Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De comparatione causarum ad effectus.
Cum autem comparamus causas Istas ad effectum, convenit ejusdem effectus per se plures esse causas et non secundum accidens sed per se et essentialiter, sed non secundum unum et eumdem modum causalitatis: sicut statuae idoli causa efficiens per se est statuae factiva ars, et causa ejus materialis etiam est aes, et non secundum alterum aliquid, sed secundum quod est statua per se: et hoc modo ejusdem etiam est causa formalis figura aeris, et causa ejus finalis est repraesentatio Jovis, vel alterius cui similis facta est statua.
Similiter etiam si. comparaverimus eas ad invicem, una videbitur esse causa alterius: sicut laborare vel secari, est causa sanitatis sive bonae habitudinis, et similiter sanitas est causa dolendi vel secandi, sed non secundum eumdem modum causalitatis, sed potius sanitas est causa dolendi sicut finis propter quem sustinemus dolorem: quia ut dicit versificator,
Ut corpus redimas, ferrum patieris et ignes.
Sed dolor est sicut causa movens ad sanitatem,
Amplius autem adhuc comparatione facta causae ad. effectum, eadem est causa contrariorum non eodem modo: quando enim praesens est causa alicujus effectus per se, illam absentem dicimus esse causam contrarii, et maxime tunc quando posset adesse et deberet, et se subtrahit, sicut absentia gubernatoris navis causa est periculi navis, cujus erat praesentia causa salutis.
Sed forte de dictis dubitabit aliquis: cum enim convenit plures esse causas unius et ejusdem secundum diversum modum causalitatis, quaeret forte aliquis, utrum contingat plures esse causas per se unius et ejusdem per. se effectus secundum unum et eumdem modum causalitatis ?Hoc enim videtur in multis rebus naturalibus, sicut in colore unguis in manibus hominis, quem efficiunt formaliter duo, scilicet sanguis et albedo comi. Bonus color faciei resultat ex albedine pellis aet rubore sanguinis sub pelle, et est in multis invenire sic.
Si quis forte dicat plura unita efficere unum, sicut efficitur tractus navis, et sicut fit mixti perfectio, et similiter fit in coloribus dictis: et adeo habent efficientia plura,. quae omnia sunt efficiens
. unum unitum. Hoc non potest esse, ut videtur: quia non uniuntur neque miscentur sanguis et unguis, et sanguis et pellis, sed sunt distincta, et ideo talibus non videtur esse simile.
Sed dicendum quod colores dupliciter commiscentur, scilicet in materia, et in deferente. In materia, sicut quando nigra substantia miscetur cum alba, et resultat color rubeus. Alio autem modo miscentur in perspicuo deferente spisso: tunc enim color immutans visum in perspicuo spisso: et si. perspicuum illud propior sui. spissitudinem habeat colorem aliquem, tunc resultat color unus quasi diffusus sub alio et in alio, sicut est in lumine per vitrum viride vel rubeum splendens: et talis est unio effici entium colorem unguis et faciei, de quibus dictum est.
Advertendum etiam est cum compara- tur una causa ad aliam quod est causa ipsius, quod hoc accidit multis modis: est enim efficiens et comparatur ad finem, et dicitur efficiens esse ipsius, sicut deam-
bulatio est causa sanitatis: non intelligitur efficiens esse causa causae finalis, neque secundum quod est causa, neque secundum quod est finis, sed. tantum secundum esse quod habet in mobili quod est subjectum. . Si enim efficeret ipsum secundum quod est causa, tunc non oporteret quod finis esset causa causarum, sed potius causalitas ejus esset effecta a causa efficiente et formali: et hoc non est verum. Similiter si efficeret ipsum in quantum est finis, tunc finis non esset secundum rationem ante efficientem, et sic non moveret ipsum: quae omnia falsa sunt. Relinquitur ergo, quod non efficiat ipsum nisi secundum esse quod habet in materia. Quando autem finis dicitur esse causa efficientis, tunc est causa e converso in quantum est efficiens: quia movet ipsum ad hoc ut efficiat, et non est causa secundum esse: quoniam nisi haberet esse, non moveretur ad efficiendum a causa finali: et ideo licet efficiens sit causa finis, et e converso, tamen opposito modo se habet causalitas ipsorum, sicut dictum est.
Comparatio autem talis non est inter materiam et formam: quoniam materia non. est causa formae per aliquem modum, sed. potius est causa compositi: sed forma causa est materiae secundum quod est in actu, et non secundum esse materiae, nec secundum quod est materia: quia quod sit materia, non habet a forma, sed a seipsa. Quod autem sit in actu, habet a forma, et non. a seipsa.
Efficiens autem nihil omnino habet a forma secundum quod est causa formalis et actus materiae, sed secundum quod ipsa forma est principium motus et operationum, sic habet efficiens a forma sua movere materiam ad formam ad quam movet, et materia habet ab ipso motum et passionem quo movetur et patitur: sed efficiens neque quod causa est, neque quod est, habet a materia.
Similiter si comparatur materia et finis, finis nihil habet a materia, sed in materia accipit esse a causa efficiente: materia autem habet a fine appetitum, quo movetur ad ipsum secundum quod finis idem est cum forma, ut infra declarabimus: quoniam, sicut in primo libro diximus, nisi aliquid formae esset intra materiam, non. appeteret materia formam et finem. Et haec dicta sint de comparatione causarum ad effectum et ad invicem.