Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De rationibus eorum qui negant naturam agere propter aliquid quod agit.
Dicendum autem deinceps primum erit, quoniam natura est de numero causarum quae sunt propter finem determinatum: postea autem dicendum est de necessario quomodo se habet in Physicis, et tunc terminabitur nostra intentio in hoc nostro libro secundo. Omnes autem antiqui physici Inducunt se in causam Istam, quae est necessaria ex parte materiae sumpta, et negant causam finalem, dicentes quod natura nihil agit propter finem determinatum, sed cogitur hoc vel illud facere ex necessitate materiae, dicentes quod hoc vel hoc ex necessitate sunt et fiunt ex necessitate: et fieri apta nata sunt homines, vel asini, vel longa, vel brevia, propter materiales dispositiones quae cogunt inclinando ad hunc effectum plus quam ad alium, sicut quod calor talis est, vel frigus hujusmodi est materia. SI enim aliam aliquam causam quam materialem dicunt necessitatem esse rerum naturalium, quaecumque illam tantum tangunt et sinunt se gaudere, in hoc non perquirentes veritatem de ipsa, volentes sic evadere aliquas difficultates, et de longe inspiciunt eam sicut fulgur micans quod subito cadit extra visum intuentium tangunt causam efficientem obscure, ita quod aliquis eorum dicit eam esse concordiam et discordiam, sicut Empedocles. Aliquis autem dicit eam esse intellectum agentem, sicut Anaxagoras.
Oppositionem habet autem secundum dictos physicos quaerentes, quid prohibet naturam operari ex necessitate materiae et dispositionum in materia inventarum, et non propter aliquid quod finis sit a natura intentus, sicut dicitur quod pluit Jupiter, qui secundum vulgus deus fuit regens omne quod est, et hoc non facit Jupiter aliquod intendendo. Non enim intendit in vere, quod per pluviam frumentum augmentetur, sed ex necessitate materiae pluit. Cum enim. per evaporationes
aqua ducta est sursum ad locum frigidum, oportet eam ibi inspissari ex frigore et congelari: et postquam inspissata est vel congelata, tunc igitur liquidam accipit formam gravis aquae, et ideo pluvia descendit deorsum ex necessitate: et si tunc casu invenit segetes, augmentat eas. Si autem hoc Jupiter faceret sicut habens intellectum secundum providentiam dictum, tunc non aliquando destrueret segetes per pluviam: sed tamen hoc accidit, quia aliquando per pluviam putrescit et perditur frumentum in area, sicut quando plus solito pluit in messe. Et in hac sententia videtur fuisse Seneca, qui in libro de Naturalibus Quaestionibus sic dicit de iove. Vis naturae Jovis praeceptum et permissio est: nec aliter ista dicitur facere, nisi quia ex necessitate fiunt naturae quam influit Jupiter, cum ipse sit omni modo toti mundo providens, vel forte totus mundus partibus suis inductus.
Quaerunt autem dicti Philosophi dicentes, quod sicut in transmutatione elementorum ea quae fiunt, ex necessitate fiunt, quid prohibet quod ea quae fiunt in animalibus similiter fiant ex necessitate materiae, sicut dentes anteriores fiunt tenues in acumine et acuti, ita quod cibum faciliter dividunt, et maxillares dentes qui et molares dicuntur, fiunt lati utiles ad conterendum et molendum cibum, non propter hoc quod natura has utilitates intendit in forma dentium, sed quia talis erat materia, in dispositione sua diversa, oportuit taliter formatos dentes fieri ex ipsa, et convenit quod late facti sint retro, et acuti ante in ore. Similiter dicunt quod omnia fiunt quaecumque fiunt in partibus animalium: omnes enim fiunt casu et per accidens, et non ex intentione quaecumque videntur fieri determinate necessitate praeter hunc finem. Sed tantum debent esse differentiae, quod quando casu apta conjunguntur quae ex. contrarietate materiae se non corrumpunt, tunc salvantur, sicut quando fiunt illa quae dicuntur fieri consueto
cursu naturae. Quando autem casu conjunguntur ea quae non sunt apta conjungi, tunc ex contrarietate materiae corrumpuntur, et non salvantur, sicut Empedocles dixit vaccas viriperas sive virigenas vel unigenas et bovigenas, quae erant de genere hominis, seu viri superius, et inferius de genere bovis, quem poetae minotaurum vocaverunt, quem interfecit Theseus. Ille enim non est salvatus ut similia sibi produceret in specie naturae, quia fuerunt contraria ipsum corrumpentia, ut dixit Empedocles: et de aliis monstris naturae similis est per omnia ratio. Istae igitur rationes sunt, quae induxerunt Antiquos dubitare de fine naturae, et similes his quas poni per singula non oportet.