Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod ex rationibus (fultus Antiqui probabant esse vacuum locum, accidit contrarium dicere.
Non tantum autem ex rationibus in-:
ductis ex motu ostenditur non esse vacuum, sed. etiam insuper ostenditur ex ipsis, quod ex causa ex qua dixerunt esse vacuum separatum auctores vacui, debent dicere contrarium, hoc est, esse plenum id in quo est motus secundum locum. Hoc autem manifestum est, si quis intendit ex ratione loci, quod nihil contingit moveri neque naturaliter neque violenter, si. spatium esse vacuum ponatur in quo dicitur motus. Hoc autem primo ostendemus a simili sumpto ex causa quam quidam Antiquorum ponebant in quiete terrae. Dixerunt enim quidam Physicorum terram quiescere, propter hoc quod ubique aequaliter alt. ralii. iur a circumferentia orbis, et non ex hoc quod
habeat connaturalitatem ad medium locum, sed potius ex. hoc quod circumferentia orbis sit in circuitu ejusdem dispositionis: cujus connexum aequaliter distat a terra per circuitum: et ideo attrahit, terram undique aequaliter: et sic stat in medio quasi suspensa per circularem attractum circumferentiae. A simili ergo dicitur de eo quod ponitur in vacuo. Si enim ponatur naturam attractivam habere, oportet quod ab omnibus partibus aequaliter attrahat: et sic positum in ipso non est quo magis vel minus moveatur, eo quod undique attrahitur: quia vis attractiva non habet differentiam secundum quod est in vacuo: ergo nusquam movebitur: ergo si est motus, convenit dicere non esse vacuum, sed plenum.
Adhuc autem quod postea considerandum primum quidem, quod omnis motus aut est naturalis, aut violentus. Sed necesse est si violentus est, quod sit etiam ille qui est naturalis: violentus enim cum dicatur esse extra naturam, oportet quod in comparatione ad naturalem diffiniatur, sicut privatio intelligitur et finitur per habitum: et inde convenit quod violentus in esse et natura posterior est eo qui est secundum naturam, sicut id quod est per accidens posterius ex eo quod est per se, et privatio posterior habitu: et ex hoc sequitur, si corpora non habent motum naturalem, quod non habeant aliquem motum violentum. Et ulterius sequitur ex illo, quod id quod nullum habet motum naturalem, quod nullum omnino habet motum, nec habere potest. Si ergo probaverimus quod physici corporis naturalis motus non potest esse si vacuum separatum a corporibus esse ponatur, probatum erit quod in tali vacuo non. potest esse motus violentus. Quaeritur ergo quomodo in tali vacuo separato potest esse motus naturalis, si dicatur ita esse in ipso, cum non sint in eo differentiae loci sive positionis, secundum quod est vacuum et infinitum: illi
enim qui ponunt vacuum separatum, dicunt ipsum esse infinitum. Si enim poneretur ipsum finiri, tunc oporteret quod liniretur ad plenum: et sic plenum esset terminus essentialis vacui: quod esse non potest, cum oppositum non sit finis oppositi. Adhuc autem ubicumque poneretur liniri vacuum, ibi non posset esse motus secundum sententiam eorum qui dicunt vacuum esse infinitum. Secundum igitur quod vacuum est infinitum, sic non habet differentias quae sunt sursum et, deorsum, sicut supra ostendimus in tractatu de Infinito. Et hoc modo etiam consideratum non habet medium, sicut nec habet principium: secundum autem, quod est vacuum, sic nihil differunt in potentia fractiva mobilis id quod est sursum et id quod est deorsum. Sicut enim nullum simpliciter non ens habet differentias forma et potentia naturali differentes, sic etiam id quod vacuum dicimus, cum sit privatio simpliciter, non habet differentias forma et potentia naturali differentes: vacuum enim cum non sit aliquid, videtur esse et est privatio. Palam autem est ex omnibus praehabitis et habendis in tractatu de Caelo et Mundo, quod loci mutatio naturaliter differens est: naturaliter enim differt id quod movetur sursum in forma et materia, ab eo quod movetur deorsum. Oportet igitur etiam Ioca ad quae sunt isti motus, quod habeant differentiam in forma et potentia naturali ad formam, illam consequente. Sumus ergo inter duo, quorum alterum oportet concedere. Aut enim oportet nos concedere, quod nulla mutatio naturalis sit alicui corpori: aut oportet nos dicere, quod si motus naturalis est, quod vacuum non est. Est autem inconveniens primum quod ostendimus supra, quod si motus naturalis non est, quod tunc omnino nullus motus est: oportet igitur dare secundum, scilicet quod existente motu non est vacuum: et sic patet quod ex motu propter quem di- xcrumt esse vacuum, coguntur ad. dicendum sui dicti contradictorium. Licet autem ex corollario habeamus non. esse motum violentum in vacuo si non sit motus naturalis, tamen propter bonitatem exercitii probabimus ex propriis non esse motum in vacuo.
Quaecumque igitur moventur violenter, aut moventur sic, quod movens violenter separatur a moto violenter, aut ita quod non separatur ab ipso. Quae autem moventur violenter motore separato ab eo quod movetur, dicuntur expulsa moveri: et secundum diversas opiniones sunt diversam causae illius violenti motus. Quidam enim sequentes Platonem dixerunt hoc esse propter frequentiam repercussionis, sive percutientium : sicut verbi gratia manus projiciens percutit acrem pro xi muni motui: in. hoc aere manet impetus manus, et percutit aerem, qui est juxta eum: et sic aer percutit tertium, et sic fit iteratio percussionis donec cessat violentia: et tunc cessat motus: et haec est sententia omnium Stoicorum de his. Similis autem sententia est de causa motus sagittae a chorda arcus. Aliorum autem sententia est, quod primum, percutiens percutit aerem: et ille quia est levis et non gravis naturaliter, non est sine naturali impetu quo juvat pollere ad locum quo dirigitur motus ejus quod movetur violenter: unde aer velocior est in expellendo et fortior quam sit primum pellens: et sic motu acris qui non omnino violentus est, pellitur expulsum. Et haec est sententia Aristotelis in libro de Caelo ei Mundo, et in lino octavi hujus scientiae, quam tenent omnes Peripatetici. Qualiter autem sit, infra verificabitur. Sed quod hic advertendum est, hoc est tantum, quod sive causa prima sit
motus violenti, sive secunda, quod in vacuo nihil horum esse contingit: quia nihil est in ipso quod recipiat motum projicientis, vel expellentis primi.: ergo non convenit aliquid fieri in vacuo, ita quod id quod fertur, separetur ab eo quod movet. Si autem detur quod non separatur movens violenter a modo, tunc est sicut vellatur super illud, sicut si sedens aliquis vellatur in equo vel vehiculo: et hoc esse non potest: quia vehiculum in. vacuo nihil habet. super quod innitatur ad sustinendum illud quod vellitur super ipsum: ergo nullus motus violentiis potest esse in vacuo,
Amplius ex quiete naturali corporum physicorum probabimus non esse vacuum: sicut enim ex physicis descriptionibus vacui manifestum est, nullus habet dicere causam propter quam id quod movetur, stabit aut quiescit magis in una parte vacui quam in alia, cum vacuum nullam habeat loci differentiam. Quae enim posset esse causa, quod magis quiesceret hic quam ibi, cum vacuum unius modi sit et naturae in omnibus partibus suis ? Sequitur ergo ex illo, quod aut ubique quiescit, si est in ubi naturali ubique: aut oportet quod moveatur in infinitum et semper, si est in ubi non naturali. Utrumque autem horum est impossibile: quia nihil quiescit naturaliter in omni ubi, et nihil movetur naturaliter ad omne ubi. Idem autem est de quiete et motu violentis, quia nec quiescunt in omni ubi violenter, nec moventur ad omnia ubi violenter.
Amplius hoc idem probabimus per locum ad quem est motus violentus. Omnis enim motus violentus est ad unum ubi quod non est naturale, et ad illud ubi est natum cedere medium per
quod est motus violentus: non enim unquam fit molus violentus, nisi ad illam partem natum sit cedere illud per quod est motus, sicut in fine octavi ei in libro de Caelo et Mundo ostendemus. Sed vacuum ubique uno modo existens, ad omnem partem natum est aequaliter
cedere. Ergo motus violentus uno modo est ad omnem partem vacui: quod est impossibile: quia tunc id quod movetur, ad nullam partem movetur naturaliter: et si ad nullam movetur naturaliter, tune ad nullam partem moveretur violenter: ergo a primo si ad omnem partem movetur violenter, ergo tunc ad nullam partem movetur violenter, quod falsum est.