Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De divisione fortunae in eufortunium et infortunium, et de convenientia fortunae et casus.
Fortuna autem cum sit circa eadem circa quae est propositum et intellectus, et haec sunt conferentia ad vitam hominis, dividitur in duo membra penes adversa et prospera evenientia homini praeter intentionem. Et dicitur fortuna bona, cum bonum aliquid evenit homini praeter intentionem: et dicitur fortuna mala sive prava, cum evenit adversum et pravum. Et fortuna quae circa prospera est, non habet nomen proprium, nisi quando magnum bonum evenit homini, et tunc vocatur eufortunium. Cum autem maximum malum evenit, tunc vocatur infortunium , quod quidam diffortunium appellant. In magnis enim bonis veli magnis malis dicimus homini contingere vel decontingere. Intellectus enim hominis activus non dicitur variare vitam, nisi secundum magna bona vel mala: nec vita hominis etiam variationem recipit secundum prospera vel adversa, nisi sint magna. Si enim parvae fortunae variarent statum vitae humanae, semper variaretur et simul esset homo felix et infelix, quod non est verum. Et ideo sicut fortunae se habent ad vitam non mutativani, ita nominat eas intellectus: secundum autem fortunas vita hominis quasi nihil dehabere videtur: et ideo parvis non dat nomina specialia, sed magnis, ut diximus. Cum enim fortunae non sint de essentia felicitatis, eo quod felicitas est actio secundum perfectionem optimam virtutis animae, cum bonae fortunae organice subveniunt felici, et faciunt ipsum expeditiorem ad. actus felicitatis, quando magnae sunt. Si autem quando parvae, sunt, in nullo expediunt. Et ideo nomen non merentur habere. Eodem autem modo est de infortuniis. Haec autem quando magna sunt, contribulant felicem, quamvis ipsis felix decenter utatur ex virtute animi. Sed si parvae sunt fortunae malae, in nullo tribulant felicem: et ideo nec ilaee nomen proprium habere merentur. De talibus autem tractatus habendus est in primo Ethicorum. Sive autem sit eufortunium, sive infortunium, incerta est utique fortuna non irrationabiliter: quia certitudo non est nisi in his quae fiunt semper, vel frequenter, et neutro modo, sed in paucioribus et raro fit fortuna: nihil enim horum quae sunt a fortuna, sicut jam ante probavimus, possibile est esse semper vel frequenter.
Est igitur utrasque istas accidentales causas, casum videlicet et fortunam fieri, non in contingentibus semper quae sunt necessaria, sed in contingentibus raro, et non in contingentibus per accidens quod est in pluribus, sicut ea quae fiunt frequenter, et fiunt in his quae fiunt propter aliquid, sicut dictum est.