Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod non solum motus localis, sed et omnis motus et mutatio sit in tempore.
His autem a nobis sic determinatis oportet nos ostendere quod omnis mutatio et omnis motus est in tempore, et non solum motus localis, sicut supra diximus. Adhuc autem duas inducemus rationes, quarum unam adducimus ex passione propria motus et mutationis quae a tempore diffinitur: alteram autem ex ipsis partibus temporis, quae sunt prius et posterius. Dicamus ergo, quod omne velocius et tardius in tempore sunt: omnis autem motus et mutatio sunt velocius et tardius: ergo omnis motus et mutatio sunt in tempore. Dico autem velocius moveri id quod, prius transmutatur in id quod subjicitur vel. intenditur esse acquisitum in motu secundum idem et aequale spatium, et regularem, hoc est, univocum, et per comparabilem motum. Sicut dicimus motum comparabilem esse motui in loci mutatione, si utraque moventur secundum. circulationem, aut utrumque secundum rectum. Sed motus rectus non est comparabilis circulari, quia non est in circulatione velocius et tardius secundum diversas potestates circuli: sed in recto
est velocius et tardius secundum diversas partes recti: quia naturalis in fine intenditur in recto, et violentus intenditur circa principium ipsius. Similiter intelligendum est de comparatione motuum, aliorum. Ex diffinitione autem velocis patet etiam diffinitio tardi: tardum enim est quod privativum est velocis. Est enim tardum generaliter, quod posterius movetur in substantiam sive per motum intentum secundum idem, et aequale spatium, et motum regularem. Patet igitur cum velocius et tardius plus conveniant motibus et mutationibus quam circulari, quod non solum circularis motus in tempore est, sed etiam alii motus et mutationes.
Hoc autem etiam probatur ex ratione prioris et posterioris quae sunt in tem- pore: constat enim omne prius et posterius in tempore esse sicut partes sunt in toto: prius enim et posterius dicimus esse distantiam ad ipsum nunc praesens, et hoc quando prius et posterius sunt finiti. Diximus autem superius quod ipsum Nunc est terminus praeteriti et futuri. Ergo quoniam ipsa Nunc in tempore sunt, tunc oportet et prius et posterius in tempore esse quae ad ipsum Nunc terminantur. In quo enim est ipsum Nunc quod est finis indivisibilis, in eodem oportet esse distantiam ipsius Nunc. Sed differenter sunt in tempore ipsum Nunc et prius et posterius: est enim Nunc in tempore sicut finis est finito, sicut punctum in linea: prius autem et posterius sunt in tempore sicut paries temporis, et sicut partes lineae determinatae et finitae ad punctum. Per contrarium autem modum dicitur prius et posterius terminari ad ipsum Nunc secundum praeteritum et futurum. In praeterito enim dicimus prius quod longe distat ab ipso Nunc sicut dicimus diluvium fuisse prius quam bella Trojae, et Platonem prius floruisse quam Aristotelem. Posterius autem in praeterito dicimus quod propinquius est ipsi Nunc, sicut bella Trojae fuisse post diluvium,
et Aristotelem fuisse post Platonem. In futuro autem dicimus prius, quod propinquius est ipsi Nunc, sicut dicimus crastinum ortum solis prius fore quam meridiem crastinam. Posterius autem
in futuro dicimus, quod a praesenti Nunc remotius est. Sic ergo patet quod omne prius et posterius est in tempore: omnem autem motum et mutationem sequitur prius et posterius, ergo omnis motus et mutatio sunt in tempore: licet enim non sint in motibus et mutationibus quae sunt ad formam, renovatio situs a qua nascitur prius et posterius in motu, tamen est ibi renovatio situs a qua nascitur prius et posterius in motu, tamen est ibi renovatio mobilis secundum formam quae est in continuo fieri: et sic est ibi prius et posterius, cujus numerus est ipsum tempus: et est ibi unitas mobilis variata secundum esse, cujus numerus est ipsum Nunc idem in substantia existens, et diversificatum in esse.
Sed objiciet forte aliquis quasdam mutationes non esse in tempore: quia generatio quae est acceptio formae substantialis, non est in tempore: eo quod ipsa est de non esse ad esse: et sic inter contradictoria, quorum nihil est medium: et ideo haec mutatio non intercipit medium aut extremum: ergo ipsa non habet prius et posterius, et sic non est in tempore. Similiter illuminatio horizontis a sole, non sentitur esse in tempore, nec etiam illuminatio domus a candela: et ideo non videtur universalis demon- stratio inducta. Sed ad. hoc dicendum videtur quod Unis continui non est continuum, sicut punctum non est linea: et Nunc non est tempus. Similiter autem finis motus continui non est motus, neque est pars motus. Cum igitur, sicut in fine primi, docuimus, generatio duobus modis dicatur, quarum una est ea quae est motus et mutatio simul, et altera quae sola est mutatio, et haec est finis altera- tionis cujusdam. Dico ergo quod generatio quae est finis motus, non est motus, et ideo non est in tempore, S3(l est in Nunc, sicut alibi ostensum est: et ideo de tali generatione non tenet praeinducta demonstratio . Similiter est de illuminatione: illuminatio enim non. est nisi generatio luminis in diaphano ad rectam oppositionem illuminantis: et ideo cum ex parte diaphani nulla forma expellenda sit quae sit contraria lumini, et ex parte illuminantis nihil exigatur ad generationem ejus, nisi oppositio recta, contingit generari lumen in toto horizonte ad ortum solis, et illuminatio finis, vel consequens finem motas solis ad ortum, et ideo fit in instanti. Et eadem causa est de illuminatione domus a candela. Patet ergo quod de omnibus his quae vere sunt motus, tenet demonstratio praehabita.