Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De quinque quae sunt in loco secundum seipsum, quae sunt continere, esse aequale locato, separari ab ipso, cujus sunt differentiae sursum et deorsum, ad quod movetur locatio.
Quid autem forte sit locus, fiet utique manifestum si acceperimus ea quae insunt ei secundum se : ex illis enim sciemus naturam et quidditatem et vim loci naturalis : sed non omnis locus vulgariter sumptus habet ea. Accipiamus igitur prius antequam determinemus quid sit locus, quaecumque vere videntur inesse secundum ipsum ei. Est autem dignum visum omnibus, quod locus continet illud cujus est locus, et nihil est ejus : continet enim extrinsecus sicut superficies exterior, ad quam finitur quantitas locali : et cum nihil sit locati, per hoc differt a figura et forma locati, quae aliquid est ejus : quia licet quantitas locati finiatur ad figuram ipsius et ad formam quae continet locatum, tamen forma et figura est aliquid ipsius. Amplius autem quod est secundum inter ea quae conveniunt loco proprio, est quod sil aequale locato hoc modo aequalitatis, quod nec major nec minor sit locus corpore quod includit. Et licet in hoc videatur convenire cum inani sive vacuo, non tamen convenit, quia vacuum non est, et ideo nec aequale nec inaequale est locato. Est autem hic accipienda aequalitas secundum extensionem, quia locus proprius non extenditur extra quantitatem locati: licet non sit aequalis secundum omnem dimensionem, quia locus non habet tres dimensiones vel duas. Vel possem dicere quod locus habet tres dimensiones quodammodo, quia dupliciter habentur dimensiones, scilicet secun- dum essentiam, et secundum effectum. Secundum essentiam quidem habet locus secundum latitudinem et longitudinem. Quia autem locus est verissime continens effectum: et ideo autem, continentiae causa in eo quod est locatum: omnis autem continentia loci per effectum finitur ad centrum locati: ideo continentia loci est secundum profundum, quia pertingit usque ad locati centrum: et sic possumus dicere quod locus est aequalis locato. Sed duae dimensiones erunt in eo secundum essentiam, et tertia erit quantitas effectus ejus quam continendo imprimit in substantiam locati. Adhuc autem tertium conveniens est loco non deficere unicuique locato, et tamen separabile esse a quolibet. Omne enim locatum in loco est, et locus non excedit ipsum, et tamen separabile est a quolibet: sicut materia non deficit formae, et tamen separabilis est a qualibet forma. Sed tamen locus materia non est, quia separatio formae a materia quaedam corruptio est utriusque: sed separatio loci a locato non est corruptio loci vel locati, sicut supra ostendimus. Quartum autem quod convenit loco, est habere differentias positionis quae sunt sursum et deorsum: quia illae sunt secundum motum naturalem distinctae, licet aliae quatuor non inveniantur nisi in corporibus animatis, ut supra diximus. Quinta autem et ultima conditio vel proprietas conveniens loco, est quod ad proprium locum fertur, et manet in ipso unumquodque corporum, quae naturalem habent motum: et motus et quies sunt sursum vel deorsum, quia elementorum duo feruntur sursum, et duo deorsum.