Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De opinionibus Antiquorum de natura temporis, et impr ob (itionibus eorum.
Quid autem sit tempus, et quae sit natura temporis, non satis manifestum est ex jam dictis, et nonpossumus scire quidditatem, ejus ex his sermonibus Antiquorum de quibus attingimus eos. Quidam enim Antiquorum dicunt quod tempus? est motus totius, hoc est motus diurnus.
qui. est primae sphaerae motus, qui. etiam motus vocatur motus universi, sive motus totius: et in hac sententia fuit Plato. Et fuit sufficientius dictum quod dixerunt Antiqui de tempore. Alii autem dixerunt quod est sphaera ipsa., Sed deceptio est in dicto primorum: quia si motus totius esset, tunc esset: circulatio circuli: et hoc esse non potest, eo quod pars circularis circulatio non est, sed pars temporis est tempus. Amplius autem si tempus esset circulatio circuli, tunc si. plures essent caeli primi, sicut dixerunt illi qui dixerunt mundos esse plures, tunc etiam essent plures circulationes: ergo etiam essent plura tempora, quia tempus esset motus cujuslibet eorum: ergo plura tempora essent tempora simul: et hoc inconveniens est. Si autem forte aliquis dicat, quod ista conclusio procedit impossibili quodam supposito tali posito, quod accidat falsum et impossibile esse nihil prohibet. Dicendum quod conclusio bene deducit ad inconveniens secundum sententiam adversarii, qui tenet quod tempus est motus circuii: quia multiplicato subjecto primo et proprio, multiplicabitur accidens quod est in subjecto quando subjectum immediate subjicitur accidenti. Motus autem tale accidens est quod est in mobili: et ideo multiplicatis mobilibus necesse est multiplicari motus: sed tempus non est tale accidens quod per se statim sit in mobili, ut mobile est, quia tunc tempus esset ante motum: sed, sicut infra docebimus, tempus est in mobili per motum ut numerus motus existens: et ideo si duo vel tres essent aeque primi motus, non multiplicaretur per hoc tempus: quia, nec numerus multiplicaretur: et ideo inconveniens est dicere, quod tempus est motus.
Ulterius autem patet falsum dicere eos qui dicunt sentire Aristotelem, quod si. prima mobilia essent duo, quod essent duo tempora: positis enim primis mobilibus esse pluribus deducit ad istam conclusionem , videlicet quod sint plura
tempora tanquam ad aliquid inconveniens. Sequeretur autem ex. hoc ulterius, ut videtur, esse infinita tempora: quia si duo tempora sunt simul, constat autem quod non sunt simul nisi in tempore: hoc autem tempus in quo sunt simul, non esset aliquod ipsorum: ergo jam esset tertium tempus, et illa tria iterum essent simul in quarto, et sic de aliis. Nisi, forte aliquis dicat ad. hoc, quod sicut duo corpora sunt simul, non in ultimis alterius corporis, sed in ultimis suis: ita etiam duo vel plura tempora si essent, essent simul, eo quod essent in. nunc alicujus ipsorum vel plurium. Hoc autem inferius melius est expressum.
Totius autem mundi sphaera quae est sphaera, prima, visa. est esse tempus quibusdam dicentibus eam esse tempus, hac ratione: quia sicut in sphaera prima sunt omnia, ita etiam in tempore sunt omnia. Est autem stultius hoc quod dictum est hac ratione, scilicet primam sphaeram esse tempus, quam quod de hoc aliqua impossibilia considerentur, per quae impossibilis esse dicatur ista opinio. Si quis enim hoc sic syllogizet: in tempore sunt omnia et in prima, sphaera sunt omnia: ergo tempus est sphaera prima: et syllogizet ex affirmativis in secunda figura, et aequivocat in praepositionem. notantem continentiam: quia aliter sunt res in prima sphaera, quoniam sunt in. ea sicut in loco, et aliter sunt in tempore, quoniam sicut, in numero sunt in tempore. Et falsas assumit propositiones, qupniam falsum est omnia esse in tempo: et tal nun e i etiam omnia esse in tota sphaera. Hoc autem sequens serm declarabit, ubi ostendetur quae sunt in tempore, et quae non.
Quoniam autem maximo et probabi- lissiiue videtur tempus esse motus et
mutatio quaedam, rediuimus super hanc opinionem, et considerauimus de ipsa an sit vera an falsa. Ostenditur autem esse falsa ex hoc quod uniuscujusque mutatio
vel motus solummodo est in eo quod mutatur vel quod movetur motu illo, aut ubi est illud quod movetur vel transmutatur: tempus autem similiter est et apud omnia temporalia ubique: omnia enim temporalia quae ubique sunt, in uno et eodem sunt tempore nunc praesenti.
Amplius autem omnis mutatio vel motus velocior vel tardior est, eo quod passiones motus sunt velox et tardum.: nullum autem tempus est velox vel tardum: ergo nullum tempus est motus vel. mutatio. Quod autem velox et tardum non sint tempus, probatur per hoc quod tam velox quam tardum diffiniuntur tempore: tempus autem tempore non diffinitur. Velox enim est, quod in parvo tempore movetur per multum spatium. Tardum autem est, quod in multo tempore movetur per parvum spatium. Tempus autem tempore non diffinitur, neque in eo quod quale sit, neque in eo quod quantum, sicut jam diximus, quod qualitas motus est velocitas et tarditas quae tempore diffiniuntur. Quantitas etiam motus diffinitur tempore: quia magnus est motus qui est magni temporis, et parvos qui est parvi.
Manifestum est igitur ex dictis, quod tempus non est motus: et non facimus hic differentiam aliquam inter motum et mutationem: eo quod non differunt in mensura temporis, licet alias differentias habent quas in quinto dicemus.