Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est digressio declarans quod est esse secundum cursum naturae universalis, et secundum cursum naturae particularis.
Natura etiam dicitur ad modum universalis, et ad modum particularis naturae. Et secundum hanc diversitatem etiam variatur cursus naturae, quoniam aliquid extra cursum naturae universalem. Sed ut hoc plenius intelligatur, videamus quae sit natura universalis, et quae sit natura particularis. Dicatur ergo quod natura universalis dicitur dupliciter, quarum una est natura universalis determinata in esse generis vel speciei, sicut anim. al. is natura et hominis natura dicitur esse universalis. Alio autem modo dicitur natura universalis absolute: et hoc adhuc dupliciter. Dicitur enim universalis natura quae principium motus et quietis est in omnibus naturalibus, hoc est, illud commune quod omnia naturalia participant, et ab ipso naturalia dicuntur. Et dicitur natura universalis quae universaliter continet et regit omnem naturam particularem. Cum autem nos dicimus quod natura dicitur univer- salis primo vel secundo modo, non intelligimus quod unquam fuerit aliqua res una secundum esse quae divisa sit in omnes particulares naturas, sive fuerit universalis, sicut genus vel species: sive fuerit universalis absolute primo modo dicta, sicut dixerunt Pythagorici et Plato, et post eos sensisse videtur Hermes Trismegistus. Sed dicitur universalis sicut intentio universalis, ad quam particulares naturae resolvuntur in genere uno, vel absolute in omnibus naturalibus. Haec enim universalia secundum esse nunquam sunt nisi in particularibus. Et non est verum quod dixerunt praenominati viri: dixerunt enim illi quod natura est vis absoluta diversificata in specie, et diffusa in particularibus illius speciei per divisionem sui in ipsis, et quod natura absoluta est forma et vis quaedam egrediens a causa prima per motum orbis, quae postquam egressa est, diffunditur in omnibus naturalibus, et fit in eis principium motus et status. Et posuerunt simile hujusmodi in lumine quod egreditur de sole, quod quidem unum est juxta solem a quo egreditur, et postea descendens diffunditur in his quae Illuminantur, et accipit diversitatem ex recipientibus et divisionem: sic enim dixit Hermes ad Audimon qui Trismegistus vocatur, quod natura egrediens est vis egrediens a prima causa per motum caeli, quae quia est processio quaedam facta a prima causa quae movet primum causatum, est virtus principians motum: et quia per motum caeli egreditur, est ipsa virtus incorporabilis particularibus, et diversificatur Id illis secundum diversitatem, recipientium, et efficitur nobilior et minus nobilis et efficacior et minus efficax, secundum quod est propinquior et remotior a prima causa, ex qua in inferiora procedit.
Si autem esset, ut dicunt, oporteret quod natura non esset vis sed substantia,
quae dividitur. Secundum dicta autem eorum haberet haec natura universalis esse, non in particulari, sed ante particulare, et esset hoc esse aliud ab esse naturae particularis, et hoc non placet Aristoteli qui fuit auctor sectae Peripa- ticorum: secundum hoc etiam corrupto particulari, oporteret quod secundum esse remaneret natura universalis, quod absurdum est. Neque est verum de lumine quod pro simili inducunt, quia lumen non est substantia, nec habet esse nisi in recipiente. Concedimus tamen bene quod operatio particularium naturarum omnium est ad unum in specie, et specierum naturae est comparatio ad unum in genere, vel generum naturae comparatio est ad unam naturae intentionem, quae communis est absolute: sed istas comparationes agit intellectus resolvens posteriora in priora et causata in causas, et non est dans esse separatum a particularibus naturis, sed potius considerans intentionem naturae abstractam ab hac natura et illa. De his tamen loqui habemus in scientia divina, quando de formis tractatum faciemus, utrum habeant essentias separatas vel non: sed concedimus universalem naturam absolute dici de eo quod continet et regit omnes naturas particulares. Et haec natura est proportio virtutis motuum caelestium, secundum quod sunt periodus una omnium naturarum particularium . Si enim nos comparaverimus caeli motus ad inferiora, tunc sunt quando virtus una movens inferiora et regens. Si autem comparaverimus inferiores naturas ad superiora, tunc est haec virtus multiplicata secundum diversitatem rectorum ab ipso, et secundum has duas naturas aliquid est, cujus principium movendo non est particularis natura, sed est extra cursum suum naturalem: cujus tamen principium et causa est natura universalis et secundum suum cursum naturalem.
Exemplum autem, hujus in generatis est foemina, quam nunquam intendit facere natura particularis: sed causatur. ex corruptione alicujus principiorum naturalium, eo quod natura, intendit opus perfectum, quod est mas: et ideo dicit Aristoteles quod foemina est mas occasionatus sicut tibia curva: tamen foemina non est extra cursum naturalem universalis naturae, quae ordinis est causa in inferioribus, et movet generando foeminam ut sit viro adjutorium generationis: quoniam nisi esset necessaria generationi, nunquam natura duceret foeminam: sed natura hominis salvaretur et staret in mare. Hoc etiam modo in via corruptionis praeter cursum naturae particularis est mors: eo quod particularis natura non movet ad illam, sed universalis, secundum rationem illam quae est mensura vitae per periodum, sicut melius explanabimus in secundo libro de Generatione et Corruptione: sic enim secundum cursum naturae universalis est successio in generabilibus et corruptibilibus secundum, quod a superioribus diversimode movetur materia: cum tamen natura particularis non proprie intendat successionem, nisi, in quantum tangitur a virtute naturae universalis. Dictum est igitur quid natura est per diflinitionem, et quid est quod dicitur esse secundum naturam, et a natura, et quid est quod dicitur esse et quocumque modo a natura potest deno. minari,