Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De probatione physica:, quod non est actu corpus infinitum per divisionem corporis compositi in ea componentis, quae sunt similia in specie, et dissimilia in specie.
Quod autem corpus sensibile impossibile sit actu infinitum esse, ex posterius considerandis declarabimus. Est enim corpus, ut prius diximus, aut similis speciei in partibus, aut dissimilis, et nos ostendemus quod neutrum illorum potest esse actu infinitum: sed praemittemus, quoniam non loquimur hic nisi de corpore habente motum rectum, quod solum sensibile vocamus, eo quod ipsum distinctum est primis qualitatibus sensibilibus quae sunt objecta tactus, et causa sunt omnium aliarum sensibilium qualitatum. Causa autem quare tantum loquimur de tali corpore est, quia physici ponentes infinitum esse, posuerunt materiale principium rerum. Id autem quod est materiale corporum principium, rectum motum habet, et est distinctum qualitatibus tactus. In libro autem Caeliet Mundi loquemur generalius de infinito., ostendentes quod nec corpus motum circulariter potest esse infinitum,
nec infinitum e converso ipsum posse esse ostendemus.
His autem praemissis, praemittendus tres probationes ex. quibus volumus procedere, quarum prima est, quod omne corpus sensibile aptum natum est alicubi esse, ita quod uniuscujusque corporis sensibilis est locus aliquis. Secunda autem est, quod in corpore simili in specie idem est locus totius et partis, sicut idem est locus totius ignis et partis ignis . Corpus autem simile in specie dicimus esse corpus homogenium et simplex: quia si esset homogenium et commixtum, tunc non sequeretur: quia in carne sunt componentia elementa, et locus carnis est deorsum: et tamen quidam componentium moventur sursum, sicut ignis. Tertia autem propositio est et sequitur ex. ista, et est haec, quod corpus simplex similis speciei quiescit in loco naturali, quando est in ipso, et movetur ad ipsum, quando est extra ipsum: et pars similis speciei quiescit in loco totius, quando est in ipso, et movetur ad ipsum, quando est extra ipsum.
His praehabitis dicemus, si corpus illud quod dicitur esse infinitum est simplex. et est similis speciei et formae, erit in aliquo loco per positionem primam. Ille autem locus aut est sibi naturalis, aut non. Si est naturalis, tunc perpetuo quiescit in loco infinito sibi naturali: quia extra locum infinitum non est locus: et ita cum non habeat locum ad quem moveri possit, perpetuo quiescit: aut si est extra locum suum naturalem, ille atiam erit infinitus: ergo in infinitum distat a naturali loco: ergo per infinitum tempus movetur si movetur: hoc autem est im- possibile: quod enim movetur, movetur sursum vel deorsum si est corpus simplex habens motum rectum: et quod movetur, movetur sursum vel deorsum. In corpore vero infinito et loco infinito nihil magis est sursum vel deorsum: quia sursum et deorsum sunt differentiae quae terminant hoc situm determinatum in loco. Si autem dicatur quod movetur motu partium et non motu totius, tunc quaerimus, ubi sit motus partium ? Praemisimus enim in secunda propositione, quod locus totius in tali corpore idem est cum loco partium, et e converso: et motus partis est motus totius: ubi ergo gleba movebitur, si gleba est talis corporis pars ? Si enim idem est locus totius et partis, et totum quiescit in loco connaturali sibi, et gleba quiescit in eodem: ergo quiescente toto, quiescit et pars. Eadem autem ratio est si dicatur gleba manere quieta moto toto: locus enim glebae et sui proprii et connaturalis corporis, hoc est, totius infiniti est idem. Similiter quaerimus, utrum corpus illud totum locum occupat vel non ? Si enim non totum locum occupat, tunc major locus est locato. Si autem totum occupat, tunc non potest moveri. Quomodo ergo occupat locum, quia non impletur quod est infinitum, nec circum datur loco ? Similiter quaerimus, quae et ubi est mansio ipsius si manet, et qui et, et ubi motus ipsius si movetur ? quia nullo loco capitur: et ideo oportet quod ubique maneat etiam pars ejus si idem locus est totius et partis, aut in infinitum moveantur partes ejus: quia non est ratio quare magis moveatur sursum in loco totius, quam deorsum. Patet secundum aliam loci differentiam: nullam enim rationem potest quis ostendere, nisi in loco totius quiescat pars et moveatur, cum omnis
locus totius sit sibi aequaliter naturalis vel innaturalis, si est pars similis speciei: nec potest quis ostendere quis sit motus partium ipsius, aut quae quietes in uno loco plus quam in alio.
Si autem ponatur ista pars divisionis, et dicatur corpus infinitum componi ex infinitis numero specierum quae oportet esse finita magnitudine, tunc etiam oporteret quod loci sint infiniti per prius primam positam positionem: quia videlicet corpus quodlibet in specie locum habet sibi respondentem: tunc primum inconveniens quod sequitur exilio, est quod infinita corpora per numerum specierum se contingant usque in infinitum: ergo mundus non habet universitatem ab universitate circumdantis omnia corpora alicujus et continentis: sed potius universitas est aggregatio contingentium se corporum in infinito tantum. Et hoc destruemus in libro Coeli ei Mundi, et in libro Perigendos. Postea vero sequitur aliud inconveniens: quia illa dissimilia specie, aut erunt finita, aut non infinita per speciem, cum tamen finita sint magnitudine: et non potest dari hoc quod sint finita, cum to-. tum est infinitum: quia nihil infinitum componitur ex omnino finitis. Si autem detur quod quaedam sunt infinita magnitudine, cum sint dissimilia specie, sicut si ignis et aqua dicantur esse finita et alia infinita, vel e converso: hoc enim est impossibile: quia, sicut diximus superius, infinita corrumperent finita propter contrarietatem quae est in corporibus simplicibus, quae habent motum rectum i et ideo Antiqui caverunt sibi ne dicerent extrema elementa esse infinita: quia illa magis habent qualitates activas, et locum et motum determinatos ad unam partem tantum: et ideo per qualitates corrumperent alia, et per motus distarent et distraherentur ab invicem in infinitum: sed media elementa quidam dixerunt esse infinita: quia de facili mu- tantur in qualitatibus, et loca et motum habent indeterminata, et emanant sicut humidum fluens modo sursum modo deorsum, qui motus competit generationi et corruptioni corporum. Aer enim gravis est in uno, scilicet in igne, in quo emanat deorsum: et levis est in duobus scilicet in aqua et terra, in quibus emanat sursum: aqua autem e contrario gravis est in duobus, scilicet in aere et in igne, in quibus emanat deorsum: et levis est in uno, in quo manat sursum, hoc est, in terra. Dixerunt autem quidam physiologorum haec duo esse infinita et principium omnium: et alii dixerunt corpus infinitum medium inter haec: propter quod videbant, quod aer et aqua non omnino separantur a contrariis: materia autem omnino et infinitas a contrariis debet esse separata. Hoc autem in praehabitis jam determinavimus. Si autem dicatur, quod simplicia dissimilia specie sunt infinita per numerum specierum diversarum, tunc sequitur ex hoc quod loci sunt infiniti et elementa locata sunt infinita. Si autem hoc est impossibile, eo quod loca finita sint, tunc necesse est quod totum infinitum ex diversis speciebus simplicium confectum sit finitum. Non. enim potest esse, quod locus et locatum non. torquentur: et ideo si loca secundum numerum differentiarum loci sunt finita, tunc oporteret quod corpora in eis locata per speciem sint finita: et si locus est causatus, causatum est et corpus in eo locatum: quia impossibile est quod locus major sit quam quantum est corpus, nec corpus majus sit quam locus. Si enim locus major esset quam corpus locatum, tunc oporteret quod aliquid esset vacuum: et hoc in quarto hujus scientiae libro ostendimus esse impossibite. Si autem corpus locatum esset majus, tunc oporteret quod corpus aliquod nusquam esset: et hoc est impossibile, praecipue de corpore simplici habente motum rectum, de quo hic facimus considerationem.
Scias autem quod omnia haec impossibilia sunt de corpore infinito secundum actum accepto: hoc enim nec aequale est alicui, nec majus, nec minus aliquo corpore: aequale enim non est, quia non est infra terminos aliquos sua quantitas. Majus etiam non est, quia omne majus in aliqua parte majus est, et similiter minus in aliqua parte minus est: et infinitum ad infinitum nulla ratione potest comparari.