Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod non potest demonstrari an sit natura, eo quod est per se cognita.
Ridiculum autem videtur esse demonstrare an sit natura. Manifestissimum enim est nobis, quod multae sunt res na- turales, in quibus praedictum motus et quietis principium invenimus: per illa
enim non possumus demonstrare, an natura sit nisi a posteriori. Cum enim ipsa sit principium motus et quietis in ipsis, per naturam ipsam nos cognoscimus ea quae naturalia sunt, et sic ipsa cognita sunt per naturam. Si, autem et e converso naturam probaremus esse per naturalia, esset idem principium cognoscendi naturalia et cognitum per naturalia, et sic idem esset per se cognitum et per aliud cognitum, quod est inconveniens: et ideo ea quae manifestissima sunt et principia ad alias cognoscenda, demonstrare per ea quae ad esse non sunt manifesta, est proprium ejus qui adeo rudis ei ineruditus est, quod non habet potentiam apprehensivam et cognitivam adeo potentem ut sciat judicando discernere quid est quod cognoscitur per seipsum et est principium cognoscendi alia, et quid est cognitum non per seipsum, sed per aliud: manifestum enim, est quod contingit hoc pati quosdam rudes et ignaros, quia aliquis cum sit caecus, putat se syllogizare de coloribus, eo quod ipse propter suam malam dispositionem intellectus ignorat quod omnis nostra scientia oritur ex nostris sensibus, et putat se habere notitiam colorum in quantum significantur per nomina, et nescit qualiter constituuntur per actum lucis in corpore non transvisibili sive terminato citiod. terminat visum: ideo necesse est quod ipse nonhabeat notitiam colorum, nisi secundum rationem nominum, et nihil intelligere de veritate colorum secundum formam eorum qua sunt visibiles. Et huic similis est ille qui putat demonstrare ea quae sunt manifestissima. Ille enim nescit, quod manifestissima sunt, et non. habet intellectum de ipsis, nisi, in quantum audit ea nominari per nomina.
Huic antem sententiae opponit Avicenna dicens, quod mirum est qualiter hoc dixit Aristoteles qui primo fuit auctor hujus sententiae: si enim natura principium motus est, ut diffinitum est supra, si deridendus est qui quaerit an sit natura, ipse est deridendus qui quaerit an motor differt a mobili, et diu laboravit antequam inveniret. Motor enim naturalis natura est. Et ideo idem est quaerere an sit motus naturalis, et quaerere an sit natura. Respondet autem Avicenna, quod ideo dictum est hoc, quia naturalis non habet ex sua scientia demonstrare an sit natura, sed in quantum induit formam philosophi primi. Natura enim principium est naturalium: et ideo supponit ipsam esse naturalis, et ipsam esse probat metaphysicus. Huic autem sententiae contrariatur Averroes, eo quod ubique Avicennam persequitur, dicens quod simpliciter est impossibile demonstrare naturam esse sicut dicit Aristoteles.
Sed vera solutio est quod de natura movente sive de motore duplex potest esse quaestio. Una quidem, an sit? et haec demonstrari non potest. Sed tamen negans naturam, confutandus est a primo philosopho per deductionem ad inconveniens, sicut dicit Avicenna. Alia autem quaestio est, an differat a mobili, vel sit idem cum ipso ? et illa quaestio disputatur ab Aristotele. In hac enim bene habetur via demonstrationis, sicut in plerisque libris ab Aristotele in. veni. tur .