Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De eo quod rationaliter ab Antiquis infinitum est positum principium esse et incorruptibile et ingenitum.
Considerando ergo de infinito oportet scire, quod illi qui posuerunt esse in finitum, rationabiliter dixerunt ipsum principium esse eorum quae sunt: cum enim nihil frustra, fit in natura, non potest poni frustra a infinitum a ponentibus ipsum: et cum frustra non fit, impossibile est quod detur ei. actus principii: quia principia maxima et infinita sunt virtute. Omnia enim quae sunt, aut sunt ex principio, aut principium. Infinitum autem non habet principium: quod probatur ex hoc quod omne quod habet principium, habet finem aliquem: quia quod habet principium extra, fruitur ad aliquid extra: et quod finitur ad aliquid extra, finitum est: sed quod est finitum, non est infinitum: ergo si. infinitum est finitum, non est infinitum: quod est inconveniens: ergo infinitum non habet principium: ergo ipsum est principium.
Amplius si est infinitum, necesse est esse ingenitum et incorruptibile: omne enim quod generatur, necesse est quod generetur in magnitudine determinata quam complere potest forma generantis: sed infinitum non est determinatae magnitudinis: ergo est ingenitum. Hoc etiam modo non est corruptibile. Sicut enim generatum necesse est accipere finem in quo completur generatio, ita corruptio- nem necesse est esse a quodam principio quod ultimum fuit generationis. Finalitas autem illa ex qua completur generatio, est ex qua est motus corruptionis: et cum. isti motus sint liniti, necesse est quod omne generatum et corruptum sit Unitum. Cum ergo nihil horum conveniat infinito, non potest esse principium aliquod infiniti: imo potius e converso infinitum principium aliorum esse videtur, et omnia continere et claudere in seipso, et gubernare omnia, sicut dicunt illi omnes qui nullam causam nisi agentem ponunt praeter infinitum, sicut Anaxagoras qui ponit praeter infinitum causam intellectum agentem. Et Empedocles causam agentem dicit esse concordiam et discordiam. Qui autem infinitum dicunt, quod scilicet non est causa prader hoc quod sit aliqua causa agens, dicunt quod infinitum divinum quoddam principium est et Deus ipse, eo quod sit immortale et incorruptibile, affirmat Anaximander et physicorum plurimi.
Attendendum autem, quod qui dicit infinitum esse a principio, oportet quod illud principium etiam sit infinitum: ergo secundum illum duo erunt infinita, scilicet quaecumque discreta sunt numero, discreta sunt alietate formarum, et illa finita sunt suis formis: ergo quaecumque sunt discreta numero, finita sunt suis formis: ergo haec duo infinita sunt finita suis formis: igitur infinita sunt linita: propter quod infinitum a principio esse non potest.
Est etiam attendendum, quod Anaximander qui infinitum hoc modo posuit esse, non posuit esse divinum sicut causam efficientem, sed potius sicut causam materialem: quia infinitum magnitudine sua dicebat omnia continere sicut partes et gubernare omnia per hoc quod dat unicuique esse et essentiam et virtutem naturalem: eo quod non posuit ipse nisi causam materialem esse. Si enim hoc in numero causarum efficientium esse dixisset, tunc sine dubio verum est quod ipsa causa est infinita: sed non dicitur priva-
tive infinita, ita quod sit apta nata habere finem, et non habens: quia sic esset quantitas: sed dicitur infinita negative, ita quod neget potentiam et actum finitatis in causa prima: quod enim simplex est, neque finitum, neque infinitum proprie est, sed est infinitum per negationem infinitatis ab ipso, eo quod nec loco nec tempore nec intellectu ejus aliquid finiri potest, et gubernat omnia per providentiam, et continet omnia per hoc quod omnia ambit potentia continente et claudente omnia inferiora: hoc autem infinitum sic acceptum finis est omnium, non. intrinsecus et essentialis, sed ad quem esse universorum tendit et naturalis appetitus. Hoc tamen modo antiquissimi Philosophorum nihil locuti sunt de infinito.