Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod casus et fortuna sunt in his quae fiunt propter aliquem finem.
Habito autem quod casus et fortuna fiunt in contingente in paucioribus, quod vocatur a quibusdam contingens raro, di- cemus adhuc quod eorum quae fiunt quaedam fiunt propter finem determinatum
quem sibi facientia praestiterunt: quaedam autem fiunt non propter finem aliquem, sicut indifferentia. Similiter eorum quae fiunt, quaedam fiunt a proposito, sicut illa quae fiunt a libero arbitrio et intellectu deliberante, sicut sunt omnia voluntaria. Alia autem fiunt non secundum propositum, sed vel fiunt a natura, vel fiunt ab anima vegetabili vel sensibili non habentibus deliberationem aliquam in suis actibus, sicut diximus in principio hujus libri secundi in scientia ista: sed ambo ista, videlicet quae fiunt a proposito, et quae fiunt non a proposito, sunt de numero eorum quae fiunt propter aliquem finem. Manifestum est igitur, quod tam in Iris quae sunt secundum necessitatem ei semper, quam in his quae, sunt sicut frequenter, sunt quaedam circa quae contingit esse, quod sunt facta propter haec et fines determinatos. Sunt igitur propter fines determinatos facta quaecumque aguntur a natura., ita ut natura generaliter sumatur pro omni eo quod agit modo naturae: et hoc est omne illud quod non deliberat ad actum faciendum.
Hujusmodi igitur. cum sint in. paucioribus et fiant a causa finali accidentali, tunc fiunt, a natura, fortuna, vel casu. Nec judicetur inconveniens quod nos ponamus causam accidentalem. Sicut enim est ens duplex, et est quoddam ens quod est ens per seipsum, sicut substantia: et quoddam est ens secundum accidens, sicut novem genera accidentium: ita est et causae divisio, quod est causa per se, et substantialis sive essentialis, sicut domus causa per seipsam est ars aedificativa, et aedificator: per accidens autem causa domus est forte albus vel musicus. Sed differentia est in his causis, quia causa per se quae est essentialis, est determinata et linita, eo quod secundum formam determinatam. Causa auteni per accidens quae est per accidens talis ab accidente communiter dicta, est infinita, hoc est indeterminata: eo quod sunt infinita secundum formam quae accidit uni et eidem. Infinita enim, accidentia possunt hominem inducere ut vadat ad locum ubi. invenit hominem qui est amicus suus, quem tamen non intenderat invenire. Sicut igitur dictum est cum in his quae fiunt propter finem aliquem, aliquid fiat a causa secundum accidens, tunc dicitur casu fieri hoc quod fit.
In quo autem differat casus et fortuna, posterius determinabitur: sed nunc ex dictis manifestum sit, quod utrumque ipsorum sit in his quv fiunt propter aliquid, sicut venit ad villam Demosthenes ut acciperet argentum, sed scivit ibi sibi fore dandum argentum. Si autem nescivit et venit aliquo accidente trahente ipsum ad villam, et accidit illi invenire ibi hominem qui sibi dedit argentum, tunc a fortuna dicitur fieri quod accepit argentum: deferens autem pecuniam neque sicut frequenter venit ad villam, neque sicut semper et ex necessitate, sed potius sicut raro: quia raro hoc accidit. Amplius reportatio argenti est finis quem sortitus est adventus suus, licet non intenderit propter hoc venire: et ideo non est finis essentialis propter quem venit, sed tamen est finis propositi est intellectus. Sed propositi et intellectus est duplex finis. Est enim finis proponentis et intelli gentis, et est finis ad quem terminatur operatio propositi et intellectus. Finis autem proponentis et intelligentis est, quem intendit poponens et scit, et propter quem operatur, et ille non est fortuitus: sed finis ad quem terminatur operatio propositi sine scitu et praeordinatione proponentis, est ille qui est fortuitus, ut si esset proponens reportare pecuniam. Sicut autem se habet hoc in.
proposito, ita casuale se habet in aliis causis quae sunt praeter propositum agentis.
Manifestum est igitur, quod fortuna sit causa secundum accidens in contingentibus quae fiunt in minori parte secundum propositum eorum quae fiunt propter aliquid, hoc est, propter aliquem finem. Et ex hoc ulterius manifestum est, quod fortuna circa idem operatur circa quod est intellectus practicus: propositum enim deliberans de faciendis non est sine intellectu practico: propter quod si quis considerare velit esse fortuitum, ex duobus per se intentis causatur, quorum alterum ad minus est a proposito, reliquum autem aliquando est a proposito et aliquando a natura, sicut patet. Inventio enim amici in villa, qui non intentus est inveniri in ea, causata est ex eo: quia unus amicorum intendit aliqua de causa ire ad villam, et alter intendit ire ad eamdem, cum neuter intenderet ibi inveniri ab altero. Similiter inventio thesauri in sepulchro causata est ex proponente facere sepulchrum, et alio qui jam diu ibi intendit abscondere thesaurum: vel quia mineralis produxit eum in loco sepulchri, non ad hoc quod eum inveniret ille qui fodit sepulchrum, Et sic constat quod dictum est, quod fortuitum semper causatur ex duobus intentis. Et haec fuit causa quare quidam dixerunt, quod habet causam per se: hoc enim modo absque dubio reducitur fortuitum ad causam per se, sicut omne per accidens ad aliquod per se reducitur: non tamen in tali reductione fit per se, sicut nec accidens fit substantia ex eo quod ad substantiam reducitur. Et haec est causa quare falsum dicunt dicentes fortunam non esse causam per accidens,
propter hoc quod reducitur ad causam per se.