Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De hoc quod locus est immobilis, et de perfecta loci distinctione.
Per praedicta autem quia locus est immobilis, videtur omnibus quod infra circulationem circuli orbis duo sunt qua3 praecipue loca sunt et veram habent loci rationem: et haec duo sunt medium caeli quod est centrum, et ultimum in comparatione ad nos quod est concavum lunae: hoc enim est ultimum orbis, quod unus istorum locorum est sursum, et alter deorsum. Haec enim debent proprie et maxime habere rationem loci: et ista sunt ioca immobilia. Id enim quod est superius, semper manet uno modo: manet enim ultimum circulorum orbis semper uno modo: licet enim circumvolvatur, tamen distantia ipsius quae est secundum remotionem a centro, eodem modo manet et quiescit quoad hoc quod immobilis est motu locali: et ideo quod est leve, fertur natura sursum: et quod est grave, fertur natura deorsum: quia cum natura sit ad unum, si loca ista essent mobilia et essent modo sursum, modo deorsum, modo aliter et aliter, non posset esse una natura mobilis inclinans mobilia ad ipsa: sed oporteret quod mobilia ad loca illa essent multarum naturarum secundum omnem loci variationem. Et ideo quia hoc est impossibile in mobilibus esse, natura ordinavit locum immobilem: unde sicut ultimum orbis est immobile, sic et locus deorsum est immobilis , et ille locus est superficies continens apud medium et ipsum medium., et hoc est contentum sub concavo aquae et centrum concavitatis illius, quod vere est apud ultimum orbis lunae, est sursum quidem et ipsum ultimum totum in circuitu.
Propter hoc planum videtur esse ex dictis quid sit locus per loci diffinitionem perfectam. Est enim locus continens primum aequale, habens positionis differentias, ad quas secundum naturam movetur mobile, intransmutabile secundum motum ejus quod localiter movetur. Patet ergo quod locatum continet locum sicut vas est continens id quod est in vase: et sicut vas separabile est ab eo quod est in vase, sic locus separabilis est a locato. Amplius sicut ea quae habent compositionem ad invicem, simul esse volunt, ita locus vult esse simul cum re iocata: finis enim et id cujus est Unis similiter: locus autem finis est quidam, et locatum finitur ad ipsum: et ideo patet quod non est separatus in quo nihil sit, sicut quidam arbitrantur esse vacuum.