunt nescientes de principiis tradere veritatem.
GAPUT XIV.
De solutione prima dubitationum Antiquorum per distinctionem ejus quod dicitur, aliquid fit ex eo quod non est.
Est autem una et singularis via solvendi dubitationes Antiquorum, tria supponendo esse principia, ut diximus.
Illi enim qui primo inquisiverunt veritatem secundum philosophiam, hoc est, quaerendo causas rerum, propter infirmitatem sui intellectus diverterunt a via principiorum quam determinavimus, accedentes in viam aliam quamdam erroneam, eo quod non poterant intelligere qualiter unum numero cum materia principium esset privatio, licet specie sit differens ab ipsa. Et ideo dixerunt quod nihil eorum quae sunt, generantur vel corrumpuntur. Si enim dicitur generari sive fieri, ut inquiunt, tunc autem necessarium est fieri ex eo quod est, aut ex eo quod non est. Sed utrumque horum est impossibile. Id enim quod est. non fit, quia jam est. Similiter ex eo quod omnino nihil est, non potest fieri aliquid,
quia supra diximus in omni fieri oportere subjici aliquid, quod sit materiale et quodammodo formale ad id quod sit per generationem.
Ex illo autem inconvenienti arguentes, multa inconvenientia auxerunt, quae sequuntur ex illo: ita quod venerunt, quod dicerent entia non esse multa, sed tantum unum, sicut explanavimus in rationibus Melissi et Parmenidis. Isti quidem igitur talem accipiebant opinionem propter ea quae dicta sunt.
Nos autem solvere volentes istorum errores dicimus, quod dupliciter dicitur fieri aliquid ex eo quod est: et similiter dicitur id quod non est, facere aliquid aut pati, aut etiam ex hoc fieri aliquid dicitur dupliciter: et uno quidem modo nihil prohibet aliquid fieri ex eo quod non est, aut aliquid fieri ex eo quod est, aut etiam facere aliquid id quod non est. Et hoc quidem in simili possumus videre. Si enim dupliciter dicitur medicum aliquid facere, vel medicum aliquid pati, aut ex medico aliquid fieri vel esse.
Tunc manifestum est a simili, quoniam praedictae locutiones dupliciter dicuntur, scilicet facere aliquid ex eo quod non est, aut facere aliquid ex eo quod est, vel pati id quod est vel. quod non est. Dicitur autem medicus aliquid facere, sicut cum dicimus, medicus aedificat: hoc enim dicitur dupliciter, scilicet per se, et per accidens: per se enim medicus non aedificat, sed per accidens, in
quantum accidit medico aedificatorem esse: et sic possumus dicere quod non medicus aedificat. Similiter dicimus quod medicum album fieri dicitur dupliciter: si enim accipiatur per se, non fit medicus albus: si autem per accidens, tunc fit medicus albus, in quantum accidit medicum nigrum esse: sed per se in quantum medicus est, potest fieri non medicus: et in quantum non est medicus, potest fieri medicus: et in quantum est medicus, potest facere secundum medicinam, quod est medicari. Tamen licet sic multipliciter dicatur, constat quod hoc maxime dicitur medicus facere vel fieri quod facit vel fit secundum quod medicus est, hoc est, in quantum habet medicinam. Et similiter est in dictis locutionibus. Si enim dicatur aliquid fieri exeo quod non est, maxime convenit ei hoc ex ipso in quantum non est, et non in quantum est per aliquem modum: hanc autem multiplicitatem, quia primi non dixerunt, ideo in tantum ignoraverunt quod opinati sunt nihil fieri sive generari neque esse eorum quae ab invicem alia, sed auferebant a natura omnem generationem, et dixerunt tantum esse unum ens.
Nos autem etiam cum ipsis concedimus nihil fieri secundum naturam ex eo
quod simpliciter nihil est et nihil supponit vel relinquit: tamen nihil prohibet aliquid fieri ex eo quod per accidens non est: fit enim aliquid ex privatione quae quidem privatio per se non est: et quod fit ex ea, fit ex eo quod non est, et non ex eo quod est. Licet autem privatio sit omnino non ens in quantum est privatio, relinquit tamen, ut supra. diximus, subjectum cum aptitudine: sed neutrum illorum est aliquid privationis in quantum privatio. Et ideo quod fit ex materia immixta privationi, fit ex eo quod per se est, et non per accidens est: quia non est, in quantum immixtum priva- tioni est, quae quidem privatio accidit materiae, et idem numero est secum, specie differens ab ipsa. Si autem dicatur ii eri. ex privatione: tunc fit ex quo non est per se, sed per accidens est: quia non omnino nihil est privatio in quantum relinquit subjectum, cum aptitudine, sicut supra distinximus in lectione illa qua dicebatur ex medico fieri aliquid, vel medicum facere fieri aliquid: sed bene concedimus, si secundum naturam loquamur, quod, mirabile est dictu et impossibile fieri aliquid ex eo quod sic non est, quod omnino nihil relinquitur. Similiter concedimus quod nihil fit ex eo quod est omnino, sed oportet quod id ex quo fit id quod fit per generationem, quodammodo esse et quodammodo non esse.
Similiter concedimus quod id quod est, non fit nisi secundum accidens, et
secundum hoc accidens, tunc non est, sicut id quod alteratur: vel forte si secundum accidens esse dicatur secundum quod fit in actu per generationem. Hujus autem ultimi ponemus exemplum sic ut dicamus, quod animal fit ex animali, et quoddam animal, hoc est, secundum quod animal fit ex quodam, animali: generatur enim in natura hoc ex hoc per se sicut quoddam animal ex quodam animali, et per consequens animal ex animali. Non autem intelligimus hoc effective, sicut asinus generat asinum sibi similem in specie: sed potius materialiter, sicut si. canis generetur ex equo per viam putrefactionis, vel alio modo secundum materiam: tunc enim canis non fiet tantum ex quodam animali sed universaliter dicendo, canis qui est animal generatur ex animali materialiter: et ita videtur id quod est animal generari ex animali. Et ita ulterius videbitur ens generari ex ente, et simile a simili. Sed solvitur hoc, quia cum dicitur canis qui est animal generari, non generatur in quantum canis et animal, sed in quantum est non canis et non animal, et ita per accidens generatur canis et animal: in quantum enim non canem vel non animal esse secundum privationem.
Possumus autem et aliter dicere. Sumamus enim quatuor propositiones, ita quod duae sint similes aliis duabus, et dicamus esse quidem unam, id quod est simpliciter et absolute est animal, generari ex eo quod simpliciter et absolute est animal, et id quod simpliciter et absolute est. Nam animal generari ex eo quod simpliciter et absolute est non animal, est id quod simpliciter et absolute est ens, generari ex eo quod simpliciter et absolute est ens: et id quod est simpliciter et absolute non ens, generari ex eo quod simpliciter et absolute est non. ens. Constat enim, quod primae duae ambae falsae sunt: quia id quod, est absolute et simpliciter animal, non generatur, sed est jam. Similiter id quod simpliciter et absolute est non animal, eo quod nihil est, non generatur. Ergo et secundae duae, quae sunt illis per omnia similes, falsae sunt. Sunt autem etiam illae falsae quae sic proponuntur, ut dicatur quod id quod est absolute et simpliciter animal, generetur ex eo quod simpliciter et absolute est non animal: quia sic aliquid quod actu est, generatur ex nihilo: et haec simpliciter est falsa, id. quod simpliciter et absolute est non animal, generatur ex eo quod simpliciter et absolute est animal: quia sic id quod nihil est, generaretur ex eo quod actu et simpliciter est. Et similes illis in ente sunt, sicut istae, id quod simpliciter est, generatur ex non ente simpliciter.
Alias autem accipimus veras quatuor propositiones, quarum duae sunt hae: quoddam animal, hoc est, secundum quod animal fit ex. quodam sive secundum quod non animali: et quoddam sive secundum quod non animal, fit ex quodam sive secundum quod non animali: et quoddam animal Fit ex quodam animali, et quoddam animal fit ex quodam non.
animali: hae enim sunt omnes verae: quia canis secundum quod est animal,
quamdiu est in semine, et secundum quod non est animal, fit ex materia equi, quae materia secundum quod est animal, et secundum quod non animal. Similiter quoddam ens fit ex quodam ente, et quoddam non ens fit ex quodam non ente, et quoddam non ens ex quodam ente. Et est per omnia simile judicium de omnibus istis, ita quod cum. dicitur quoddam ens vel quoddam animal, accipiatur pro eo quod est secundum quod ens, et secundum quod animal: talis enim modus loquendi est Aristotelis, et ideo nos utimur ipso: si enim aliquid debeat fieri animal per se et non per accidens secundum viam generationis, oportet quod ipsum fiat ex non animali.
Similiter si fiat aliquid quod est, nec fit ex eo quod omnino non est, nec ex eo quod omnino est, sed ex eo quod aliquo modo est et aliquo modo non est: diximus enim supra, quod significetur quando dicitur aliquid fieri ex eo quod non est: hoc enim significat quod fit ex eo in quantum non est. Amplius autem cum dicimus aliquid fieri ex eo quod non est, non removemus ab ipso propter hoc omne esse, nec removemus ab ipso omne non. esse, sed intendimus quod ipsum quodammodo sit per materiam, et quodammodo non sit per privationem negantem actum essendi et relinquentem subjectum cum aptitudine ad essendum. Sic ergo patet una via solutionis. dubitationum antiquorum Philosophorum per distinctionem ejus quod est et quod non est.