Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est digressio declarans quae sit libri
intentio, et quis dicendorum ordo, et qualiter hic intendatur de natura. Cum nos in toto hoc negotio, quod de physico auditu intitulatur, intendamus perscrutari de principiis et causis et elementis physicorum corporum, sicut a principio libri dictum est, et nos jam in praecedenti libro expediverimus nos de principiis mobilis secundum quod est mobile exiens de potentia ad actum, oportet nos hic loqui de natura et causis naturalibus, antequam nos loquamur de motu et consequentibus motum: quoniam natura principium intrinsecum est omnium eorum quae naturalia sunt, et convenit cum physicis principiis in hoc quod ipsa est principium motus in re mobili. Tractandum autem prius erit de natura antequam tractemus de causis: quia natura ambit plures causas. Continet enim tam materialem quam formalem: et ideo oportet ipsam primo describere, et postea de causis agere sigillatim: licet enim causa et principium in descriptione naturae ponantur, tamen causa et principium secundum specialem intentionem suam non describit eam . Et de tcausis secundum quoddam physicum genus causarum agit physicus, et non secundum communem intentionem genera-
lcm secundum quam primus Philosophus de causis considerat: et ideo tractatus de natura praecedet tractatum de causis physicis de quibus solis speculatur naturalis.
Clini autem natura multipliciter sit dicta, sicut infra ostendemus, nos non agemus hic de natura nisi quae est principium motus active vel passive in re mobili, et solam illius naturae iiiuiliplicitatem infra determinavimus, omnem aliam naturae diversitatem reservantes usque ad scientiam divinam, in cujus quinto libro largius naturam considerabimus, et largius per plura dividemus. Hoc solum autem hic dicimus, quodcum Boetius dicat naturam quatuor modis dici, nos non intendimus nisi de natura quae uno istorum dicitur quatuor modorum. Sicut enim Boetius dicit, communissime . natura dicitur secundum quod est earum rerum quae cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt. In hac enim diffinitione naturae et accidentis et substantiae continentur: haec enim omnia intellectu capi possunt. Additum autem est quoquo modo: quoniam Deus et materia prima integre perfectoque intellectu intelligi non possunt i aliquo tamen modo intelliguntur, quia privatione caeterorum capiuntur. Idcirco vero dictum est, quae cum sint: quoniam et ipsum nihil significat aliquid, sed non naturam: neque enim quod sit aliquid, sed potius non. esse significat. Hoc autem modo natura dicitur de omnibus rebus. Si autem strictius sumatur natura ut de solis substantiis dicatur, talem dat Boetius diffinitionem naturae,. quod natura est vel quod facere vel quod pati possit: pati quidem ac facere possunt tam corporales quam incorporales substantiae, ut corpora et animae. Anima enim in corpore et a corpore et facit et patitur. Faciunt vero tantum Deus et caetera divina. Si autem naturae nomen specialius accipiatur, erit natura conveniens corporibus quae est in eis principium et causa motus per se et non secundum accidens, sicut infra ostendemus.
Quarto etiam modo dicitur natura specifica differentia, qua unam rem naturae dicimus differre ab alia, et dicimus quod alia est natura argenti, et alia auri, et alia angeli, et alia animae. Cum sic ergo natura multipliciter dicatur, intendimus hic loqui de natura secundum tertiam significationem ipsius. In illo enim modo principium est motus physici, corporis: et nos (ut saepe diximus) hic intendimus de principiis motus physici. Ponemus igitur nostram super hoc investigationem, quid sit in physicis corporibus quod natura vocatur.