Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod locus neque forma, neque materia
est, neque spatium intermedium, sed superficies continentis corporis, Antequam loci completam diffinitionem assignemus, oportet adhuc nos ostendere, quod locus non est in alio genere quam continentis termini, sive finis intrinseci et proximi: et hoc clarum erit
cum trdenderimus, quod locus non est in aliquo aliorum generum in quibus a quibusdam esse ponebatur. Fere enim si colligauinr ea in quibus ponitur esse locus, tunc sunt quatuor. Dixi autem fere propter quosdam qui locum non horum quatuor aliquod, sed virtutem quamdam caelestem esse dixerunt, de quibus infra faciemus mentionem. Aut enim locus est forma, aut materia, aut spatium, aut medium extremorum, aut extrema continentia si nullum dicatur spatium esse separatum et diversum extra corporis illius magnitudinem quod finitur et determinatur in loco. Quod autem locum non contingat esse aliquod primorum trium, manifestum erit ex dicendis. Forma enim videtur esse, eo quod continet, sive etiam figura: ostendimus enim quod in eodem videntur esse, hoc est, simul extrema concava continentis corporis et contenti, et convenerunt in hoc, quod utraque sunt termini lini entes contentum corpus et magnitudinem ejus, licet non sint ejusdem, termini ut partes: quia species et forma, sunt partes rei locatae: locus autem est pars continentis, eo quod sit superficies ejus concava quae ambit locatum, ut diximus: et sic patet quod locus non est forma.
Opinio autem quae dicit locum, esse distantiam infer media et extrema loci, duplex est. Quidam enim dicebant hoc spatium semper esse plenum, sed. separatum a quolibet corpore quod suscipitur in ipso. Et quidam dicebant aliquando esse vacuum, ita quod nullum corpus est in ipso. llationes autem eorum finibus ponebant hujusmodi spatium, in tractatu de Vacuo ponemus. Sed hic sufficit dicere, quod spatium illud ponebant ut in ipso secundum omnem dimensionem corpus locatum reciperetur, et dicebant ipsum esse separatum a quolibet corpore, ita quod longitudo locati recipitur intra, longitudinem illius spatii, et latitudo in latitudinem, et profundum in profundo. Et istas dimensiones separatas in spatio esse dicebant: et ideo longitudo ipsius est ipsa
longitudo, et latitudo ipsa latitudo, et profundum dicatur esse profunditas secundum se: quia non sunt in aliquo corpore istae dimensiones, quod per eas longum et latum et profundum esse dicatur.
Sic intellecta ista positione, sciendum quod ex eo quod videbant multoties manente continente loco et spatio contentum divisum et diversum ab ipso et in ipsum mutari, sicut aqua in vase mutatur, ideo putabant quod aliquod spatium medium esset inter extrema vasis et loci praeter spatium corporis, cujus distantia quantitatis quae implet locum in quo secundum longitudinem et profunditatem corporis dimensiones recipiuntur, et ex quo mutantur quando mutantur quae moventur secundum locum. Hoc autem non est verum, sed. potius inter terminos loci per medium incidit corpus undique contingens terminos loci, et corpus locatum incidens in locum est de numero corum quae per se sunt apta nata contingere: et ideo inter terminos loci non est distantia nisi illa quae est locati corporis.
Si autem esset ibi esse aptum natum aliquod spatium separatum et diversum a locato et manens in. seipso cum locati spatio intra terminos loci, tunc oporteret quod, in liniti essent loci: et hoc tribus rationibus. Una quidem est, quia cum spatium illud sit separatum, et non sit alicujus corporis, ita se habet ad totum sicut ad partes. Est autem locus totius per se, ut dicunt. Ergo locus erit per. se partium totius locati: quia si per accidens esset partium, hoc non posset esse, nisi quia ipsum esset terminus vel dimensio alicujus totius, quod non est verum, cum sit separatum: ergo sicut locus totius est per se locati, ita est per se medietatum ejus, et partium medietatum, et sic in infinitum: ergo in uno loco sunt infinita loca: ergo aliquid est in actu infinitum, quod superius improbatum est. Hujusmodi autem exemplum est in aere et in aqua locatis: sicut enim quamdam distantiam habent totus aer et tota aqua in spatio separato per se, ita eamdem per similem modum distantiae in partibus spatii illius habebunt partes omnes in. toto: quia respiciuntur a partibus spatii per se sicut et totum, et moventur a partibus spatii per se sicut et totum in toto spatio, sive in toto vase: quia etiam secundum veritatem non sunt partes spatii, sed separata spatia infinita.
Alia autem ratio est: quia dicatur totum spatium ita esse locus totius, quod partes non sunt partium nisi per accidens, adhuc erunt infinita loca per accidens in uno: quia si vas moveatur in alium locum, constat quod tunc movetur spatium primum in ipso quo recipit in se aquam primam, et iterum recipit in se spatium secundi loci et partium ipsius: ergo jam sunt ibi duo spatia et totius et partium, et in quo subjicientur paries locati, sicut in primo snatio. Et si movehitur ad tertium locum, et iterum erunt ibi spatia tertii loci, et sic ibit in infinitum mutando locum et colligendo spatia in quibus locantur totum et partes.
Tertia ratio est, quia spatium est in spatio. Si enim praedicto modo mutetur vas et locus, secundum spatium erit in primo, et tertium et quartum in secundo et primo, et sic in infinitum: ergo cum hoc sit impossibile, falsum est locum esse spatium separatum inter extrema loca. Simul autem cum dictis impossibilibus omnis locus mutatur in locum: spatium enim, ut dictum est, transfertur in spatium: et sic erit loci locus, et multi loci in uno loco, quod est inconveniens. Oportet ergo quod dicatur secundum sententiam veritatis, quod locus non est spatium separatum, et quod non est alius totius et partis, sed idem qui est totius per se, est partis per aliud, ut diximus: quia in quo movetur totum
per se, movetur pars cum suo toto: et hoc est etiam cum totum vas transmutatur, et In ipso locatum movetur et partes ejus: quia aer et aqua mutantur motu ejus in quo sunt, et partes eorum similiter. Non enim retento loco priori veniunt vel tluunt in alio loco qui sunt pars loci, qui sit spatium vel locus totius spatii, quod est inter circumferentiam caeli, sicut dixerunt illi qui dixerunt locum esse spatium.
Materiam autem dicentes esse locum, rationem acceperunt ad hoc, quod si locus consideraretur in quiescente aliquo vase in quo manente fieret transmutatio eorum quae sunt in ipso, et quod poneretur vas illud non esse separatum, sed continuum ei quo est in ipso. Sicut enim quando alteratur aliquid, hoc quidem non est album, olim autem erat nigrum, et nunc quidem durum, aliquando autem molle fuit: propter quod dicimus aliquid esse materiam, quae manet una numero in tali successione formarum: et sic locus materia videtur esse per similem hujus phantasiam et apparentiam, licet non sit verum. Quia in eodem vase si ponatur primo fuisse aqua, et vas maneat immobile donec ex eo aspiret aqua et generetur inde aer: tunc non videtur differentia inter locum et materiam, nisi quia quoad materiam, quod erat aqua, modo est aer: quoad locum autem, quia ubi nunc est aer, fuit aqua: et tunc in loco naturali elementorum est major similitudo: quia in illa fit generatio et corruptio elementorum loco et materia manentibus transmutatis: et ideo locus et materia idem esse videbantur. Hoc autem non est verum, quia, sicut dictum est in Prioribus, materia neque divisa est a re nec continet eam: locus autem utrum istorum habet.
Si ergo nullum tertium est locus, scilicet neque forma, neque materia, neque spatium aliquod separatum alterum praeter id quod est rei locatae distantia, necesse est quod locus sit reliquum ex quatuor supra nominatis, hoc est, terminum, sive superficiem corporis continentis. Dico autem contentum in loco corpus quod movetur secundum loci mutationem, in qua est, totum mobile transmutat locum: hoc autem est loci mutatio recta, quae sola proprie loci mutatio vocatur.