Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Hic est digrcssio declarans comparationem aeternitatis ad aevum et ad tempus, in quo est de numero spatiorum.
Ex his jam aliqualiter innotescit qualiter aeternitas comparatur ad aevum, et tempus, et saeculum, et hujusmodi. aevum enim est spatium eorum quorum esse stabile est, sed tamen vices habent in potentiis, sicut intelligere, et velle: clini aeternitas sit mora et spatium permanentis uno modo per omnem modum: et ea quae sunt ab illo quod uno modo permanet, deficiunt ab illo propter distare a primo. Et oportet quod aliquid, potentiae admisceatur eis, quamvis non in esse, sed in posse et agere '' : et ideo etiam mora et spatium adjacens eis per modum mensurae est sub aeternitate: et sub his propter admixtionem potentiae ad esse erunt generabilia et tempus: quia tempus est quod in generatione et corruptione metitur, sicut testatur Dionysius . Et hoc est quod dicit Boetius, qui tempus ab aevo ire jubes : quia sub aeternitate est mora aevi, et sub hoc mora. temporis propter plus et plus distare a primo, sicut aeviternum est sub aeterno, et temporale sub aeviterno: et ideo etiam cum tempus sit in uno quod est motus velocissimus et simplicissimus, et aeternitas sit in uno quod est permanentiae simplicissimae, non est absurdum quin etiam aevum sit in uno cujus potentia et intellectus, licet patiatur vices, tamen propinquius est actui intellectus primi quam aliquorum aliorum. Comparabitur
ergo aeternitas ad aevum sicut causa exemplaris ejus: eo quod aevum, imitatur
aeternitatem quantum potest, sicut et aeviternum imitatur aeternum, et deficit
in aliquo ab illo. Et similiter tempus imitatur aeviternum et aeternum. Et illius exemplum dicit esse Boetius in. illo quod est semper et frequenter et raro: quorum semper posterius imitatur prius, sicut diximus in secundo libro hujus scientiae. Sic autem est de aeterno. Hoc enim iiobil. issi. nium est et stans in seipso, cum bonitates alia non participare possunt nisi per motum aliquem: et hoc quidem si est intellectus solius qui motus perfectus actus est, et non permixtus potentiae, absque dubio illius mensura non est tempus, sed aevum. Et si motus illo est imperfectus actus, sicut sunt motus corporum, tunc mensura eorum est tempus.
Habent etiam haec tria aliam ad invicem comparationem: eo quod cum aeternitas exemplar sit aevi. et temporis, cujuscumque mensura est tempus, etiam illius est mensura aeternitas et aevum, sed non adaequata et proportionata, sed excellens et esse et moram temporalium: et cujuscumque est mensura aevum, illius etiam ejusdem mensura est aeternitas excellens et non adaequata osse aeviternorum, et morae: sed non convertitur: caetera enim nec aevo nec tempore mensurantur, nec sicut mensura adaequata ad esse et moram, nec sicut mensura non adaequata. Et dico mensuram adaequari ad esse hoc modo quo supra dixi mensuram ad esse mensurari et proportionari, sicut supra dixi motum mensurari, tempore, et ipsum et esse ejus: quia esse suum est successivum. Haec autem comparatio significatur cum dicitur, quando motus est, Deus est, et int olli genti a est: tunc enim notatur quando aeternitatis, cujus exemplatum est quando aevi, et temporis: et ideo aeternitas est mensura quaedam aeviterno nun. et temporalium.
Ex ista autem comparatione non per se sed per accidens convenit dividi aeternitatem, et notari paries in ipsa, non quae sunt ejus, sed spatii quod est sub ipsa, sicut dicitur mille annis fuisse Deus, et quod anni sui non deficiunt, non quod sit suus dies et mensis et annus, sed quia non deficit in decursu temporis quod est sub aeternitate ejus: et illa indeficientia vocatur ex tunc per intellectum, per dies et menses et armos.
Saeculum autem non. dicitur genus spatii aliquid quartum, sed est in multis acceptionibus: quia aliquando elicitur praesens vita, vel spatium quod durabit mundus, et aliquando dilectio praesentis vitae. Et saeculum saeculi dicitur aliud saeculum quod est finis hujus saeculi: eo quod succedit post istud. Et saeculum seculorum dicitur futurum saeculum, quod est finis saeculorum hominum qui sunt in praesenti saeculo.
Ex praedictis quidam habere volunt, quod non sint in genere nisi tres mensurae, aeternit as, et aevum, et tempus: quia, dicunt, oportet unam esse per abnegationem finis et principii sine successione, et unam nec per abnegationem finis nec principii cum successione: eo quod mensurantia non possunt habere variationem, nisi sicut stantia, vel mota: et si sunt mota, tunc aut sunt intellectualiter, qui motus est actus perfectus: aut corporaliter, qui motus est imperfectus actus: et haec distinctio est bona.
Sed tamen sciendum Philosophorum opinionem esse mundum habere principium, sed non finem: quae licet falsa sint, tamen possibilia secundum naturam sunt, sicut in octavo libro hujus scientiae ostendetur: et ideo non. approbo elictum eorum qui dicunt tres mensuras distingui, quod una sit quae neque habeat principium neque finem. Una autem quae habet principium et non finem, ut aevum. Tertia vero quae habet principium et finem, ut tempus. Licet enim ponamus stare caelum, et mundum finiri: non tamen ex hoc sequi fur tempus finiri, nisi ponamus omnia fore stantia, uno modo, et nullam futuram esse successionem. Est atiam hic attendendum, quod sicut
spatium temporis causatur a partibus motus numeratis, ut diximus: ita per omnem modum et mora aeternitatis causatur a statu et permanentia rei aeternae. Et ideo aeternitas milio modo est numerus aeterni, sed potius mora ejus indivisa et indeficiens: sed aevum habet totum esse simul, et ideo habet vices numerabiles et incontinuas, quio vicissitudo non est continua.