Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De contrarietate motus ad motum, et quis motus sibi sit contrarius.
Amplius autem determinandum est qualis motus quali motui est contrarius, et eodem modo determinandum est quae mansio sive quies cui motui et cui quieti contrarietur. Sed primum perscrutabimur de contrarietate motus ad motum. Optime autem hoc accipiemus per divisionem ponentes omnem modum quo motus potest contraponi ad motum. Cum autem motus sit de subjecto in subjectum, sicut superius determinavimus, si debeat motus contrariari ad motum, hoc erit aut quod illi sunt contrarii qui. sunt ex eodem subjecto ad idem subjectum, ut ille qui ex sanitate sit. contrarius illi qui. est ad sanitatem. Sic enim mutationes videntur esse contrariae, quia sic opponitur generatio corruptioni. Aut illi sunt contrarii qui sunt ex contrariis, ut ille qui est ex sanitate contrarius sit ei qui est ex aegritudine: aut qui sunt in contraria, ut contrarius sit motus qui est in termino contrario motui qui est in contrarium, ut contrarietur mollis qui est in sanitatem motui qui est in aegritudinem. Aut quarto modo, ut contrarius sit motus qui est ex contrario motui qui est in contrarium, ut contrarietur motus qui. est ex sanitate motui qui est in aegritudinem. Aut quinto modo, qui est ex contrario in contrarium contrarietur ei qui est ex contrario in. contrarium, ut qui est ex. sanitate in aegritudinem ei qui est ex aegritudine in sanitatem. Necesse est enim quaedam aut unum istorum esse contrarium alii, aut plures uni vel. pluribus: quia non convenit secundum divisionem: aut contraponere
subjectum ad subjectum, cum de subjecto ad subjectum sit motus.
Quartus autem dictorum qui dictus est ex contrario et opponi ei qui est in contrarium, non est contrarius, ut qui est ex sanitate non est contrarius ei qui est in aegritudinem: eo quod illi duo motus secundum subjectum sunt unus et idem, licet esse eorum, quod ratio diffinitiva dicitur, non sit unum et idem: quia non est idem secundum diffinitionem mutari ex sanitate, in aegritudinem mutari. Diffinitio enim assignatur secundum nomen, et primus istorum motuum non dicit nisi terminum ex quo est motus, et alter dicit terminum ad quem: sed secundum subjectum idem sunt, licet diffinitio altera sit mutationis ex sanitate, et mutationis in aegritudinem secundum quod est in aegritudinem.
Similiter autem neque iste qui. est ex contrario est contrarius illi qui est ex contrario, quem, secundum in divisione superius posuimus. Bene enim verum est, quod motus ille qui est ex contrario, est in contrarium vel in medium. Sed nos hoc posterius in fine hujus capituli dicemus. Sed hoc tamen dicimus, quod licet motus perfectus sit ex contrario, tamen non habet veram rationem contrarietatis secundum quod est ex contrario. Unde licet tales motus in veritate sint, ratio tamen contrarietatis ipsorum non est penes esse ex contrariis, sed potius si deberet ratio contrarietatis accipi ab uno terminorum motus, magis essent contrarii qui. sunt in contraria, quos tertio loco in divisione superius posuimus, quasi sunt ex contrariis qui positi sunt secundo loco. Causa autem hujus est, quia cum duo motus sint ex contrariis, ita ut unus sit ex sanitate, et alter ex aegritudine: tune in utroque abjicitur et mutatur contrarium. Cum. autem sunt in
contrarium, sicut unus in sanitatem, et alter in aegritudinem: tunc in utroque accipitur et retinetur contrarium: contrarietas autem in motibus potius est penes id quod retinetur et accipitur, cum hoc habeat esse, quam penes id quod abjicitur, cum hoc non habeat esse: ergo magis est contrarietas in his quae sunt in contraria, quam in his quae fiunt ex contrariis. Et si forte aliquis dicat quod accidit mutationi quod sit in contraria, et convenit eis essentialiter quod sit ex contrariis, ideo magis est contrarietas penes esse ex contrariis quam penes esse in contraria. Dicemus quod hoc falsum esse probatur ex hoc quod unumquodque magis denominaretur ex eo in quod movetur, quam ex eo ex quo movetur: ei ideo dicitur motus in sanitatem sanatio, et non aegrotatio, licet sit ex aegritudine: et motus in aegritudinem dicitur aegrotatio, et non sanatio, licet sit ex sanitate. Constat autem quod id quod, dat nomen, magis est ei naturale quam id quod non dat nomen: ergo ratio contrarietatis magis sumitur penes illud quod dat nomen, quam penes illud quod non dat nomen. Licet ergo isti motus qui sunt ex contrariis, et illi qui sunt in contraria, subjecto sunt idem, tamen diffinitione non sunt idem: et in neutris perfecta est ratio contrarietatis. Cum enim diffinitio motus sit, quod processus de subjecto ad subjectum, oportet quod contrarietas motus ad motum sib accepta penes utrumque: et sic deficit a completa ratione contrarietatis. Et similiter iste qui est in contrarium, qui fuit tertio loco positus in divisione. Sed secundum hoc reli liquitur secundum solum illum esse contrarietas, qui est in contraria ex contrariis, quem ultimum superius in divisione posita posuimus. Fortasse autem hunc eumdem motum convenit esse ex contrariis, et ita. esse idem eum. secundo, et fortasse accidit eum esse in contraria, et sic esse idem cum. tertio modo divisionis praehabitae , ita quod secundus et ter- tius et quintus modus motuum sint idem secundum subjectum, sed esse eorum secundum diffinitionem non est idem, sicut jam saepius dictum est. Dico autem eos idem, esse secundum subjectum, sicut idem secundum subjectum est iste qui est in sanitate, ei. qui est ex aegritudine: et illo qui est ex sanitate, ei qui. est in aegritudinem, est idem.
Sed quia, sicut diximus, differentia est inter motum et mutationem: eo quod motus venit ex quodam subjecto actu ante in quoddam subjectum, et talis motus est ex contrario in contrarium, oportet quod completam rationem contrarietatis habeat motus qui est ex contrario in contrarium, ad eum qui. est ex contrario in contrarium, ut qui est ex sanitate in aegritudinem, et contrarietur ei qui est ex aegritudine in sanitatem.
Licet autem hoc sufficienter probatum sit per rationem, tamen etiam probabimus hoc per inductionem tam in motibus corporis quam animae, accipientes quae videntur esse motus contrarii. Videmus enim sanari esse contrarium ad aegrotare, et unum illorum est motus ex. aegritudine in sanitatem, alterum e converso ex sanitate in aegritudinem. In motibus autem animal videmus, quod addiscere quod est ab alio docente quodam accipere scienti a m, contrarium est ad decipi, ita quod deceptivus permutetur in deceptionem per alium, et non per seipsum. Et hoc ideo, quia motus deceptivus et deceptionis debeat esse in contraria. Sicut enim acceptio scientiae dupliciter est, ita etiam deceptionis acceptio, scilicet quod utrumque accipitur per seipsum et per alterum. Sed scientiae, acceptae ab illo non ita etiam contrariatur deceptio vel error acceptus a seipso, sed. potius ab alio: et scientiae acceptae per
inventionem propriam contrariatur error, sive deceptio accepta per seipsam ex propria inventione. Eodem autem modo est in motibus mundi. Motus enim qui est sursum, contrariatur ei qui est deorsum, eo quod sursum et deorsum contraria sunt in longitudine. Et qui est ad dexteram motus contrariatur ei qui est ad sinistram, eo quod haec sunt contraria, in latitudine. Et motus qui est ante contrariatur ei qui est retro, eo quod haec sunt contraria in altitudine sive in profunditate, de quibus in Coelo ei Mundo faciemus tractatum. Ex inductione igitur constat omnem motum qui. est ex contrario in contrarium, esse contrarium illi qui est ex. contrario in contrarium.
Remansit ergo adhuc primum membrum solum superius habitae divisionis, scilicet quod aliquis mutetur in contrarium solum, et transeat non de subjecto in subjectum, sed sit solum in subjectum, vel solum ex subjecto: sed. hoc, sicut diximus, non est motus, sed mutatio: et contingit hoc dupliciter, scilicet per se, et per accidens. Et per se quidem in substantia in qua nullus est motus: quia enim non ens ex quo vel in quo vel in quod est mutatio, non dicit, nec supponit aliquod subjectum. Per accidens autem, sicut cum dicimus ex. non albo fieri album. Illud, enim fit non ex. quodam subjecto secudum quod sic fieri dicitur: sed hoc est per accidens, quoniam accidit nigro albi esse privationem, sicut alibi explanavimus. Quibuscumque autem generibus sicut substantiae non est contrarium, in illis motus non. est, sed mutatio: et in talibus oppositio mutationum est secundum primum membrum praehabitae divisionis, quod scilicet mutatio quae est ex ipso, contraria sit mutationi quae est in ipsum.
Unde generatio et corruptio contrariae mutationes sunt hoc modo, et generaliter omnis simpliciter acceptio esse vel formae hoc modo contraria est remotio- ni ejusdem. Hae enim sunt mutationes quidem, motus autem non sunt. Licet ergo in his mutationibus non sit processus de contrario in contrarium, tamen non. est instantia ad inductionem: quia istae mutationes non sunt motus.
Si autem aliquis objiciat de motibus qui sunt de medio ad extremum, vel e converso de medio ad medium, dicimus secundum praedicta, quod in omnibus contrariis habentibus medium, motus qui sunt ad medium, ponendi sunt tanquam sint in contrarium quodammodo. Motus enim qui procedit in quodcumque medium, utitur medio sicut contrario. Fer hoc enim est ad ipsum quod aliquid habet ex contrario, ut motus qui est ex fusco in album, est tanquam sit ex nigro: quia ex. ipso non est motus in album, nisi in quantum aliquid habet de nigro. Et ex albo est in fuscum motus tanquam in nigrum, per eamdem rationem . Cum autem est ex nigro in fuscum, tunc est tanquam in. album: eo quod fuscum habet aliquid de albo. Medium enim comparatum ad extrema quodammodo dicitur utrumque extremorum, sicut dictum est in principio istius quinti, libri: igitur motus est contrarius motui, sicut dictum est, qui scilicet est ex contrario in contrarium.