Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De diffinitione motus data magis secundum formam, et de probatione per inductionem ejus, quod dicitur motus esse actus ejus quod est in potentia.
Redeamus ergo ad investigandam motus diffinitionem: ex quo enim habitum est quod aliquid est potentia, et aliquid actu, et aliquid substantia, et aliquid quantitas, et aliquid qualitas, et ubi, et sic de aliis, et in unoquoque istorum est aliquid ut forma, et aliquid ut privatio in contrarium: tunc sequitur ex illo, quod si determinatur et dividitur potentia et actus secundum unumquodque genus praedicamenti in quo est motus, quod motus est endelechia sive perfectio ejus quod est in potentia secundum quod est in potentia: et secundum quod est in potentia, non est in sui perfectione sive endelechia: et prima ipsius perfectio est via ad perfectionem quando habet perfectionem mixtam privationi, et per illam continue vadit ad endelechiam puram. Dico autem quod est existentis in poten- tia, quoniam motus non est perfectio moventis quod est in actu, sed. potius consequens ipsum, quia est ab ipso. Et dico quod est existenlis in potentia secundum quod est in potentia, quia nihil prohibet aliquo modo esse in actu, sicut actu homo: et potentia albus, mobilis ad albedinem, sed secundum quod est actu, non est motus perfectio ejus. Praeterea quia secundum quod est in actu, non est mobile, cum omnis motus sit propter indigentiam ejus quod movetur. Est ergo motus et perfectio ejus prima secundum quod est mobile: secundum autem quod est mobile, est in potentia: ergo motus est perfectio ejus quod est in potentia, secundum quod est in potentia. Adhuc autem considerare oportet, quod secundum quod est in potentia, non habet perfectionem nisi motum: quia forma est perfectio rei existentis in actu: et cum habet formam, non est in potentia, ad illam, sed in. actu. Sed cum est in potentia adhuc ad formam: et ideo complementum ejus quod est in potentia secundum quod est in potentia, est motus: complementum autem ejus quod fuit secundum quod est in potentia, sed in actu, est forma: cum autem motus sit perfectio mixta potentiae, ponitur tamen in genus perfectionis et non potentiae: quia sicut dictum est, motus est fluxus perfectionis et non potentiae: quia potentia secundum quod est privationi admixta abjicitur, sed forma fluit ad esse purum: et ideo motus est perfectio cui accidit immixtum esse privationi et potentiae: propter quod motus aliquando est perfectio pura, quando non est fluxus de non esse in esse, sive de potentia ad actum, sicut est motus intelligentiae: et ideo moveri secundum contemplationem est actus et perfectio pura.
Et probatur ita diffinitio inducendo in omnibus: quia alterabilis secundum. quod est alterabile, perfectio ejus est alteratio et non qualitas alterans: qualitas enim alterans est perfectio ejus secundum quod est alteratum. Similiter augnienta-
bilis secun dum quod est augmentabile, perfectio est augmentatio: et diminuibilis secundum quod diminuibile, perfectio est diminutio: haec enim non habent nomen commune, sicut motus in qualitate dicitur alteratio: et hujus causam assignabimus in sexto hujus scientiae libro. Hoc etiam modo generabilis secundum quod est generabile, perfectio est generatio: et corruptibilis secundum quod est corruptibile, perfectio est corruptio. Sed non facimus hic differentiam inter motum et mutationem, quia hoc in quinto facere debemus, ubi inquiremus utrum in substantia sit motus, et qualiter est in ipsa. Eodem autem modo loco mutabilis secundum quod est mutabile in loco, perfectio est mutatio loci et non locus vel. ubi.
Cum. autem ista diffinitio motus data . i sit penes conditionem mobilis quod est subjectum vel materia in qua est motus, facile est videre, quod convenit ista diffinitio motui novo qui quandoque incipit et quandoque finitur, et aeterno motui qui secundum naturam nunquam incepit nec deficiet : cum enim sit inter contraria, tunc motus est perfectio potentiae ad formam novam euntis et exeuntis: cum. autem est circulatio, tunc est potentia) ad situm euntis, et ille est motus qui secundum naturam non habet principium vel finem: illius enim est loci mutatio, et ipsum est mobile circulariter, et circulatio est perfectio ejus et motus.
Similiter cum motus sit perfectio ejus quod est in potentia secundum quod est in potentia, oportet motum esse continuum. Motum autem discontinuari est idem quod interrumpi. Non autem interrumpitur quamdiu est perfectio existentis in potentia, secundum quod est in potentia, quia semper est in moveri quamdiu est hujus perfectio: sed quando id quod est in potentia, incipit non esse in potentia, tune est in actu ad quem finitur motus: et ibi quies intercidit et interrumpitur motus. Quando autem est perfectio in potentia existentis secundum quod est in potentia ad hominem, tunc fluit continue ad perfectionem: et hujus imaginationem superius posuimus per exemplum in terminis in fluxu puncti usque ad punctum qui actu sit terminus lineae. Haec autem continuitas in motibus plus et minus apparet: licet enim in motu alterationis et augmenti et diminutionis contraria sint quodammodo, et illa videantur se expellentia mutuo, et ita facere discontinuationem: tamen quia contraria illa prout in fluxu sunt, non sunt ubi potentia et non actu, simpliciter continuari possunt in fluxu qui est motus alterationis vel augmenti vel diminutionis: sed. tamen continuitas non ita apparet in eis sicut in motu locali: et hoc probatur ex. hoc quod unius augmentabilis secundum naturam est una augmentatio quae deducit ad perfectionem quantitatis, sicut deducitur ad. perfectionem quantitatis homo parvus qui est infans: et si augmentatur usque ad annos viginti quinque per septem pedes, non possumus dicere quod continue augmentetur: quia cum augmentum sit sensibile, non possumus distinguere vel distinctive cuilibet tempori sensibili aliquam partem sensibilem magnitudinis adjicere. Sic enim sciremus quantum augmentum in die, et quantum in hora, et quantum in parte temporis horae, et sic de aliis. Et similiter cum alteratione deducatur complexio humida ad siccam, et calida ad frigidam, non possumus distribuere partes alterationis sensibiles ad sensibiles temporis in quo fit alteratio . ''Et ideo etiam non oportet quod augmentum naturaliter una augmentatione continua ad statum augmenti deducatur, sed aliquando augetur, aliquando non, et multis augmentis deducitur ad augmentum, et similiter multis alterationibus in com-
plexione alteratur. Sed in motu locali magis apparet continuitas inter caeteros: propter quod in sexto et in octavo infra ostendetur, quod si aliquod movetur in toto tempore per totum spatium aliquod, quod secundum quamlibet partem temporis sensibile est accipere secundum quamdam partem spatii esse motum.
Adhuc autem probatur haec esse diffinitio motus ex inductione mobilium tam artificialiter quam naturaliter. Quoniam enim vere diximus, quod quando aedificabile in quantum aedificabile et non in quantum est aedificatum, est in perfectione aedificabilis secundum actum, tunc fit et aedificatur in actu: et haec perfectio ejus est aedificatio. Similiter doctrinatio qua docetur docibilis secundum quod est docibilis, est perfectio ejus: et similiter medicatio hoc modo perfectio est medicabilis quod per medicationem passivam reducitur ad sanitatem. Et similiter volutatio qua volvuntur mimi, volubilis est perfectio eorum secundum quod sunt volubiles: et hoc modo saltus sive saltatio tripudantium in choreis, est perfectio earum saltabilium sive potentium tripiidiare et choreizare secundum quod in potentia sunt ad hujusmodi ludum: et hoc modo adolescentia quae est fluxus complexionis adolescentis ab humido in calidum siccum, perfectio est taliter alterabilis secundum complexionem: et senectus quae fluxus est a calido sicco in frigidum siccum, et a frigido sicco in frigidum humidum, est perfectio alterabilis secundum istum modum.