Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
In quas causas reducantur casus et fortuna, et quod utrumque est causa per se et in omnibus causalis.
Ambo autem ista tam casus videlicet: quam fortuna reducuntur ad causam efficientem, quae est unde est principium motus. Ista enim quae dicimus casualia et fortuita, aut sunt de numero eorum quae fiunt a natura, ita quod natura large sumatur pro omni eo quod movet modo naturae in hoc quod non deliberat. Aut sunt ab intellectu operante, ita tamen quod ambo sunt incerta facienti. Sed utrumque istorum facientium, natura videlicet et intellectus, sunt de genere causae efficientis. Ergo casus et fortuna sub efiiciente collocantur.
Quoniam vero casus et fortuna causae quidem sunt efficientes, quorum est utique natura vel intellectus vera causa, et casus et fortuna sunt circa naturalia et intellectualia, cum fiant secundum accidens: nihil autem eorum quae fiunt secundum accidens potest esse prius eo quod est per se, eo quod omne per accidens reducitur ad aliquod per se, sicut ostendimus supra.
Manifestum est quod causa secundum accidens oportet quod habeat ante se priorem quae est causa per se. Ergo casus et fortuna posterius sunt post intellectum causantem per se, et naturam per se aliquid causantem. Ergo mirum est quod dixit Empedocles, quod casus esset prima causa coeli. Oportet enim, quod ponatur ante casum aliqua causa coeli et motus ejus per se, quae sicut natura, vel sicut intellectus. Et hoc modo ponetur natura causare ante casum multitudinem generatorum, et totum omne illud quod est universum.