Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De rationibus induciis ad hoc quod non propter finem determinatum operetur natura, et de similitudine naturae et artis.
Sed impossibile est quod res naturae modum istum obtineant, quia sicut condemnamus eos qui casum negant esse in natura, ita condemnamus etiam eos qui omnia naturalia dicunt fieri a casu, sicut isti dicunt quos nuper induximus. Omnia enim naturalia sicut et ea quae induximus et de pluvia et membris animalium, aut semper fiunt, aut frequenter. Sed ea quae sunt de numero eorum quae fiunt casu et fortuna, nullum fit semper vel frequenter, sicut constat ex superius habitis. Ergo ea quae, fiunt a natura, non fiunt casu et fortuna. Nam enim a casu et fortuna est, quod pluit multoties in hyeme: sed aliquid rationis haberet quod dicerent, quod casu et fortuna plueret quan-
do sol est juxta canem in diebus canicularibus: quia licet hoc fiat a natura, tamen fit raro: neque habent rationem, quod dicant cauma sive aestum casu fieri in diebus canicularibus: quia hoc fit frequenter. Sed aliquid rationis videretur habere, si dicerent casu fieri cauma sive aestum quando fit in hyeme: quia cum casualibus in. hoc convenit quod hoc fit raro, quia sua causa concurrit raro. Si igitur omnia naturalia aut a casu videntur fieri, aut a natura propter aliquid operante et finem intendente, et impossibile est ea fieri a casu et fortuna, necessario fiunt a natura determinante finem in unoquoqne eoram intendente. Hujusuiodi enim omnia quae semper vel frequenter salvata sunt, a natura sunt, quemadmodum etiam Antiqui affirmabant, qui casim et fortunam causas rerum esse dicebant: ergo omnia naturalia sunt propter aliquid et habent finem determinatum.
Sunt autem quidam Peripateticorum
qui calumniantur exemplum a nobis inductum, quando diximus quod pluvia est propter inesses. Dicit enim Alexander pluviam non propter inesses esse: quia messes non sunt a natura, sed ab arte: sed tamen plurima eorum quae sunt ab arte, complet natura, sive hoc sit quod dicit, sive non, non pertinet multum hoc ad nostram intentionem. Nos enim nolumus hoc investigare, nisi quod pluvia est propter aliquid, sicut et alia quae sunt a natura: unde si finis earum non sit messis, est tamen aliquis alius, sicut forte est aequalitas generationis in elementis per aequales eorum transmutationes, sicut in libro Meteororum demonstrare habemus.
Amplius in quibuscum que est finis determinatus, omnia quaecumque fiunt, sic fiunt, sive priora sint, sive longiora sint a fine, sive consequentia quae sunt fini proximiora, ac si fiant pro-
pter finem illum et illius causa. Non autem aguntur aliqua sive ab arte sive a natura, nisi secundum quod sunt apta nata agi. ut attingant finem propter quem sunt, nisi aliquid impediat: ergo unumquodque eorum agitur propter illud vel hoc determinate: et aptum natum est fieri propter illud quod est determinatus finis ejus: sicut enim efficiens primum primo constituit finem aliquem in quem dirigit et producit opus, sic etiam ipsa res per similitudinem quam habet ad. finem ex confuso habitu finis qui est in materia ex privatione, sicut diximus in primo libro, tendit in eumdem finem per aptitudinem naturae: et ideo dictum est, quod sicut fit ab efficiente, ita aptum natum est agi: quia aliter occasio non esset naturalis, sed contra naturam, sicut si lapis projiciatur superius. Exemplum autem est in domo quae fit: si enim esset aliqua res naturae, absque dubio fieret, sicut modo fit ab arte causa ejusdem finis. Similiter e converso si. ea quae sunt a natura, etiam fierent ab arte, artifex ipsorum dirigeret ea in eosdem fines in quos nunc diriguntur a natura, et easdem retinerent aptitudines ex parte materiae, praeter hoc solum, quod forma artificialis esset a principio, quod est extra materiam operans: sed naturalis esset a principio operante intrinsecus: ergo utrumque eorum esset propter alterum operans, quod est determinatus finis in quem producit opus.
Omnino autem sive universaliter loquendo duplex est ars mechanica: quoniam quaedam perficit quae forte natura complere non potest: quaedam autem naturam imitatur in hoc quod finem praestituit in quem dirigit opus suum. Si igitur in negabile est quod ea quae fiunt per artem, fiunt propter haec quae sunt fines determinati rerum artificialium, tunc oportet quod etiam ea quae sunt a natura sint propter aliquos fines determinatos:
quia nunquam posset fieri, quod id quod casus incipit, posset compleri ab arte aliquid intendente, nec mutari ab arte aliquid intendente. Si enim sanitas fieret a casu, non posset perfici a medico naturae defectus, nec juvari: et similiter si animal fieret a casu, non posset hoc ars imitari. Cujus ratio est, quia casualium et fortuitorum finis semper est extra operantem et accidentalis. Artificialium autem impossibile est finem esse extra operantem et accidentalem. Ergo impossibile est per artem mutari vel compleri opus casuale vel fortuitum. Amplius ars non est nisi eorum ad quae sunt ordinat a principia artis: sed ad id quod est per accidens et improvisum, impossibile est ordinare artis principia: ergo ars non est de eo complendo vel imitando, quod est per accidens et improvisum. Sunt enim per accidens et improvisum omnia casualia et fortuita, sicut clarum est ex superius determinatis: ergo si opus naturae est casuale, impossibile est quod ars operetur ad ipsum vel complendo vel mutando. Manifestum est igitur, quod ea quae sunt secundum naturam, propter hoc fiunt, eo quod similiter se habent ars et natura ad se invicem tam in his quae fiunt secundum artem, quam in his quae fiunt secundum naturam posteriora ad priora. Posteriora autem vocamus finem, et priora ea quae fiunt propter illum moventia mota.
Est autem maxime manifestum, quod natura agit propter finem determinatum in animalibus brutis, quae diversificantur ab homine in hoc quod nec quaerentia causam, nec deliberanti a faciunt opera sua, et hoc cum ita directe ad finem terminatum dirigunt opera sua, quod etiam quidam dubitaverunt an operarentur ab intellectu aliquo qui esset in ipsis, aut quodam alio principio finem praecipiente: quae tamen dubitatio per hoc determinatur, quod si. operarentur
ab intellectu vel principio praeconcipiente, diversificarentur opera eorum, sed non diversificantur: quia imaginata ab uno non sunt imaginata et praeconcepta ab alio, sicut videmus hominum opera diversificata. Oportet igitur quod omnia quae sunt unius naturae animalia, instinctu naturae similis operentur quae operantur, sicut etiam in principio hujus secundi determinavimus: ergo instinctus naturae eorum est propter aliquem finem determinatum, et sic natura propter aliquid operatur: talia autem animalia sunt sicut araneae et formicae et hujusmodi minuta animalia, in. quibus constat quod non est conceptio nisi parva, et tamen ad finem operantur. Si autem paulatim procedamus considerantes opera vegetabilium, quae plus instinctum naturae sequuntur, de facili percipere possumus etiam in illis quae agunt propter aliquid ea quae agunt, sicut quod producunt folia ut cooperimenta sint fructuum: ergo quaecumque naturaliter faciunt, propter aliquem determinatum finem faciunt. Scimus enim, quod hirundo propter finem determinatum facit nidum, et aranea telam, et plantae folia, et propter aliquid habent radices deorsum et non sursum: quia nutrimentum est in terra, quod sugunt per radices, et sic vegetantur: ergo manifestum est quod causa hujus quae finalis est, in his est quae fiunt secundum naturam.
Quia vero natura, duplex est et dicitur: alia enim est materia, alia forma, finis autem in naturis forma est, sicut constat per ante dicta, erit forma, causa finalis cujus gratia sunt et fiunt quaecumque sunt et fiunt in naturalibus ante formae adeptionem.