Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est digressio declarans quod motus non est in praedicamentis duobus, quae sunt situs et habitus, nec est in quando.
Ulterius autem ostendemus, quod etiam motus non est in habitu et situ. Et quod quidem non sit in habitu, per se patet: quia habitus est corporum et eorum quae circa corpus sunt, adjacentia, sicut est esse cappatum, vel tunicatum: haec autem adjacentia eorum quae circa corpus sunt, nec est subjectum motus, nec terminus nisi per accidens: et ideo non est motus in habitu. Adhuc autem habitui nihil est contrarium. Omnis enim motus inter contraria. Adhuc autem omnis motus naturalis, est per aliquod movens intrinsecum: in habitu autem, nihil est movens intrinsecum: et ideo non est motus in habitu. Sed quia hoc patet, plures rationes ad hoc inducere non oportet.
De situ autem magna dubitatio est et contradictio inter praecipuos Peripateticorum. Dicit enim Avicenna motum esse in situ, inducens ad hoc in diversis iocis quatuor rationes, quarum una est et prima, quod quidquid est non subito, sed in tempore venit de forma in formam, secundum praedicamentum aliquod, illud habet motum in illo praedicamento. Sedens autem qui paulatim surgit, in tempore venit de una forma situs ad aliam: quia, sedere et stare sunt diversae formae situs: ergo motus ille secundum praedicamentum situs est. Adhuc secunda ratione objicit, quod aliquid movetur non varians locum, sed situm, ut caelum:
ergo motus est in situ: caelum enim non est in loco, sed situaliter secundum partes variatur, ut Avicenna dicit. Tertia ratio est, quod omne quod habet contrarium, habet motum: situs autem differentiae sunt contrarii, scilicet sursum et deorsum, dextrum et sinistrum, ante et retro: ergo in situ est motus. Quarta ratio est a diffinitione motus: est enim motus endelechia entis in potentia secundum quod est in potentia, sive exitus de potentia ad actum: id autem, quod variat situm continue, sic exit de potentia ad actum.: ergo movetur secundum situm: ergo motus est in. situ. His rationibus Avicenna et forte omnes moderni obediunt et dicunt quod secundum veritatem motus est in situ, sed reducitur ad motum in loco, sive in ubi.
Hoc autem non placet Averroi ''et aliis praecipuis de secta Peripateticorum, qui tres rationes inducunt, quod in situ non. est motus per se, sed per accidens: et est una illarum cui praecipue innituntur: quia situs est forma simplex non turbelis intercipi in medio antequam sit in extremo. Inter sedere autem et stare non est medium quod sit mixtum de sessione et statione: ex. superioribus autem constat, quod, ad formam talem simplicem non est motus per se. Secunda ratio est, quia contraria quae sunt in situ, non sunt absolutae formae: sursum enim et deorsum non sunt differentiae situs, sed loci.: situs enim est corpus sic ordinatum esse in loco vel aliter. In formis autem talibus quae non sunt absolutae, non est motus nisi per accidens. Ex hoc enim quod res aliqua movetur ad locum, movetur ad sic vel aliter disponi in loco: et hoc est situs: et ideo motus non est ad. formam situs, sicut ad immediatum terminum motus. Tertia autem ratio est, quia si motus esset in situ, constat quod ille motus esset localis: ergo ille motus esset in duobus praedicamentis: aut ergo aeque principaliter, aut unius per se,
et alterius per aliud: sed non esse potest aeque principaliter: quia sic esset unum aeque principaliter ad duo quae sunt genero differentia, quod est impossibile, cum vel unum aeque principaliter ad duos fines terminetur. Si autem est ullius per se et alterius mediante illo, tunc aut erit loci per se et situs per locum, et tunc non erit in praedicamento situs nisi per accidens, aut e converso situs per se et loci per situm, et tunc loci mutatio non est in ubi nisi per accidens: quod est falsum: ergo motus non est in situ nisi per accidens. Et hoc videtur esse concedendum: tamen res subtilis est haec, et magna indigens consideratione. Et videtur hoc non esse verum, quod sedens ad statum veniens, non subito movetur per se secundum situm, sed potius per se movetur secun dum locum, vel ubi, et per accidens secundum situm, ut diximus ante. Quod dicunt de caelo quod movetur secundum situm et non secundum locum, nos ostendimus esse falsum in quarto libro hujus scientiae, et super illum locum. Et propter hoc dicit Averroes quod in situ non est motus, eo quod sit forma simplex nihil intercipiens de contrario. Quod autem dicunt esse motum in habentibus contrarium, sententia est Themistii, et debilis valde: et nos ostendimus superius quod consecutio illa non. tenet. Est tamen et aliud quod contra hoc dicere possumus: quia scilicet contrarietas quae est in situs differentiis, non est propter situm, sed propter loci differentias in quibus est situs, et a quibus causatur: et sic motus qui est inter contraria illa per se in loco, est per accidens in situ. Quod autem dicunt motum esse exitum de potentia ad actum, concedendum est: sed oportet intelligi quod exit in actum qui est actus ejus per se, et non per accidens, quem hic esse diximus dimittendum.
Non autem oportet nos inducere ra- tiones ad hoc quod in quando non sit motus: quia quando causatur a tempore, et tempus est numerus et mensura motus omnis: et ideo nullus motus est ad quando, vel tempus sicut ad id. quod dicimus esse per se tantum motum: hoc autem modo solum dicimus motum in hoc non esse in praedicamento.