Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De solutione dubitationis, utrum aliquis motus sit idem numero.
Est autem hic quaestio gravis, utrum secundum dicta sit motus unus numero ? Videamus autem hoc in simili: quia si. dicamus Socratem alterari secundum unam et eamdem speciem alterationis quae est albificatio, vel alia quaecumque, et alteretur in alio et alio tempore, si species quae est finis alterationis, est una numero in duabus illis alterationibus, tunc videtur quod istae alterationes sint eaedem numero, quamvis sint in diversis temporibus: sed non. potest esse, quod species ad quam alteratur Socrates in duabus aiterationi. bus , sit eadem numero, nisi id. quod corruptum est in iterata generatione, revertatur et reiteretur secundum idem numero: quoniam non alteratur
Socrates bis ad eamdem speciem albedinis vel sanitatis, nisi prius corrumpatur albedo vel sanitas ad quam primo alteratus est, ut in secunda alteratione iterum alteretur ex contrario ad albedinem vel sanitatem. Si igitur reiteratur idem numero in secunda alteratione, tunc absque dubio isti duo motus erunt idem numero. Si autem species ad quam alteratur secundo una vice post aliam, in secunda vice non reiteratur eadem numero, tunc illae duae primae alterationes non erunt idem motus numero. Omnino autem idem videtur in motu uno numero et continuo, quia motus nihil aliud est nisi ubi generatum post ubi, vel forma generata post formam secundum continuum processum de uno in aliud. Constat autem quod primum corrumpitur continue, et posterius continue in motu generatur: et ideo si corruptum et generatum in motu sunt alia et alia, tunc etiam non videtur idem esse motus substantialiter, sed. alius et alius. Si autem in motu reiteratur idem numero generatum quod fuit corruptum, tunc motus substantialiter erit idem numero . Habet autem dubitationem hoc per omnia huic similem de formis quae sunt in subjectis continue transmutatis, sicut est sanitas quae est in contemperantia humorum et commixtione elementorum in animali, et similiter de omni habitu, sive forma quae est in subjecto quod secundum componentia ipsum est in continua variatione. Talos autem habitus et formae sunt in substantia, hoc est, in corporibus. Cum igitur subjecta habentia tales formas moveantur ex continua alteratione complexionantium, et sint continue fluentia, eo quod alias et alias habent qualitates et partes deperditas et restaurata, videtur etiam quod formae quae in eis sunt, moveantur et fluant: eo quod forma quaelibet subjectum requirit
proprium: et quando variatur, tunc non est proprium: et ita videtur destrui forma quae est in subjecto. Si autem dicatur quod forma in dali subjecto variato remanet eadem, et quod est eadem sanitas continue quae fuit fieri et hodie, non esset ratio quare non similiter diceretur una numero sanitas quam quis habet ante et post, cum interrumpitur aegritudine, et iterum recuperat eam quando sanatur, quod utraque sanitas redit iterata postquam fuit corrupta, ut prius habitum est.
Non enim est differentia nisi in hoc, quod in uno non est sanitas interrupta per suum habitum oppositum, sed est variata de specie in speciem similem. In altero autem est interrupta et variata de contrario in contrarium. Quod siquidem dicat aliquis, quod haec duo sunt idem, et sunt unus motus vel actus, sicut numero dicitur unus motus vel actus qui sunt ad. primam sanitatem et secundam, tunc necesse est quod etiam habitus sive forma prima et secunda sit eadem numero. Unus enim numero actus sive motus sanitatis, qui est unus numero habitus, sive forma sanitatis, hoc est, ad quem est sanitas, sed non convertitur: quoniam aliter forte non videbitur haec consequentia necessaria esse, quod si unus numero sit habitus vel forma, quod, propter hoc etiam unus numero sit actus vel motus ejus. Cum enim quis pausat postquam ambulaverit, tunc cessat actus vel motus ambulationis ejus. Cum autem iterum ambulat, tunc est alius motus ambulationis ejus: et tamen habitus, a quo est ambulatio quae est virtus ambulantium, est unus et idem. Si autem propter hoc dicatur, quod similiter habitus et forma sanitatis est unus et idem habitus numero, et actus et motus sunt diversi, sic sequitur quod unum et idem quod est habitus sanitatis, corrumpitur, et erit multoties secundum quamlibet subjecti va- nationem: et hoc est inopinabile. Hae igitur dubitationes sunt extra perscrutationem quae nunc est, sed propter similitudinem inductae sunt: quoniam sicut subjecti variatio inducit formarum variationem, ita et ipsa motus successio videtur inducere variationem formae et naturae in qua est motus.
Et dicendum ''absque dubio de principali dubitatione, quod motus continuus et unus est numero, quando non interrumpitur per aliam formam, et aliam quae fit in ipso. Et hoc ideo, quia prius in ipso non distinguitur actualiter a posteriori. Nihil autem discontiniiat aliquid nisi quod actualiter distinguit ipsum. Unde cum in motu sit potentia tantum et non actus nisi imperfectus, remanet totus processus qui motus dicitur unus numero et continuus. Sed cum motus est ad duas sanitates, istae actualiter ab invicem distinguuntur per quietem interpositam, vel etiam per contrarium actu interveniens: et ideo duo illi motus non sunt unus, nec ad idem numero.
Sed de hoc quod videtur in dubio relinqui. , utrum sanitas vel alia forma quae est in subjecto fluente, sit eadem, cum esse ipsius sit sicut quoddam fieri continue, diversimode dicunt. Communis enim responsio esse consuevit, quod tales formae habitu sunt eaedem: sed non actu, sicut etAristoteles innuere videtur: et hoc mihi non videtur verum esse, nec videtur intellectus Aristotelis, quia mutato subjecto, nec habitus manet idem, nec actus. Si enim habitus maneret, tunc qualitas maneret eadem: et. hoc est impossibile si manere non ponatur ejusproprium subjectum.
Propter hoc dicunt quidam, quod tales formae habent duplex subjectum, scilicet commune et proprium. Subjectum autem commune est materia corporis et partes dictae secundum maeriam. Sub-
jectum autem proprium est corpus idem secundum formam, et partes ejus secundum formam: et quid sit hoc dictu, exponi habet in primo libro Peri geneseos , in tractatu de augmento . Dicunt ergo, quod si referantur istae formae ad subjectum commune quod est corpus secundum partes materiales acceptum, tunc non manent illae formae eaedem secundum numerum, sed secundum speciem. Si autem referantur ad subjectum proprium, quod est corpus secundum compositionem suam quam habet in partibus secundum formam dictis, tunc formae istae sunt eamdem numero: quoniam non sunt interruptae per contrarium. Et hanc ego credo veram esse sententiam de illis formis: et ideo etiam non consentio in hoc quod esse ipsarum sit quoddam continuum fieri, sed dico eas esse quiescentes et fluxum continuum fieri in partibus materialibus, quae sunt sub ipsis, et non sunt subjecta eorum immediata, sed potius per partes formaliter acceptas subjiciuntur eis: et ideo dico talia esse subjecta mediata et communia, ad quorum variationem non necessario sequitur variatio ipsorum quae sunt in ipsis. Hac tamen opinione freti Heraclitani sophistae et decepti, cum omne corpus diceretur componi ex contrariis, dixerunt omnia esse contraria in continua transmutatione, et omne esse universaliter esse quoddam continuum fieri: et ideo dixerunt nihil sciri de re aliqua, eo quod esse ejus esset incertum. Et dixerunt propter eamdem causam, quod contradictoria verificantur de eodem et secundum idem, et quod omnis oratio est vera de re qualibet. Hos tamen quidam secuti sunt Hesiodistae theologi, sicut Mahumetus, et quidam alii, de quibus non est modo dicendum per singula.