Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De hoc quod materia, est ingenita, et incorruptibilis, et privatio corruptibilis, ei de terminatione primi libri.
Est autem adhuc una differentia privationis et materiae, quia in motu materia non corrumpitur, neque generatur, sed privatio per se corrumpitur in. ipsa: et ideo materia mixta privationi, privatio dicitur generari et corrumpi, et materia non generari, neque corrumpi: materia enim, secundum id quod est in, aliquo ut in subjecto est, corrumpitur: quia id quod, est in. ipsa, scilicet privatio, per se corrumpitur eo modo quo supra diximus. Sed tamen potentia materiae quae est potentia subjecti, non corrumpitur: quia hoc modo manet et sub privatione et sub forma. Et ideo necesse est materiam esse et incorruptibilem et ingenitam. Si enim generari detur: tunc oportet secundum praedicta documenta, quod generationi qua generatur materia, aliquid subjiciatur. Quod autem subjicitur generationi materiae, prius est generatione, cum sit principium ejus: sed. subjectum primum generationis est materia: ergo materia est ante generationem materiae: quod est inconveniens: ergo per generationem non coepit esse: ergo ipsa est ingenita.
Est autem et incorruptibilis, quia si corrumpitur, oportet quod in aliquid et non in nihil secundum naturam corrumpatur: omne autem quod corrumpitur, resolvitur ultimo in materiam. In quod autem ultimum corruptibile resolvitur, illud non resolvitur ad aliud. Ergo illud manet: ergo materia manet postquam corrupta est: et hoc est inconveniens: ergo materia est incorruptibilis per se: ergo quod corrumpitur in materia, est privatio, et ipsa manet incorrupta: et cum materia acquirit formam aliam, acquirit tunc privationem ad formam aliam.: et haec est causa corruptionis in ipsa: et sic semper materia propter mixtionem sui cum privatione, transmutabilis est secun dum formas.
Quia autem nos modo sufficienter locuti sumus de principio quod est materia, et de privatione, ideo debemus loqui
de principio quod dicitur secundum speciem et formam. Nos autem non habemus luc inquirere, utrum species sd iulius teneris vel diversorum: quia hoc habet in Metaphysica inquiri, ubi dividentur species in separatas et non separatas: unde utram species sit una vel plures et quot sint separatae formae, opus est determinare per certitudinem in prima philosophia. Deponatur ergo in illud tempus quo loquemur de prima philosophia. Sed de physicis speciebus quae corruptibiles sunt secundum esse quod habent in materia physica, loquemur in sequenti libro, cum demonstrabimus ea quae posterius sunt in. scientia ista.
Scias enim quod compositum esse compositum ex materia et forma accipit physicus a metaphysico, sicut dicit Avicenna, et non reprebend. it bene eum de hoc Averroes, cum sua reprehensio non careat reprehensione. Compositio enim dupliciter consideratur, scilicet in his quae componunt, quae sunt tantum per suas essentias principia compositi, et hoc considerai metaphysicus qui considerat formam et materiam secundum quod sunt principia substantiae: et hoc modo dicit Avicenna, quod physicus a metaphysico accipit compositum osse compositum ex forma et materia. Possunt autem principia compositi accipi oo modo quo veniunt ad compositionum quae est in fieri et generari compositum. Et hoc modo compositionis sunt principia per motum principia compositi: et cum compositio talis non fiat nisi per motum, consideret physicus hoc modo principia compositionis non accipiens ea a metaphysico: et ideo Avicenna non est reprehensibilis qui primo modo dixit physicum accipere principia compositi a primo philosopho.
Est autem et alia reprehensio, qua reprehendit Averroes contra Avicennam, minus congrua. Dicit enim Avicenna vers
rum cum dicit non idem esse quaesitum in aliqua scientia et suppositum, Deum autem et substantias sive formas separatas osse quaesitas in prima philosophia, et ideo non vero suppositas in ipsa, et ideo non esse subjectum primae philosophiae: quod nescio quare reprehendit Averroes, cum ipsum sit necessarium quod dicit Avicenna: scimus enim quoniam ens est subjectum primae philosophiae, et divisiones et passiones entis esse, quae in prima philosophia, tractantur, scilicet per se et per accidens, et per potentiam et actum, et unum et multa, et separatum et non separatum. Et cum separatum sit differentia et passio entis, non potest esse subjectum. Et cum dicitur, quod metaphysicus est de separatis, non intelligitur hoc modo de separatis sicut intelligentiae sunt separatae, sed intelligitur de his quae separata sunt per diffinitionem et esse: haec autem sunt quae in quidditatibus simplicibus considerantur, sicut diximus in istius libri prooemio.
Sed quia de his in scientia divina speculabimur, hic dimittantur: formae enim quas hic tractabimus, erunt in diffinitionibus suis concipientes materiam privationi mixtam, et ideo corruptibiles, ut diximus.
Ostendimus ergo quia principia sunt, et diximus quot sunt specie et potentia, et quae sunt numero: sed quia illa sunt principia motus et mobilis potius quam entis physici, ideo iterum ordinemus aliud libri principium, in quo loquemur de his quae sunt principia entis physici.