Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De rationibus eorum qui dixerunt locum formam esse, et de rationibus eorum qui dixerunt locum esse materiam,
Inquiremus autem primo an locus sit in aliquo genere in quo posuerunt cum Antiqui, quorum quidam dixerunt eum esse formam, alii autem quod est materia. Illi autem qui posuerunt eum esse in genere formae, sic processerunt. Dixerunt enim quod sicut entium aliud est per se, et aliud secundum aliud, ita et locus alius est communis qui est secundum aliud locus, et illo est communissimus in quo sunt omnia corpora quae sunt in loco. Alius vero est locus proprius in quo proxime est aliquid et gratia sui. Dico autem gratia exempli locum communem, sicut dicimus te nunc esse in caelo, quia es in aere: et es in aere, quia es in terra: et es in terra, quia in hoc loco proprio qui nihil plus continet quam te. Si igitur, ut inquilini, illi qui dicunt locum esse formam, locus est proximum continens
unumquodque corpus, locus utique erit quidam terminus: quod autem terminat et finit rem unamquamque quae finitur et terminatur, est species et forma: ergo locus est species et forma qua determinatur rei magnitudo quae est dimensio ipsius, et magnitudinis materia quae est subjectum harum dimensionum. Forma enim quae sic terminat rem, est terminus uniuscujusque. Forma enim non solum perficit materiam quantitate dimensam, qua primum habet dimensiones potentia, postea vero actu: et tunc est in loco in actu: et ideo dicebatur locus esse forma. Siquidem ex similitudine actus loci et formae considerantibus videbitur locus esse forma. Patet autem quod duplex est malitia in hac argumentatione Antiquorum, quoniam cum dicitur locus terminus esse sive terminare, hoc est terminans extrinsecus: et cum dicitur forma terminus et terminans, hoc est terminans intrinsecus: et sic est impedimentum aequivocationis in medio syllogismi eorum. Est etiam syllogismus ex ambabus affirmativis in secunda figura: et ideo probatio eorum non valet.
Ideo alii dixerunt alio modo dicentes, quod locus est materia secundum quod locus videtur esse distantia magnitudinis. Distantia autem haec altera videtur esse a magnitudine ipsa, et videtur contenta esse sub specie, et diffinita sub forma sicut sub plana superficie et termino quodam. Constat autem quod materia primum habet dimensiones, quae magnitudo dicuntur in potentia: et tunc non determinatur speciebus: et tunc dicebant eam Platonici esse sicut distantiam indefinitam per terminos superficierum. Cum autem primum habeat superficies, tunc efficitur finita: et ideo distantia materiae quae potentia est finita, continetur sub forma et sub specie sicut sub plana superficie, et sicut sub termino quodam. Si enim quaeramus quid est illud, quod.
sicut subjectum proximum continet planum, et terminum ? nos dicemus hoc esse distantiam vel materiam distantem: et ideo distantia per se est subjectum continentis terminos qui sunt superficies et lineae et puncta. Tale infinitum est materia continens formam. Plato enim dixit materiam continere etiam formam: dixit enim quod si removeantur a re formata et terminata passiones quae sunt qualitates, et termini qui sunt superficies et lineae, tunc relinquitur materia: constat autem quod remanet distantia infinita: ergo distantia materia est: unde dicebat Plato quod cum materia continet formas et transmutant se super unam et eamdem ipsam manentem passiones et termini, et similiter ad locum unum et eumdem fit transmutatio diversorum, dicebat quod primus locus materia est, et est locus formarum et terminorum. Quando enim res locata non est in loco, tunc locus non est terminatus nisi potentia, sed in ipso est distantia loci salvata solum: et cum recipit locatum actu, tunc terminatur et finitur ad receptum. In ambobus enim, hoc est, in loco et materia dixit Plato in Timaeo receptivum esse locum et materiam, et haec duo idem esse et unum. In aliis autem libris suis dicit receptivum aliud esse quam materiam: quia secundum plures acceptiones utitur receptivo: et hoc facit praecipue in libro qui dicitur doctrina non inscripta sine titulo, eo quod nominibus discipulorum libros suos inscripsit, et illum nulli discipulorum ascripsit: cum etiam ibi dicit, quod receptaculum et locus idem sunt: et cum materia quaedam sit receptaculum formarum et terminorum, dixit primum locum esse materiam.
Patet igitur ex his, quod omnes antiqui Philosophi dicunt aliquem esse locum: sed solus Plato conatus est dicere quid sit per diffinitionem. Merito igitur intendentibus dicere quid est locus, ex.
his quae dicta sunt, videtur difficile valde esse quid sit locus, si verum est quod dicunt, quod alterum istorum sit, scilicet aut materia, aut forma. Forma enim et materia cum sint prima principia substantiae, altissimam habent speculationem: et ideo est nobis difficile: quia altissima licet in se sint certissima, tamen sunt nobis difficilia, sicut in prima philosophia dicit Aristoteles. Et est altera causa difficultatis: quia neutrum istorum possibile est cognoscere sine altero: quia forma est habens esse in materia, et materia est actu per formam: et ideo utriusque cognitio dependet ad alterum: et ideo si locus est alterum istorum quodcumque sit, non poterit haberi scientia de uno sine reliquo: et hoc modo tradere scientiam est difficile, quia plura et altissima coguntur ad scientiam hujus.