Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est digressio declarans quae inquirenda sunt de aeternitate, ei an aeternitas sit continens, et quibus modis dicatur aeternitas primum,
De aeternitate igitur quaeramus an sit, et quid sit, et qualiter se habeat ad aeterna. Deinde etiam de comparatione ejus ad aevum et tempus, saeculum, etc. quae hoc modo dicuntur. Et de Nunc aeternitatis et de temporis utrum sit idem vel non: de Quando enim aevi, et aeternitatis, et temporis in eo qui de Praedicamentis intitulatur libro, habet determinari.
Sciendum igitur quod multi an esset aeternitas aliud quam tempus infinitum duhitavorant, afferentes rationes quatuor, quarum prima est, quod infiniti secundum quod infinitum est, non est mensura. aeternitas autem ponitur mensura esse interminati quod est infinitum, sicut est esse divinum. Secunda autem est, quod omnis mensura certificat quantitatem aliquam. Si ergo aeternitas est mensura, cortificabit quantitatem ali quam
ejus quod primo et principaliter et per essentiam aeternum est. Hoc autem falsum esse dicunt, quia Deus sive substantia divina quae prima et essentialiter aeterna est quantitatem non habet. Tertia est, quod omnis mensura differt a mensurato re et ratione: quia cum. mensura sit certior mensurato, eo quod certificat quantitatem ejus, si mensura non differt a mensurato, oporteret quod idem esset certificans et certificatum, et certius et incertius seipso, quod est inconveniens. Cum ergo mensura differat a mensurato, aeternitas non potest esse mensura, quia aeternitas non differt a primo aeterno: quia si. differret ab ipso, oporteret concedere quod duo essent sine principio, quorum neutrum esset ab alio: et sic sequeretur duo esse principia, quae inconvenientia sunt. Et si aeternitas non est in genere mensurae, tunc non est in genere aliquo, et sic nihil est: ab omnibus enim a quibus ponitur aeternitas esse aliquid, dicitur esse in genere mensurae. Quarta ratio cui etiam potissime innituntur, est quod si aeternitas est aliquid, tunc oporteret quod esset numerus aliquis substantiae aeternae, quemadmodum tempus est numerus motus, et Nunc temporis numerus est ejus quod modo: nihil autem indivisibile manens uno modo numerat sicut patet, quia unitas nisi sit in aggregatione, non numerat: et Nunc temporis nisi sit cum priori et posteriori, non numerat. Similiter indivisibile manens uno modo non numeratur, sicut patet ex omnibus praehabitis. Quia si id quod fertur, non renovaret situm, non numeraretur a Nunc temporis. Cum igitur aeternitas unum indivisibile eodem modo manens esse ponatur, ipsa nihil numerat: et similiter cum aeternum sit eodem modo manens substantia simplex, videtur quod nullo modo numeratur: et sic aeternitas non videtur in genere mensurae: et cum in alio genere esse non possit, videtur quod aeternitas nihil est. Non inveniuntur autem Peripateci aliquid tractasse secundum certitudinem de aeternitate, quamvis aliquam licet exiguam mentionem fecerint de ipsa, quod videtur mirum esse: quia de re qua saepius utebantur, tractatum fecisse debuerant. Et forte tractatus eorum de ipsa ad nos non pervenit: et ideo noster tractatus de ipsa est imperfectior.
Dicamus ergo quod aeternitas est dicta multis modis, quorum primus et novissimus et propriissimus est, quod aeternitas sit spatium principio et fine carens, non habens in se prius et posterius, nec aliquid successionis, eo quod non mensurat id quod fit vel imitatur, sed potius quod stat uno modo, nihil amittens in praeterito, et nihil acquirens in futuro: et hoc modo locutio nostra erit de aeternitate. Alio autem modo dicitur aeternitas minus proprie spatium rei incommutabilis secundum omnem speciem mutationis, licet habeat principium in esse: et hoc modo necessaria dicuntur esse aeterna, et impossibilia simpliciter: et ideo necessaria et impossibilia per se nullo modo esse in tempore, quae in praeterito et futuro eodem modo se habent, sicut diametron esse asimetron, et dianictron esse simotron: unum enim horum semper fuit, est et erit verum i alterum vero semper fuit et est et erit falsum. Non autem sic est de necessariis impossibilibus per accidens, quae secun-
dum ipsum, recipiunt variationem, et illa de causa cadunt sub tempore: et in hoc sensu Peripatetici mentionem videntur facere de aeternitate. Tertio modo dicitur aeternitas impropriissime spatium variatum, quod non habet principium neque finem, sub quo modo adhuc minus proprie dicitur aeternitas spatium habens principium et non finem: et utroque illorum modorum mundus a Philosophis quibus dam dicitur aeternus: cum tamen, absque dubio temporalis sit, eo quod corpora quae sunt in ipso, moventur et mutantur: quae mutatio habet prius et posterius: et ideo si. per impossibile poneretur non habere principium et finem, tamen adhuc temporalis esset., cum motus ejus mensuraretur tempore, et mobilia sua numerarentur nunc temporis. Aliquando dicitur aeternitas non spatium alterius esse vel substantiae absolutum, sive habeat esse stans simul, sive in successione, sed potius delectatio et possessio vitae intellectualis quae est in tali substantia aeterna: eo quod vitae possessio quando est simul et non succedit, abstrahit a temporis successione et immutabilitate, sicut inferius explanabitur. Et omnibus his modis dicitur aeternitas et habet verissimam entitatem. Et ideo dixit Isaac Philosophus, quod aeternitas est spatium continuum non intersectum, intelligens per continuitatem indeficientiam ipsius. Et per hoc quod dicit non intersectum, intelligit quod non intersecat r continuo exitii de potentia ad actum: talis enim exitus intcrsectus est, eo quod esse talium intercipitur privatione.
Quod autem objiciunt primo de inlinito, quod non habet mensuram, secundum, quod, est infinitum, dicendum videtur quod est verum: sed substantia quae stat in esse uno, licet sit infinita per hoc quod est sine principio et fine, tamen fmitissima est per hoc quod stat in esse simplici simul, cujus nihil est extra ipsum: et hoc modo mora ipsius et indeficientia in esse habet mensurans spatium non intersectum, ut dictum est.
Quod autem dicunt talem substantiam quae aeterna est, quantitatem non Labere, dicendum est quod verum est eam non Labere qnantitatem dimensivam, quae corporum quantitas est: Labet tamen maximam suae virtutis quantitatem, quae se sic continet ut nunquam aliquid sui extra seipsam excedat vel extendatur. Et haec indeficientia sui stans infra seipsam, mensuram habet quae vocatur aeternitas.
Nec est veram quod dicunt, quod omnis mensura differat a mensurato: quia, nos aliquando mensuramus totam quantitatem per paries ipsius ejusdem quantitatis, cum tamen tota quantitas non sit alia ab ea quae est partium quantitate simul acceptarum: et ideo sufficit quod mensura differat a mensurata ratione: et ideo licet spatium illud non intellectum quod vocatur aeternitas, non separetur re ab esse et substantia aeterna, et sit idem ipsum cum ipsa, tamen ratione differt: quia alia ratio est indeficientiae, sive morae talis substantiae in esse stantis, et alia ipsius substantiae stantis in esse illo: et primum quidem est aeternitas, secundum vero aeternum est.
Ad id vero quod ultimo inducitur, dicendum quod aeternitas non numerat: eo quod Nunc ejus, nec in esse, nec in substantia recipit variationem, sicut Labet variationem spatium quod est intersectum. Sed alio modo mensurat, scilicet per modum unitatis stantis immobiliter: et ideo fallacia consequentis est in argumento. Qualiter autem stet immobiliter et non deficiat, in sequentibus erit manifestum.