Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quae causa reddenda est ad quaestionem physicam.
Cum autem quaeritur causa in naturis, oportet reddere causam summam, quae est prima causa in unoquoque genere causarum, sicut cum quaeritur, quare homo aedificat ? et voiumus scire secundum quid iste actus egreditur de ipso, dicimus quod aedificat ideo quia est. aedificator: haec enim est causa proxima: et ideo quaerimus ulterius, quare est aedifi- cator ? et respondemus quod est aedificator secundum artem aedificativam quam didicit, et ibi sistimus quaerendo: quia scimus per nos quod ars aedificativa facit aedificatorem, et tunc ex hoc scimus prius quaesitum, scilicet quod aedificat quia est aedificator. Est igitur prima quae nullam habet ante se causam, quia institutus est secundum aedificativam: et eodem modo procedendum est in omnibus.
Cum enim demonstratio dupliciter faciat fidem, scilicet aut per prima et vera, aut per ea quae ex primis et veris sumpserunt fidem, et illa quae per prima et vera sumpserunt fidem non sunt per se cognita, sed potius ex aliis demonstrata. Quando ergo demonstratio fit talis, quae est per ea quae ex primis et veris sumpsesunt fidem post conclusionem habitam, restabit quaestio de principiis conclusionis donec veniatur ad ea quae demonstrata sunt per prima et vera: ab illis enim incipit scientia. Prima autem. et vera sunt, qua) habent in se causas primas, ante quas nihil est in genere illo. Ea autem quae sunt ex primis et veris demonstrata, habent in se causas proximus effectui, quae ante se habent alias causas. Ergo oportet in talibus reducere quaestionem, usque ad primas causas, a quibus per se manat scientia, quae tamen ultimae sunt in resolutione quaesiti in causam. Modo enim uno demonstrationes fiunt sicut diffinitiones. Diffinitiones enim oportet incipere in genere primo: si enim ego diffiniam hominem, et dicam quoniam est animal rationale mortale, et quaeram quid sit animal? oportet dicere quoniam est substantia animata sensibilis, et ibi statur: quoniam substantia non habet ante se per quod diffiniatur. Et per hunc modum oportet demonstrationem quae est per causam incipere a causa prima, quia ab illa incipit scientia. Cum autem sic reciditur causa ad quae-
stionem, oportet scire quod causae generales sunt adaptandae ad effectus genera- les, et causae particulares ad effectus particulares. Est enim artifex in genere causa statuae in genere: et hic artifex causa hujus statuae. Et ideo non verum dixit Plato, qui voluit causas generales esse effectuum particularium: quoniam ipse posuit formas separatas universales causas esse essentiales particularium.
Similiter sciendum, quod causae dictae secundum potentiam, reddendae sunt ad effectus dictos secundum potentiam: et causae dictae secundum actum, reddendae sunt ad. effectus dictos secundum actum: ita tamen quod semper in omnibus his resolutio fiat in primam causam, sicut dictum est ante. Quia igitur istae sunt causae quas diximus, et quomodo sint causae quantum ad modos earum essentiales et accidentales, et qualiter resolvenda est quaestio in causam, tantum a nobis sit determinatum.