Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De his quae quasi per minorationem a natura dicuntur propter comparationem quam habent ad ipsam,
Hanc autem naturam habent omnia talia corpora quaecumque habent intrinsecus in seipsis in suis essentialibus hujusmodi principium motus et quietis. Sunt autem omnia talia substantia, et praecipue substantia prima quae dicitur substantia individua. Cujus probatio est, quia natura subjectum est secundum quod dicitur natura materia: et natura quae dicitur forma, est in subjecto, non quidem ut accidens, sed ut quaedam pars essentialis dans esse subjecto et composito: ergo cum tam subjectum sit substantia quam forma, et natura dicatur de his, natura erit substantia si proprie modo supra dicto accipiatur.
Debes autem scire quod id quod habet naturam, et substantia individua dicitur, ut res naturae et etiam suppositum naturae aliquando vocatur, et vocatur substantia prima, et vocatur substantia. Dicitur autem individua substantia secundum quod est in eo collectio individuantium quae non. possunt et alia reperiri: sic enim singulare est et incommutabile. Res autem naturae est, secundum quod est per naturam in toto esse speciei constitutum. Ratum autem ens est apud naturam id quod dat natura quae est forma in individuo. Suppositum vero natura dicitur secundum quod subjicitur naturae communi quae est forma, et hoc suppositum significatur, cum dicitur hic homo: pronomen enim demonstrativum dicit suppositum quod substat: et hoc nomen praedicatum dicit naturam cui subjicitur suppositum illud. Supponi autem et subjicere habet illud particulare gratia materiae, quae natura est in ipso: aliter autem dicitur particulare, scilicet secundum quod particulat secundum esse determinatum, et partitur formam quae de se etiam est natura communis. Vocatur autem substantia prima a principalitate substandi, sicut dictum est in Praedicamentis: principaliter enim substat, quae substat et secundae substantiae et accidentibus. Substantia autem dicitur quemadmodum per se habens esse subsistens in natura, quod est compositum in duabus naturis si quae sunt forma et materia.
Secundum autem naturam dicuntur esse aliqua dupliciter: aut enim quaecumque ex principiis naturae esse accipiunt, dicuntur esse secundum naturam, sicut ea quae habent naturam de quibus dictum est: aut etiam dicuntur esse secundum naturam quaecumque consequentes sunt passiones et operationes naturales ex natura quae est in ipsis, sicut igni secundum naturam, est ascendere sursum. Cum enim ascendere sursum sit motus rei naturalis, ipsum non est res habens naturam, quoniam esset substantia composita: sed ascendere sursum est a natura et secundum naturam.
Haec autem quae sic quasi per denominationem a natura de rebus naturalibus dicuntur, Avicenna ponit plura, dicens quod aliud est natura, et naturale, et quod habet naturam, et quod est ex natura, et naturaliter, et quod currit cursu naturali. Dictum est autem quid est natura. Sed naturale est quidquid comparatum naturae, denominative dictum ab ipsa: hoc autem est dupliciter, scilicet iii quo est natura, quod diximus supra esse rem naturalem: aut quod est per naturam, et haec sunt impressiones et motus naturam consequentes, quae supra diximus esse secundum naturam: aut quod est conjunctum illis motibus et impressionibus, sicut locus naturalis, ad quem est motus naturalis, et tempus naturale quod naturae conservativum est. Sed quod habet naturam, est ut diximus, quod habet in se principium quo movetur ex sua natura, et quo quiescat ex sua natura: et hoc est corpus mobile naturaliter. Ex natura autem est, cujus esse in actu, aut cujus existentia est in actu ex natura, sive sit esse primum, sicut esse habent individua naturalia, sive esse secundum, sicut esse habent species naturales. Quod autem dicitur naturaliter, hoc est quod concomitatur naturam quocumque modo: sive sit quod, ab ea constituitur, sicut individua et species naturales: sive sit concomitans ipsam aut subsequens, sicut accidentia quae per se sunt rerum naturalium. Sed quod currit cursu naturali, hoc est sicut motus et quietes quas natura per seipsam producit et per suam essentiam et non praeter solitum. Quia quod est praeter solitum, aliquando est ex causa extranea, sicut caput hominis in corpore porci, quod fit per constellationes extraneas naturae se-
minis ex quo generatur corpus porci. Aliquando autem, fit ex extraneo recipiente actionem naturae particularis: et haec est materia indisposita: et hoc modo caput latum et digitus superfluus non currunt cursu naturali, tamen sunt naturaliter et ex natura, quod causa eorum est natura, sed non per se, sed propter recipiens, hoc est, quod materia in tali dispositione suae qualitatis et suae quantitatis, ut recipiat talem formam agente in ipsum .''