Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
In quibus esse potest casus et fortuna, et est in eo contradictio Peripateticorum,
. Primum quidem igitur de casu et fortuna determinare volentibus, considerandum est, quoniam videmus quaedam semper similiter fieri, sicut motus astrorum: alia autem videmus fieri sicut frequenter et non sicut semper. Ea enim quae semper similiter fiunt a causis necessariis et eodem modo semper moventibus., et habent substantiam incorruptibilem motam, et ideo non possunt habere contrarium impediens in causalitate sua. Ea autem quae fiunt sicut frequenter, sunt ea quae habent causam ordinatam non necessariam: et ideo contingit eis habere contrarium, per quod aliquando possunt impediri ne producant sua causata, sicut est quod ex semine olivae generetur oliva, et ex hominis semine homo, et sic de aliis. Et si ista duo comparantur, tunc ea quae sunt necessaria et semper, sunt moventia et regulantia ea quae sunt frequenter: sed non excipiunt in toto regulam ipsorum: propter hoc quod materia ipsorum est cum privatione, et forma in toto vincit eam. Quod enim ea quae sunt frequenter deficiunt ab his quae sunt semper, hoc est propter materiae eorum inaequalitatem, eo quod ipsa re- ceptibilis est contrariorum et disponitur ab ipsis, ita quod aliquando non obedit motori et formae: tamen hoc ipsum quod frequenter sunt, habet ab hoc quod forma eorum et virtus formativa eorum est determinata ad unum et extraxit potentialitatem materiae ad unum, quae de se fuit indeterminata antequam adveniret ei virtus formativa unius determinate a motore determinato . Et sic patet qualiter saepe sive frequenter currit sub illo quod est semper, et habet aliquid ab eo quod est ex parte suae formae, et deficit in aliquo ab ipso ex parte suae materiae. Manifestum autem est., quod in neutro istorum ponenda est fortuna, neque id quod est a fortuna: quia utrumque habet causam determinatam moventem et formalem, et id quod est semper, et id quod est frequenter, licet vacillet aliquam in creando propter inordinationem aliquando suae materiae ex diversa dispositione contrariorum. Sed quia quaedam sunt etiam extra haec, et praeter haec, et in illis omnes dicunt aliquid fieri a for tuna et casu, manifestum est quod per judicium loquentes dicunt haec esse a fortuna et a fortuna fieri.
Ex his autem quae sic dicuntur secundum primos Peripateticos, quorum dux et princeps fuit Aristoteles, cujus sententiam hic posuimus, videtur quod casus et fortuna sunt in duobus contingentibus, scilicet in contingente ad utrumlibet, et in contingente ut in paucioribus. Sed hoc non placet posterioribus Peripateticis, sicut Themistio et Alexandro et aliis, quorum dicta ad nos pervenerunt, qui dicunt casum et fortunam non esse nisi in contingente ut in paucioribus, non in contingente ad utrumlibet. Avicenna autem et quidam sapientes dicunt, quod casus et fortuna fiunt tam in contingente
ad utrumlibet, quam in contingente ut in paucioribus, sed non in contingente in pluribus: quoniam hoc est id quod fit frequenter, de quo jam locuti sumus. Rationes autem Avicennae, sicut apparet in Sufficientia sua, sunt istae: quia contingens ad utrumlibet est, quod se habet aequaliter ad esse et ad non esse, sicut in operibus voluntatis est comedere et non comedere, ambulare et non ambulare, et hujusmodi. Cum enim illa in se considerantur, sunt ad utrumlibet. Si autem voluntas sit directa super ea, tunc fiunt frequenter: quia de his quae frequenter fiunt, est hoc quod ambulat qui vult ambulare, et comedit qui. vult comedere. Nihil autem prohibet (ut inquit Avicenna) id quod est ad utrumlibet secundum comparationem ad causam unam, fieri semper secundum causam aliam: et id quod est in paucioribus secundum causam unam, fieri frequenter vel etiam semper secundum causam aliam: et ideo potest casus et fortuna fieri in eo quod est ad utrumlibet secundum causam unam: cum. tamen sit ordinatum secundum comparationem ad causam aliam.
De omnibus autem his dabimus exempla. Si enim nos consideremus ambulare et comedere per comparationem ad potentiam comedendi, quae est in organis ordinatis ad comeslionem, vel ambulationem, illa se aequaliter habent ad comedere et non comedere, et ambulare et non ambulare. Si autem consideremus ea secundum relationem ad voluntatem moventem haec membra: tunc ipsa non sunt ad utrumlibet, sed vel frequenter vel semper. Si enim sit voluntas ante opus ad quam referuntur, tunc fiunt frequenter: quoniam frequenter ambulavit, qui voluntatem habuit ambulandi: et semper ambulavit, cujus voluntas in actu movit membra ad ambulandum . Si ergo ista in se considerentur, potest in eis aliquid evenire praeter intentionem, et hoc accidit casu vel fortuna. Similiter autem est in operibus naturae: quoniam in paucis est, quod. ex. materia manus fiunt sex digiti. Materia ergo manus plus se habet ad. non esse digitos sex ex ipsa, quam ad esse sex digitos ex ipsa. Si tamen abundans materia ultra materiam sex digitorum, referatur ad datorem formarum: cum ille non negat formam aliter materiae habenti aptitudinem ad recipiendum formam, et consideretur materia manus abundans sub illa causa divina et universali, erit vel frequenter, vel forte semper, quod talis materia recipiat sex digitos: et sic digitus sextus erit semper causatus secundum comparationem ad. causam universalem divinam, et non erit extra intentionem naturae primae agentis, cum tamen in se sit in paucioribus et extra intentionem naturae particularis communi cursu naturae agentis. Haec igitur est sententia Avicennae volentis sequi Aristotelem qui videtur velle in omni eo quod est extra semper et frequenter, secundum quod cadit extra ipsa, posse fieri casum et fortunam, si alia concurrunt quae pertinent ad casus et fortunae diffinitionem, sicut in sequentibus ostendetur.
Ego antem magis consentio novis Peripateticis et concordo cum Alexandro et Themistio et Averroe et Porphyrio et multis aliis, qui etiam mihi videntur melius Aristotelem in hac sententia intellexisse . Dico autem cum triplex sit contingens, ut in pluribus, et ad utrumlibet, et ut in paucioribus, quod casus et fortuna non possunt esse nisi in contingente ut in paucioribus. Contingens enim ut in paucioribus ubique exemplificat Aristoteles quando loquitur de casu et fortuna, et dicit ipsum accidero raro, sicut rarissime contingit fodientem sepulchrum invenire thesaurum, et euntem ad forum emendi causa invenire amicum, quem non intendit invenire. Et ut melius intel-
ligatur, oportet nos interponere aliquid de natura contingentium.
Dico ergo quod contingens in paucioribus est causam determinatam non habens, et utrumque est de genere causae efficientis. Causa enim efficiens agens aliquid, aut est determinata, aut non determinata, sed tamen agens: nulla autem causa efficiens est, quae se habeat ad utrumlibet: et ideo contingens ad utrumlibet est secundum causam materialem, et non secundum causam agentem. Quapropter statim patet, quod casus et fortuna cum. sint de numero causarum efficientium., non possunt esse in contingente ad utrumlibet. Horum autem manifestatio est per exemplum. Ambulare enim et non ambulare, quiescere, et hujusmodi, sunt ad utrumlibet, sicut dicit Themistius et Alexander: non autem sunt ad utrumlibet, nisi secundum quod habent se ad esse et ad non. esse in his in quibus sunt materialiter, hoc est, in membris mobilibus ad haec opera. Illa autem nihil agunt ad finem aliquem, sed aliquid agitur in ipsis a voluntate movente ea: et ideo nihil fit in eis casu et fortuna. Si autem haec comparantur ad voluntatem, tunc sunt frequenter, vel semper: et sic iterum in eis non est aliquid a casu et fortuna. Et sic patet quod nunquam in talibus aliquid fit a casu et fortuna. Materia enim si sola in sua potentia consideratur, ad utrumlibet se habet, sicut probavit Aristoteles in IX primae philosophiae , sicut pluere et non pluere est aequaliter: quoniam materia ejus non est plus ad esse, quam ad non esse. Sed si dicatur pluere in hyeme, erit in pluribus propter formam et efficientem. Et si dicatur pluere in aestate in diebus canicularibus, erit in paucioribus propter efficientem et formam. Constat ergo non esset verum, quod casus et fortuna fiant in contingente ad utrumlibet.
Si autem quis quaerat quare Aristoteles qui auctor fuit sectae Peripateticorum, generaliter dixit quod extra semper et extra frequenter fieret casus et fortuna ? Dicendum est quod cum ipse loqueretur de causis contingentibus, non oportuit ipsum excipere contingens ad. utrumlibet, quia per se patet quod casus et fortuna sunt de causis agentibus. Et ideo. nihil esset dictum, quod diceretur esse extra contingens ad. utrumlibet. Sed cum tres sint modi causae agentis in natura et voluntate, scilicet semper, frequenter, et in paucioribus, et ipse dixit quod casus et fortuna non sunt in eo quod est semper, neque in eo quod est frequenter, relinquebatur per seipsum quod erant in his quae contingunt in paucioribus.