Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod motus est in tribus praedicamentis, et qualiter est, et qualiter nominatur secundum quodlibet genus praedicamenti.
Quoniam autem nequo substantiae, ncque ad aliquid, neque ipsius facere, aut pati, neque habitus, neque situs, neque quando est motus, et motus est in tribus generibus, ut probabitur statim infra, relinquitur secundum quale, quantum, ubi motum, esse solum. In unoquoque istorum est una contrarietas, quae licet aliquando habeat modum contradictionis, tamen non. ens illius contradictionis non est negativum subjecti, sed potius negat formam contrarii, ut cum dicitur, non album fit album. Est enim non album homo, vel asinus, vel aliquid tale, sicut diximus in praecedentibus. Et quod contrarietas sit in qualitate, non est dubium. Est autem motus et in quantitatem secundum, physicam ejus considerationem. Duplex est enim consideratio quantitatis: potest enim considerari esse quantitatis secundum rationem simplicem, et potest considerari quantitatis esse prout est terminus et mensura corporum physicorum . Et primo quidem modo consideratur dupliciter. Uno modo accipitur quantitas secundum simplicem intentio- nem quantitatis, et cujus communitate
clauditur omnis interior quantitas: et haec consideratio est logica. Alio autem modo accipitur prout est multiplicabilis ab unitate, vel terminabilis a linea vel lineis in continuo: et sic consideratur in mathematicis. Et neutro modo habet contrarium. Magnum enim non est contrarium parvo, cum parvum sit pars magni,: nec etiam parvum et magnum puras dicunt quantitates, sed potius sunt qualitates. circa quantitatem dictae: et ideo dictum est in Praedicamentis, quod proprium est quantitatis non habere contrarium. Si autem accipiatur quantitas secundum esse sicut est mensura terminus corporum physicorum, quae omnia determinatam habent rationem magnitudinis suae : et ideo cum attingunt illam, sunt perfecta in augmento: et cum sunt circa illam., imperfecta sunt et diminuta: et sic perfectio et imperfectio secundum quantitatem circa idem habent iicri in physicis: et ratione hujus est in quantitate contrarietas.
Similiter sciendum est, quod motus in ubi magis dicitur esse in ubi quam in loco: quia locus est immobilis. Ubi autem quod, est circumscriptio mobilis a loci circumscriptione procedens, est mobile et fluens: et ideo in illo dicitur esse motus, et habet contrarium ratione contrarietatis differentiarum situs.
Oportet etiam non latere nos, quod habere contrarium non sufficit ad crean- dum motum. Sed oportet contraria inter quae est motus, talia esse, quod utrumque incipere valeat aliud in toto cursu sive fluxu motus antequam sit in extremo, sicut superius diximus. Hoc autem modo considerata contraria non sunt nisi in praedictis tribus generibus. Hujus autem causa est, quod omne mobile eatenus est mobile, quatenus est in potentia: non autem est in putentia nisi ad ubi vel ad formam. Ad formam autem substan- tialem nihil est mobile, ut habitum est. Sed forma accidentalis absoluta non est nisi duplex, scilicet illa quae est propinqua materiae, et est quantitas: et illa quae est propinqua formae, et est qualitas: et ideo non sunt nisi tres motus secundum genera in quibus est motus.
Motus igitur qui est secundum quale in communi, vocatur alteratio: quia hoc nomen commune est omnibus speciebus illius motus. Cum autem dicimus motum qui est secundum quale alterationem, non intelligimus quale quod est differentia substantiae, et forma substantialis. Omnis enim forma praedicatur in quale. Differentia enim substantialis est quale quod ad esse conducit, et quod ejus quod est esse rei pars est. Sed nos intelligimus quale quod dicitur passivum: eo quod passio est secundum quod dicitur aliquid pati, vel passibile esse. Ostendemus enim in septimo hujus scientiae, quod secundum illam speciem quae est passio vel passibilis qualitas, proprie est alteratio physica, et forte secu. secundum naturalem potentiam vel impotentiam. Aliquando autem naturales potentiae sunt sensibilia alicujus sensus, sicut patet in duro et molli, et in quibusdam aliis sic dictis .
Motus vero qui est secundum quantum in communi, non habet nomen commune, sed nominatur secundum utramque partem ejus divisim, et dicitur unus augmentum, et alter diminutio sive decrementum. Qui enim est in perfectam. magnitudinem, dicitur augmentum. Qui autem ex hac perfecta magnitudine, dicitur diminutio vel decrementum. Ex quo patet, quod non incipit diminutio secundum naturam nisi post motum vel statum augmenti. Cum enim corpus physicum est in augendo se, licet non compleverit magnitudinem, tunc augetur: et ideo tunc non diminutum est nec dimi- nuitur: post augmentum vero cum virtus amplius non. sufficit augere, incipit diminutio secundum naturam: et si ante diminuatur, hoc est per accidens, eo
quod aliqua causa accidentali virtus augens in ejus operatione destituitur. Ex quo patet etiam, quod unum commune nomen in genere isti motus habere non possunt: quia unus eorum est ab habitu, alter a privatione dictus, quorum non est una natura communis a qua nomen imponatur, sed tantum habent subjecti communitatem. In alterationibus autem omnibus una est natura communis generis.
Motus autem qui est communis secundum locum et ubi, non habet nomen proprium in specie, quod uno nomine significat motum, sed per circumlocutionem dicitur loci mutatio in. communi. Causa autem est, quia sola illa quae moventur secundum locum, dicuntur ferri proprie et moveri quando moventur a natura non ab anima. Moventur autem a natura, quae non. habent in seipsis principium standi sive quiescendi, sed necessario feruntur ad loca sua: et haec sunt quaecumque seipsa non movent secundum locum, sicut: animalia movent se quando et ubi volunt, et quiescunt a se quando et ubi. volunt: et ideo nihil naturaliter motorum movetur in loco suo sed cum est extra ipsum. De his an t e in d e ei a r a b i m ii s i n o et a v o s c i eri t i ae hujus.
Illa autem mutatio quae est in specie qualitatis eadem, quae dicitur motus intensionis, et est in magis vel minus illius qualitatis quae intend itur, et vocatur alteratio: quia alteratio physica est motus ox contrario in contrarium, ita quod contrarium sumatur in communi ad vere contrarium, et ad sic sive quo (lauinio do contrarium i et hoc est medium, quod. contrarium est comparatum extremo quod ipsum percipiat aliquid de contra- rio i et, cum talis motus sit in minus alicujus speciei, tunc dicitur remissio, et fit tunc in contrarium: quia in physicis forma alicujus speciei non remittitur nisi per contrarii intorceptionem et admixtionem. Cum autem sit motus in magis alicujus speciei, tunc dicitur intensio, et tunc movetur tanquam ex contrario: quia non fit intensio in physicis nisi per contrarii separationem: et non est differentia quoad genus, et motus nomen utrum motus sit inter contraria simpliciter, aut inter contraria quodammodo: non enim differunt isti motus in genere, sed potius in hoc quod oportet uno modo illa esse contraria simpliciter inter quae est motus. Alio autem modo fit motus in eo quod plus vel minus contrarii insit formae ejusdem speciei.
Est autem attendendum, quod non semper fit intensio et remissio per hunc modum, licet semper sic fiat in physicis. Aliquando enim, id quod intenditur, non habet contrarium, sed opponuntur ut privatio et habitus: privatio autem non admiscetur alicui ad ejus remissionem: et tunc fit intensio ex accessu ad ipsum, et remissio ex recessu ab ipso: sicut enim est videre in bono quod non habet contrarium, et tamen ex accessu ad optimum cui vere imponitur nomen boni, dicitur bonum, melius, optimum: et ex recessu ab ipso dicitur malum, pejus, pessimum. Cum tamen nihil sit summe malum, ut in Ethicis habet probari. Quod igitur tres praedicti motus soli sint secundum, genera diversa, ex his quae dicta sunt, satis manifestum est.