Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De secunda diffinitione motus, quae est quasi materialis magis quam prior.
Postquam autem investigavimus diffinitionem quae magis est secundum formam, secundum. quam diximus, quod motus est perfectio existentis in potentia secundum quod hujusmodi, tangemus etiam diffinitionem quae magis est secundum materiam, quae licet minus demonstretur subjectum motus, tamen notior est quoad nos quam prima.
Hanc investigantes dicimus quod omne movens physice movetur, sicut diximus: et hujus causa est, quia ipsum movens physice in potentia est mobile: movens enim tale ejusdem est materiae cum mobili: et ideo corpora superiora, eo quod non sunt ejusdem materiae cum inferioribus, non moventur ab eis, nec sunt proprie moventia physice omnino, sed secundum quemdam modum: cum enim natura in physicis principium sit motus et quietis, omne physice movens movet ad quietem: et ideo immobilitas sua qua cessat movere, est quies in forma quam dat ei quod movet. Cuicumque enim inest motus physice sicut actus moventis, huic quies accidit per immobilitatem, hoc est, cessationem a movendo: nihil enim aliud est ipsum movere nisi ad talem quietem agere. Non autem agit ad talem quietem, nisi per contactum. Cum ergo se tangant, quorum ultima sunt simul, et ultima sunt in contrariis formis, necesse est quod agens repatiatur a passo, sicut declarabitur in libro Perigeneos. Motus autem non est actus ejus in quantum est agens vel movens, sed potius moventis actus est forma qua agit: quia per illam efficit principium actionis. Ergo motus erit actus mobilis in quantum est mobile. Mobile enim quod est in potentia, est mobile: et quia motus est actus existentis in potentia, ut diximus in priori diffinitione, ideo oportet etiam quod sit actus mobilis, sicut dicit secunda.
Motus autem in. moto non accidit nisi actu moventis: et per rationem tactus physici oportet quod movens simul sit vel moveatur cum movet: oportet enim semper, quod in ultimo tangentium se physice sit aliqua dispositio et species movens, aut substantia, aut qualitas, aut quantitas: et illa species est principium motus et causa quietis, cum omnis talis species moveat habens contrarium, et omne tale movens cessabit a motu, sicut diximus in principio secundi hujus scientiae. Et exemplum moventis secundum speciem substantiae est homo, qui actu facit hominem ex spermate et sanguine menstruo, in quibus est homo in potentia per generationem. Movetur ergo movens, sed per accidens movetur, et non secundum quod movens, sed secundum quod mobile est, motus est actus ejus.
Scias autem quod quidam ponunt motum in genere processionis vel exitus vel fluxus, dicentes motum esse exitum de potentia ad actum, vel fluxum potentiae ad actum, vel processionem: sed nullum istorum generum convenit, quia omnia ista nominant species quorumdam motuum: et ideo non convenienter dicuntur esse genera motus. Si tamen non fieret vis in hoc, et distinctio fieret de exitu potentiae ad actum, eo quod quaedam exeunt subito et in tempore, et illa quidem quae exeunt subito, non moventur, sed. illa quae exeunt in tempore, tunc satis convenienter posset diffiniri motus, sicut dicit Avicenna, quod motus est exitus de potentia ad. actum in tempore continuo, non subito, nisi quod tempus quod cadit in diffinitione motus potius terminus est cum motu. Et adhuc non est habitus tractatus de ipso. Motus enim de numero continuorum est, ideo in continuo tempore est motus unus. Sed horum declaratio pendet ex posterius inquirendis, et ideo haec diffinitio hic poni. non debet. De tempore habebitur in fine quarti, et de unitate motus in quinto, et de continuitate in sexto, et ideo post sextum librum diffinitio illa perfecte intelligetur,