Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De probatione, quod physici est considerare tam formam quam materiam, et de contradictione Antiquorum opinionum.
Quoniam autem natura dicitur dupliciter, ut dictum est, scilicet species et materia, oportet quod physicus consideret de forma naturali consideratione cum materia, sicut est consideratio sirni per comparationem ad suum subjectum quod est nasus, sicut ex praecedenti immediate capitulo est monstratum.
Consideratio ergo physica quae hujusmodi est, nec sine materia est omnino, nec secundum materiam ut tantum materiam consideret secundum se. Considerare enim formam sine materia, et considerare materiam non in comparatione ad formam, secundum quod ipsa est unum eorum quae dividunt ens secundum se quando dividitur in potentiam et actum, est eadem consideratio quoad hoc, quod ipsa est non naturalis sed primae philosophiae. Tamen de tali consideratione formae et materiae dupliciter dubitabit aliquis. Una enim dubitatio est cum duae sint naturae quae sunt forma et materia, de qua illarum est physica, vel utrum est de utrisque. Cum enim de rebus diversis diversae considerent scientiae, quia scientiae secantur secundum quod secantur res consideratae in scientiis: et ideo cum forma et materia sint diversae res, videtur consideratio de ipsis esse diversarum scientiarum. Si enim una scientia quae est physica, est de utrisque tunc oportet quod negotietur circa utrasque cum sint diversae. Sic ergo dubitatur, utrum ejusdem scientiae aut alterius sit utramque cognoscere.
Est autem alia dubitatio quam supra innuimus: cum enim duplex sit consideratio materiae, scilicet secundum materiam solam secundum quod ipsa est unum de entibus, et consideratio de ipsa secundum proportionem quam habet ad formam, dubitabit aliquis utrum ejusdem scientiae sit considerare materiam utroque modo sumptam. Cum enim idem et unum sit de consideratione ejusdem scientiae, et materia sit una utroque modo considerata (dico autem una subjecto et non secundum esse), videbitur forte alicui ad unam et eamdem scientiam utraque materiae consideratio pertinere.
Si auteiiT aliquis aspiciat dicta Antiquorum sapienter, qui omnia dixerunt esse materiam, videbitur (quod physicae considerationis non sit nisi materia. Omnes enim physici antiqui naturam dixerunt esse materiam, et physicam scientiam esse perfectam in materiae cognitione, sicut fecit Antiphon. Ex parva enim parte quidam eorum viderunt formam, sicut Empedocles et Democritus, et illi etiam formam substantialem quae vere natura est, non viderunt: sed. Empedocles dixit formam esse harmoniam complexionis, et tamen non est forma nisi materialis. Et Democritus dixit formas rerum resultare ex figuris et dispositione et ordine atomorum in corporibus compositis, et illas formas dixerunt esse rerum quidditates quae dant esse rebus naturalibus: et cum ista non vere sint formae substantiales, sed. quaedam sint praeparationes materiae ad recipiendam formam, constat quod ex parva parte formam tetigerunt: ideo si quis obediat istis, scientia physicae erit perfecta in materiae consideratione absque eo quod ponat aliquam considerationem super formam. Sed hoc mirabile est in tantis viris, quod putaverunt considerationem physicam esse perfectam in eo secundum quod non scitur res nisi in potentia: quoniam si talis scientia esset sufficiens, tunc una scientia sufficeret ad sciendum omnia generabilia: quoniam omnium eorum est materia una: et haec scientia esset de materia eorum.: et sic scire naturalia esset breve et leve et nihil habens difficultatis.
Sed advertendum est quod physici illi,
cum dicerent omnium naturam esse ma- teriam, dixerunt illam esse signatam et distinctam per formam, sicut est terra, vel aqua, vel ignis, vel aer, vel medium horam, vel plura ex his vel omnia, et formas esse accidentia quae apparent solum et non sunt: et ideo omnia naturalia esse unum, sed. apparere diversa: et meo materialis principii scientiam sufficere dixerunt ad veram scientiam omnium naturalium, Sed tamen hoc falsum probatur, quoniam si ars mechanica in suis
operibus imitatur naturam in. hoc quod, inducit formam super materiam determinatam., et illi formae proportionatam, oportet quod sicut ars mechanica cognoscit speciem, ita cognoscat etiam materiam usque ad. hoc quod proportionetur etiam speciei quam inducere intendit, sicut medicus cognoscit sanitatem quae est species finaliter intenta a medico: sed. quia hanc non inducit nisi in quadam materia sanitati praeparata, ideo cognoscit etiam materiam secundum quod proportionatur formae quae est complexio et commixtio humorum ex cholera et phlegmate et sanguine et melancholia, quibus est sanitas inducta a medico. Similiter autem aedificator quando vult inducere formam domus, oportet ipsum cognoscere lateres et ligna in quantum proportionantur formae dom us quae inducitur in ipsis compositis, et similiter esse in omnibus aliis artibus mechanicis. Cum igitur (ut dictum est) artes naturam imitentur, oportet quod hae duae artes videant fieri aliquo modo in natura: ergo et scientiae quae est physica, erit cognoscere speciem principaliter et materiam secundum quod proportionantur speciei. Et sic patet solutio primae dubitationis inductae: quoniam in veritate si forma et materia accipiantur prout sunt diversae partes entis dividentes ens in eo quod ens, non pertinet consideratio earum ad. unam scientiam particularem, sed potius eas sic considerat una scientia universalis quae considerat ens in quantum ens, et reducit ad ens partes entis, inter quas sunt forma et materia, quae sic uniuntur in ente et concluduntur in una scientia universali. Si autem accipiatur consideratio formae quae cum materia per diffinitionem concipitur, et materia formae proportionata, illa est forma particularis ejusdem entis, scilicet mobilis corporis, et, materia ejusdem: et habent unitatem proportionis ad invicem et analogiae. Et ideo sunt de consideratione unius scientiae particularis quae considerat mobile corpus in quantum est mobile: haec. au- tem est physica: ergo physicae est considerare formam et materiam hoc modo.
Solutio etiam patet ad alterum dubitabile: quoniam materiam reductam in ens,
sicut reducitur pars ad totum quod dividit, habet considerare primus Philosophus: quia illa non est proportionata formae, quae simpliciter et maxime natura est: nec ipsa hoc modo naturale princi- pium est: quia sic non est immixta privationi: et ideo hoc modo non subjicitur motui . Sed materiam quae est proportionata formae per privationem quae, est in ipsa formam inchoans, habet considerare physicus: propter hoc quod habet cum forma unitatem analogiae et proportionis. Nec valet ratio inducta, quod ideo materia sit de consideratione ejusdem scientiae, quia ipsa substantia una est: quia multa sunt subjecto eadem, quae sunt diversarum scientiarum, sicut patet in physico et mathematico corpore, quae sunt subjecto unum, et tamen propter diversas ipsarum diffinitiones sunt de consideratione diversarum scientiarum.