Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est digressio declarans quae sunt sub fato, et qualiter imponit rebus necessitatem et qualiter non.
Jam autem facile elucescit ex praehabitis, utrum imponat necessitatem. Scire enim debemus ex physicis, quod cum fatum sit mobilium rerum dispositio, quod non omnia fiant sub fato quae cadunt sub providentia. Sub providentia enim sunt et necessaria et non necessaria: et ideo substantia coelorum, et ordo et motus cadit sub providentia, quorum nullum cadit sub fatali dispositione: cujus causa est, quia sub fato non est id in quo primo dispositio fati habet esse: habet autem primo esse dispositio fati in ordine coelorum et motu: et ideo non sunt sub fato: sed ea quae mutabilia sunt aliquo modo, ne omnino diffluant fato ligantur, et haec sunt ea quae fiunt in materia generabilium et corruptibilium.
Horum autem duo exempla inducit Boetius, quorum unum est de circulo qui de centro immobili et simplici ampliatur in circumferentiam infinitam et velocissime mobilem, et partes quo magis a simplici et immobili centro recedunt, eo magis durant et variantur et moventur velocius: amplitudo tamen et variatio tota circuli aliquo modo religatur ad unum per relationem ad centrum unum simplex et immobile. Aliud autem exemplum est de tempore, quod fluxu continuo et defectu procedit ab aeternitate nunc indivisibilis, et totum deficeret et deflueret, nisi ad aeternitatis subtilitatem et simplicitatem referretur. Eodem autem modo est de omnium temporalium lege et dispositione: nisi enim particulares effectus varii et mutabiles referantur ad motum elementorum, et motus elementorum ad motum caelestium, et motus coelestium ad motum primum, et motus primus ad providentiam motoris primi, diversa non redirent ad unum non mobile. Si autem non ligarentur ad immobile primum, fieret tanta diversitas et mutabilitas in rebus, quod in seipsis perirent res naturae: propter quod fatum superfusum est eis, sicut vinculum continens ea, et sicut regula regens: quae quidem si consideretur secundum quod procedit a summis ad ima, immobilis est, et una et uniformis: quia ex superioribus haec omnia habet, quae dicta sunt: et quidquid constantiae et concordiae et conformitatis est in infimis, ex illo est sicut ex causa et regula. Si autem consideretur ipsa secundum esse quod habet communiter ex supremis et imis, tunc ipsa est in quibusdam mobilis per accidens, hoc est, per esse quod habet in illis: de se autem est immobilis, quia procedit ab immobili ordine et cardine causarum. Et hujus exemplum conveniens est de regula et rectitudine ejus. Ponamus enim quod regula aedificatoris non extrinsecus adjaceat aedificio et recti-
licet ipsum per ingressum sui in aedificium: tunc oportebit pro certo regulam secundum esse quod habet in aedificio, quod nullo modo ad plenum dirigi potest, aliquam consequi curvitatem secundum esse: cum tamen de se influxibilem habeat certitudinem: quia nisi talem haberet, nunquam ad ipsam dirigeretur aedificium secundum causatum rectitudinis quantum suscipere valet. Hoc igitur modo facit et adjacet rebus, et est infusum ipsis: et ideo etiam non eflluxibile est per suam essentiam et originem: et tamen valde defluxibile per esse quod habet in rebus quae fato disponuntur.
Et sic diversimode fatum considerantes diversi Philosophi contraria videntur credere de ipso. Seneca enim dicit, quod fata jus suum peragunt, nec ulla commoventur prece, nec misericordia flectit, nec gratia, servant cursum irrevocabilem, in gesta ex destinato fluunt, quemadmodum rabidorum fluviorum aqua currentium in se non recurrit, nec moratur quidem, quia posterior priorem superveniens praecipitat. Sic ordinem fati rerum aeterna series regit, cujus haec prima lex est stare de caetero: sicut de fati tractu poeta de Paride.
Te tua fata trahunt, ne coepta relinquere possis: Ne trahas animum, Ic tua fata trahunt,
Trahunt enim fata secundum quod ex immobili dispositione coelestium et providentiae dependent: non tamen trahuntur necessario inferiora, eo quod non in toto obedibilia sunt periodo superiorum: et hoc eleganter docet Ptolemaeus in Quadripartito, ubi dicit quod licet coelestis effectus immobilis sit, non tamen participatur immobiliter: eo quod participatur per aliud, et per accidens: per aliud enim participatur, quia per materiam elementorum inferiorum, quae cum habeant contrarium et disposita sint frequenter contrariis dispositionibus, retrahunt caelestem effectum, ut non hoc modo proce- dat in Inferiora, quo exit a superioribus. Per accidens autem participatur, quia participatur per esse. Esse autem suum sicut esse omnis essentiae, necessario variatur secundum variationem subjecti in quo est: quia dicit Aristoteles quod proportionaliter est esse formae secundum diversitatem materiae in qua est: et hoc est quod innuit Aristoteles in secundo de Somno et Vigilia dicens, quod effectus superiorum saepe variatur propter dispositionem diversam et oppositam inferiorum, sicut bene consulta mutantur consiliis aliis magis opportune supervenientibus. Quod autem dicit Boetius fatum aliquando spiritibus, aliquando daemonibus explicari, Platonicum est, et Plato fuit Stoicus, et Hesiodistarum qui Epicuri per omnia fuerunt: sed secundum veritatem Peripateticorum, caelestium motibus et inferioribus explicatur. Qualiter autem se habeat ad casum et ad liberum arbitrium, solvendo rationes contra casum et fortunam inductas, erit dicendum quantum pertinet ad praesentem de causis speculationem. Satis enim puto clarum esse cuilibet qualiter fatum est immobile, et qualiter unum, et qualiter diversum: ex quo constat quod quanto aliqua sunt magis diversa et magis mobilia, tanto magis sunt fatalia: et quanto plus recedunt a diversitate et mobilitate, tanto minus sunt fatalia.