Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De improbatione eorum qui dixerunt locum esse materiam vel formam.
At vero quod impossibile sit quodlibet istorum locum esse, non est difficile videre. Cum. igitur res transmutatur localiter, forma et materia a re mota non separantur: sed locus separatur a re mota: ergo nec locus est species, nec materia: locus enim in quo nunc fuit aqua, non transmutatur, cum ab eo remota aqua fit in eo aer, cum aqua et aer transmutantur ad invicem: quia aqua convertitur ad locum aeris, et aer ad locum aquae secundum successionem: et tunc locus manet immobilis. Per eamdem autem rationem patet, quod locus nec est pars locati, nec habitus ipsius: quia nihil horum separatur a locato: locos autem separabilis est ab unoquoque suorum locatorum semper. Et videtur quod comparatio locati et loci sit
sicut comparatio vasis et id quod est in
vase, praeter hoc solum, quod locus est intransmutabilis, vas autem transmutabile : et ideo sicut vas separatur ab eo quod est in vase, ita et locus: unde secundum quod locus separabilis est a rc locata, sic patet quodlocus non est forma: quia separatio formae a re corruptio est rei: non autem corruptio est separatio a loco.
Secundum autem quod locus continet locatum et terminat ipsum, sic non est materia: quia materia continetur et non continet. Si autem aliquis objiciat dicens, quod secundum veritatem locus corporum simplicium est, sicut infra ostendemus : et haec in locis suis salvantur: et ideo motus ad formam eorum est motus ad loca eorum: cum autem separantur a locis suis, tunc corrumpuntur et ipsa: et ideo videtur quod locus et locatum non sunt separabilia, quia cum locus aquae sit ultimum aeris, si egrediatur aqua et intret in aerem aliquod aliud corpus, illud non erit connaturale aeri, et ideo corrumpet,: et ideo illa ratio tenet de loco, nisi ponatur locum esse quoddam vacuum: et haec non fuit opinio Peripateticorum, sed potius Epicureorum. Et ad hoc dicimus, quod locus naturalis corporis simplicis absque dubio corrumpitur exeunte corpore connaturali ex ipso, et ingresso in ipsum alio, sicut est objectum: sed cum corruptio locati est, non est corruptio loci, nec e converso: sed corruptio locati est corruptio formae: et ideo sic intelligitur quod dictum est, quia si locus esset forma, tunc corruptio loci esset corruptio locati et hoc non est verum i quia locatum non ex hoc corrumpitur, quia locus corrumpitur, sed potius forma sua corrumpitur, cum egreditur extra locum naturalem : et similiter non ex hoc locus corrumpitur, quia locatum egreditur, sed potius ab actione contrarii non connaturali sibi quod in-
greditur in ipsum. Videtur autem semper
omne quod est in aliquo loco habere duo necessaria, scilicet quod ipsum sit completum aliquid et finitum in esse, et quod sit alterum ab eo in quo est sicut in loco: forma autem et materia non sunt hujusmodi, altera ab his in quibus sunt: quia differt habitudo propositionis cum dicitur forma inesse materiae, et cum dicitur, materia est rei. cujus est materia, et cum dicitur aliquid esse in loco. Si autem nos parum velimus digredi a proposito, tunc quaeremus a Platone qui dixit materiam esse locum, et dixit quod id quod est participativum, hoc est, receptivum commune est locus: sive ergo hoc receptivum commune dixerit esse materiam primam, sive magnum et parvum quae posuit esse materialia, nos quaeremus ab eo, quare species et ideae quas ponit Plato, non sunt in loco ? dixit enim in Timaeo, quod species illae non sunt in loco: et hoc mirum est, cum species habeat esse in materia.
Amplius si locus dicatur esse species vel materia, quaeramus quomodo fertur
in locum suum improprium unumquodque ? constat enim quod res non movetur
ad id quod habet tanquam partem. Sed formam et materiam habent quae moventur tanquam partes ipsorum. Adhuc autem locus habet sex differentias, scilicet sursum, et deorsum, et alias ad quas est motus: sed forma et materia nihil horum habent: ergo forma et materia non sunt locus,
Adhuc autem sequitur si materia et forma sunt locus, quod locus sit in seipso, hoc modo quod locus erit in loco, et quod loci erit locus. Locus enim debetur rei quae movetur secundum rem: sed materia et forma moventur secundum rem, quando corpus com- positum ex materia et forma movetur: ergo materia et forma sunt in loco,
Si ergo sint loca, sive ambo, sive alterum illorum, sequitur quod locus movetur, et quod loci erit locus. Si autem quis objiciat dicens, quod id quod movetur per se, est corpus compositum: et per accidens movetur quod movetur motu illius, sicut forma et materia: et non est inconveniens, quod id quod per accidens movetur, et per accidens sit in loco: et tunc non sequitur ex illa ratione, quod loci sit locus nisi per accidens: et hoc non est inconveniens. Respondet Alexander Peripateticus, quod sequitur ex illa ratione loci esse locum per se: quia illa ratio est contra positionem magis inducta quam contra rem. Si enim detur forma vel materia esse locus, oportet quod conveniat eis ratio loci quae est aequalem esse loco: ergo materia et forma sunt aequalia corpori quod movetur: et sic loci esset locus per se: et in hoc bene dixit Alexander. Averroes autem dicit, quod in. veritate ex ista ratione non sequitur nisi quod locus sit locus per accidens: sed tamen id quod est per accidens, est duobus modis. Est enim aliquod per accidens rarum, et ex. illo non potest probari aliquid tanquam ex eo quod est per se. Aliud autem per accidens est semper, et ex tali concluditur, sicut ex eo quod est per se: quia est convertibile sicut causa: tale autem est loci esse locum si locus est forma vel materia: tunc enim semper cum re mota movetur locus, et semper erit locus per accidens loci per se. Hoc autem secundum rei veritatem non convenit: quia secundum rei veritatem locus non movetur motu locali semper, sed aliquando, scilicet quando locus est sicut vas cujus motu movetur id. quod est in vase: et secundum hoc virtus hujus rationis est, quod si locus est materia vel forma, quod tunc loci per se semper erit locus per accidens: hoc autem non est verum.
Amplius si. locus est materia vel forma, tunc locus perditur et corrumpitur corruptione locati, sicut ex aere fit aqua: tunc enim forma corrumpitur secundum esse et perditur. Similiter autem et materia corrumpitur in quantum est sub forma: quia diversa ducitur secundum, speciem et formam. Sedlocus non corrumpitur corruptione locati. Ergo locus neque species neque materia est.
Haec igitur sunt dicta ut sciamus ex quibus rationibus probatur, quod locus est aliquid, et ex quibus rationibus dubitatur quae sit substantia ipsius.