Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De improbatione solutionis Anaxagorae, et de causa quietis infiniti.
Anaxagoras autem has rationes intendens evadere, inconvenientem causam assumpsit de mansione et quiete infiniti: dixit enim quod totum infinitum quod mixtum est ex omnibus infinitis homogeniis ideo quiescit, quia ipsum fulcit seipsum, et ipsum est locus suus: in partibus enim suis quae homogeniae sunt, una configuratur ad aliam in infinitum, ita quod non est locus extra ipsum, ad quam possit moveri, eo quod semper una constringitur ab alia: et ideo necesse est quiescere: quia sicut in seipso est infinitum, et ipsum est locus suus, ut diximus: quia tamen extra infinitum nihil sit, non potuit habere locum extra continentem: et ideo nihil aliud continet ipsum quam ipsum infinitum: hoc autem Anaxagoras sic sonat tanquam velit dicere, quod omnis res sit apta per naturam, esse ubi est: eo quod ipse dicit non esse aliquam naturam locati vel loci, quae faciat rem alicubi esse: sed in illo loco erit res ubi constringitur circumposita partibus infiniti, et non habet aliam aptitudinem ad locum. Hoc autem non est verum: sic enim omnis res se- cundum, dictum suum est in loco ubi est vi, et non habet aptitudinem ad ipsum in quo est cujus causa est, quia constrictum est in loco et vi aliena detinetur in loco, et non per aliquam naturam moventem ad locum in quo est.
Si igitur, ut dicit Anaxagoras, haec est causa maxime quare non movetur infinitum, quia totum fulcitur et retinetur in seipso, tunc oportet quod sit immobile per accideris, scilicet quia non est locus ad quem moveatur, et, quare physicum est, moveri: sed hoc non sufficit in naturalibus in quibus quaeritur causa per se et non per accidens. Oportuit ergo Anaxagoram assignare causam utique quare infinitum non aptum natum sit moveri ex natura, quia in naturis non sufficit sic dicentem accidentalem causam evadere. Si enim causa quam induxit vera est, tunc etiam quodlibet aliud quod non movetur, hac de causa non movetur: sed hoc falsum est, quod nihil prohibet quod id quod retentum est violentum in aliquo, sicut lapis sursum, sit aptus natus moveri ad alium qui est suus locus naturalis. Et hujus exemplum est in terra, quae non movetur: et si poneretur impossibile quod esset infinita, adhuc non moveretur si contineretur a medii natura, quod est locus terrae naturalis, et non retineretur ex hoc quod est, comprimeretur aliis circumprementibus ipsum: nec ideo quia non esset locus ad quem posset moveri, sed potius ideo figeretur in medio, quia de natura gravitatis suae ibi est apta esse, et ibi generatur: et tamen licebit secundum Anaxagoram tunc dicere, quod fulcit seipsam cum posita sit esse infinita. Patet ergo quod non est causa quam assignavit pro causa, quia per hoc quod negatur, motus ab aliquo corpore, non negatur aptitudo necessario: quia multa non moventur, quae tamen apta sunt moveri, quando sunt
extra ubi proprium, et hoc ignoravit Anaxagoras. Si igitur in terra cum sit infinita, adhuc causa sit quod non movetur, quia est in ubi proprio quod est medium, et nihil movetur in ubi proprio naturaliter, habet igitur gravitatem et per gravitatem quiescit in medio.
Per eamdem utique rationem etiam infinitum non habet causam mansionis suae quae est in se, sed aliam, scilicet quia non est aptum natum moveri, eo quod est in loco proprio: et hoc non dixit Anaxagoras, et non habetur pro causa illud quod dixit, quod infinitum fulcit seipsum. Est autem cum dictis simul manifestum, quod similes in specie sunt loci totius homogenii et partis, sicut totius terrae locus est idem et glebae, et scintillae locus idem est et totius ignis: uterque enim est sursum, et totius terrae et glebae locus est deorsum. Est enim per se manifestum, quod nihil est in seipso, ut in quarto libro dicetur, et quod locus totius et partis non differunt nisi quantitate: major enim est totius locus quam partis, quia totum est majus parte: et ideo id quod fertur ad locum vel quiescit in loco, per aliquam naturam fertur et quiescit in illo, et non quia infinitum est, sed accidit ei finitum vel infinitum: tamen si verum dixit Anaxagoras, quod infinitum sit in seipso, oportet etiam quod partes infinitae sint in seipsis: eo quod infinitum est homogenium, et ubi est totum, ibi est pars secundum naturam: sed. constat quod pars non manet in seipsa: ergo nec totum: falsum est ergo quod dixit Anaxagoras,