Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De rationibus probantibus vacuum non esse causam motus localis.
Quia autem, jam ostendimus, quod rationes Antiquorum vacuum esse non probant, ostendemus hic absolute et simpliciter, quod vacuum non. potest esse causa motus localis aliquo modo: illi enim qui ponunt ipsum esse causam motus, fuerunt duorum modorum: quidam enim dixerunt, quod causa motus est sicut in quod et ad quod est motus. Alii autem dixerunt, quod est causa motus localis, sicut movens: et de ista secunda opinione inferius faciemus mentionem. Quoniam autem vacuum non est sicut divisum et separatum a corporibus, sicut ad quod est motus, sicut quidam dicunt, dicemus hoc iterato sermone aliter quam prius. Si enim dicamus, sicut vere dicunt physici, quod uniuscujusque simplicium corporum habentium motum rectum alia et alia est loci mutatio, sicut ignis quidem naturalis mutatio loci est moveri sursum, terrae autem deorsum et ad modium: tunc manifestum est, quod vacuum non potest esse causa loci mutationis: ostendimus enim supra in tractatu de Loco, quod locus connaturalitem habet ad locatum: et ideo habet potentiam trahentem ad se locatum in ipso, quando movetur ad ipsum: talem connaturalitatem et potentiam non habet quisquam ostendere in vacuo, cum vacuum non sit nisi dimensiones quae sunt unius rationis ubique, et nusquam est in ipsis natura superioris et medii natura: cujus igitur mutationis est causa vacuum ? videbatur enim ex rationibus Antiquorum esse causa loci mutationis, et jam ostensum est quod non est causa ipsius.
Amplius si etiam aliquid supponatur: esse vacuum, ut locus, quod habeat potentiam tractivam locati per modum dictum de loco, et dicatur vacuum, esse locus privatus corpore, cum sit vacuum separatum a corpore: tunc oportet quod corpus positum in ipsum moveatur alicubi in ipso, hoc est, in aliquam partem spatii ejus quod dicitur esse vacuum:
non enim potest moveri in omnem partem ipsius spatii vacuum: quia, sicut diximus, corporum simplicium motus non est nisi ad. unam partem spatii. Erit autem ista ratio quam hic inducemus communiter contra ponentes vacuum esse spatium separatum, ei contra ponentes locum esse dimensiones spatii separati in quod movetur id quod fertur: licet enim spatium illud quod dicitur esse vacuum, vel locus, ponatur habere potentiam tractivam corporis, tamen cum spatium illud non sit nisi quantitas quae unius rationis est secundum omnem sui partem, oportet quod potentia fractiva sit per unum modum et unam rationem in omnibus partibus spatii illius: et hoc supponendo quaeratur, quomodo moveatur id quod ponitur in ipsum, aut quomodo manebit ? aut enim ad omnem partem movebitur, aut ad nullam: et similiter aut in omni parte ipsius manebit, aut nusquam. Similiter quaeritur, qualiter in ipso est sursum et deorsum ? Non enim videtur esse in ipso nisi quoad nos, sicut est in mathematicis dimensionibus, sicut diximus in tractatu de Loco. De vacuo autem merito convenit eadem ratio, cum vacuum etiam ponatur esse locus separatus privatus corpore.
Adhuc autem quaeritur, quomodo corpus inest ei ? non enim quando est in ipso, secundum unam partem, est magis connaturale corpori locato, quam secundum aliam. Quod autem inest ei, quaeritur etiam, utrum sit in ipso sicut in loco connaturali habente connaturalitatem ad locatum, aut in spatio vacuo tantum, quod dicitur esse corporis receptaculum? Similiter non possunt dicero causam sic dicentes esse vacuum, utrum id quod est in ipso, sive in loco, sive in vacuo modum per quem inest ei: aut enim est in ipso per se sicut totum, aut per accidens sicut pars: et dicentes locum esse sepa-. ratum spatium, et vacuum esse ponentes, causam non habent quam reddant, quo totum sit in illo spatio per se, et partes per accidens: non enim accidit totale
corpus esse per se in aliquo spatio separato permanenti supposito, sicut saepe diximus: ergo nec pars erit in ipso per accidens, cum fotum non sit in eo per se: pars enim non potest dici esse in spatio illo per se. Nec accidit quod totum sit in toto spatio illo per se et per dimensionem partium sit per se in partibus spatii, quia pars non est in aliquo loco per se, nisi seorsum et divisa ponatur a toto: sed potius cum totum sit in loco per se, pars est in toto et in loco totius per accidens. Si igitur locus sit separatim positus, non potest esse, eo quod non est causa motus nec quietis, nec existentiae in loco per se vel per accidens: constat etiam quod non est vacuum, quia vacuum thetis de causis locum quidam esse dixerunt.