Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De contrarietate motuum et quietum penes modum qui est secundum naturam, et qui est extra naturam.
Cum autem nos declaraverimus omnem oppositionem motus ad motum, et motus ad. quietem, et quietis ad motum, quae est oppositio formalis et essentialis in ipsis sumpta penes formas eorum, tunc dignum est consideratione de accidentali, quae sumitur penes modos oppositos in una specie mutationis. Sunt enim modi oppositi, naturale, et violentum, et delectabile, et triste. Et videmus aliquam mutationem naturalem esse; et aliquam innaturalem, et aliquam delectabilem, et aliquam tristabilem. Perscrutemur igitur de hujusmodi oppositione circa motum et mutationem.
Quaeret autem aliquis, quare in mutatione secundum locum sunt motus, et secundum naturam, et extra naturam sive violenti, et similiter quietes tam secundum naturam quam extra. In aliis autem motibus haec diversitas non est. Terra enim violenter et extra naturam quiescit sursum, et extra naturam movetur sursum: ignis autem extra naturam movetur deorsum, et extra naturam quiescit deorsum. In alteratione autem non sic esse videtur, ut haec quidem secundum naturam sit, illa autem sit extra naturam. Non enim potest dici quare sanatio magis sit secundum naturam, quam aegrotatio, vel extra naturam. Similiter autem neque dealbatio, neque denigratio. Et si objicitur de pictoribus qui colorant res non naturaliter, dicimus quod talis inridendus est: quia illi non alterant simplici transmutatione qualitatis, sed circumponunt corpora colorata, ut ex illorum colore res alteratae videantur. Similiter autem est de augmento et decremento. Motus enim illi non videntur esse contrarii ad invicem in hoc quod unus secundum naturam, et alter sit extra naturam, in generatione autem et corruptione eadem videtur esse ratio. Non enim potest eiici, quod generatio sit secundum naturam, corruptio autem extra naturam: quia corruptio secundum naturam est senescere: et omnis corruptio est per modum senectutis, sicut probabimus in quarto libro Meteororum, Neque in eadem specie mutationis videmus hanc oppositionem, ut scilicet generatio una sit secundum naturam, et altera sit extra naturam. Et sciendum est, quod ratio istius dubitationis oritur ex comparatione moventis ad mobile: quia in motu locali naturale movens influit mobili formam suam, et quantum ei dat de forma, tantum dat ei de consequentibus formam quae sunt motus et locus. Movens autem violenter non dat formam: et ideo cogit ad motum extraneum, et ad locum extraneum. Sed in omnibus aliis motibus et mutationibus movens proximum est intra: et quia intra videtur esse naturale: et ideo surgit dubitatio praedicta.
Nos autem solventes hanc dubitationem distinguimus, quod naturale dicitur dupliciter, scilicet secundum perfectam rationem naturalis et diminutam. Naturale autem secundum perfectam rationem naturalis est, quod est a principio intra movente per se et non per accidens, secundum ordinem quo natura particularis conjuncta movetur a natura universali non conjuncta quae est in coelo et stellis naturam particularem omnis rei ordinantibus. Naturale autem secundum diminutam rationem naturalis est, quod deficit in aliquo membro istius diffinitionis, scilicet quia aut est secundum inferiorem naturam et non secundum superiorem, aut e converso: aut quia est a natura movente per aliquod accidens, aut quia non impeditur per aliquod accidens. Similiter autem etiam innaturale dicitur dupliciter. Aut enim dicitur innaturale oppositum principio intrinseco secundum omnia illa quibus ordinatur ad actum tam in superioribus quam. in inferioribus: et hoc est violentum simpliciter: quia ad talem actum nihil omnino cooperatur id quod violentiam patitur, sicut motus lapidis sursum: aut est innaturale, quia privatum aliquo principiorum dictorum: et hoc est idem cum naturali secundum diminutam rationem naturalis secundum subjectum, licet secundum rationem differat ab ipso. Et hoc innaturale non est violentum omnino, sed est praeter naturam: et hoc invenitur in omnibus motibus et mutationibus.
Istis ergo sic suppositis, dicimus quod corruptio una bene contrariatur ad alteram: per hoc quod una est naturalis, et alia extra naturam: quia id quod violenter est, est extra naturam. Quaedam audero, corruptio est violenta, sicut interiectio: et quaedam est naturalis, ut sene-
ctus. Sed tunc quaerimus, utrumne generationes quorumdam sint violentae, et quorumdam non violentae, quae modum contrarietatis habent ad eas quae sunt secundum naturam. Absque dubio enim quaedam generationes innaturales sunt: et illarum modi, quia accidentales sunt, non sunt terminati per numerum: quia tales non mensurantur natura superiori quae regit inferiorem. Similiter et augmenta violenta sunt, sicut illa quibus juvenes pubescentes velociter augentur: et est carnis spongiosae non condensatae propter calorem velociter dissolventem et non consumentem humidum nutrimentale. Cujus simile est in seminibus quae pullulant in aquis. Illa enim propter humidum aqueum quod est dilatabile multum, cito augentur in latum, et sunt rarae substantiae: et haec sunt quae dicuntur ab Aristotele triconia cito adaucta et non constricta. Et haec etiam est causa quare mulieres citius augentur et habent carnem mollem receptivam multarum superfluitatum, quas a membris earum non expellit virtus debilis quae est in eis. Quod autem Aristoteles vocat triconia, Arabes vocant semen luxuriosum, cujus humiditas defluit et non condensatur: eo quod humidum superfluum non consumitur in talibus propter caloris debilitatem. Quaeritur autem, si similiter est in alteratione ?
Et dicendum ad hoc, quod sic etiam est in alteratione: et hoc est videre in alteratis ad sanitatem in febre acuta, vel in febre alia. Quidam enim alterantur in die non congrua, quae non est dies crisis, quando nec tempus est quod humor moveatur, nec tunc natura juvatur a respectu opportuno coelestium: et est illa alteratio propter aliquod accidens febris et materiae facta: ideo plerumque terminatur ad malum. Illi autem alterantur alteratione quae est extra naturam. Alii autem alterantur diebus congruis motui vel digestioni humoris secundum congruumrespectum superiorum, et sunt qui alterantur secundum naturam: et
ideo tales alterationes sive crises quae fiunt in diebus criticis, sunt bonae: quia plurimum terminantur ad bonum. Secundum igitur hunc modum oportet etiam quod sit in mutationibus: et hoc ergo modo corruptiones erunt contrariae ad invicem secundum modum, et non corruptio opposita erit generationi. Quid enim prohibet hoc modo corruptionem opponi corruptioni ? oportet enim absque dubio sic esse, quod una sit secundum naturam, et altera extra naturam sit: cujus signum est, quod una est dulcis, altera tristis. Dulcem vero voco quae secundum viam naturae ad annihilationem deducta est per senium, In illa enim paulatim efficitur organum minus habile motori: et ideo separatio est dulcis hoc modo quo dulce vocatur parum contristans: eo quod non magni valoris videtur quod amittitur, et vires motoris et formae paulatim ab organo ipso sunt quasi emissae. Tristis antem est, in qua contrarium est, sive per violentiam bat, sive per interfectionem juvenis, sive per accidens: sicut est mors juvenum quae difficilis est supra modum: eo quod instrumentum habile animae, et adhuc in medio complexionatium existens, fortissimurn habet sensum, et difficilis est separationis ab anima. Ex praedictis ergo constat oppositionem istam esse in motibus et mutationibus omnibus, et est oppositio non substantialis, sed penes modum accepta: quia non simpliciter corruptio corruptioni est contraria, sed. modus unius est contrarius modo alterius: quia secundum hos modos haec quidem est hujusmodi, alia vero alterius modi.
Universaliter igitur motus et quietes dicto modo dupli contrariantur. Et hoc patet in motibus localibus in quibus ma- gis apparet contrarietas: unde qui est sursum, contrarius est ei qui est deorsum quando est relatum ad idem mobile. Hae
enim sunt contrarietates secundum locum. ignis autem naturaliter motu suo fertur sursum, terra autem motu suo naturaliter deorsum: et ipsorum loci mutationes sunt contrariae in quantum sunt ad loci differentias contrarias. Et ideo quando referuntur isti motus ad idem mobile, tunc habent contrarietatem praedicti modi, quod unus motuum est secundum naturam, et alter extra naturam. Ignis igitur qui sursum movetur naturaliter, deorsum autem extra naturam: quia ille motus qui est secundum naturam ipsius non tantum in modo, sed. atiam in specie ejus ad quem est motus, contrarius est illi qui est extra naturam: quia sursum et deorsum secundum speciem sunt contraria. Contrarietas igitur illa quae est penes modos sumpta, secundum quos unus est secundum naturam, et alter extra naturam, non tantum invenitur in motibus unius speciei, sed etiam in molibus diversis specie, quando referuntur ad idem mobile. Quietes autem motuum omnino similiter se habent in operatione ista, sive sint quietes unius speciei, sive sint specierum diversarum.
Diximus superius, quod quies contraria est motui qui recedit ab ipsa: et hoc est ille qui est desuper in deorsum: qui si referuntur ad idem mobile, tunc illa quies quae est sursum, fit terrae extra naturam, et motus qui est de sursum in deorsum, fit ei secundum naturam: ergo quies quae est extra naturam contraria est motui qui est secundum naturam: quia in eis est dupliciter contrarietas, scilicet essentialis, et accidentalis: quia in quantum sunt diversarum formarum, contrariantur essentialiter: et in quantum differunt per naturale et innaturale, contrariantur accidentaliter sive secun- dum modum. Quod autem quies illa motui sic dicto contrarietur, probatur ex hoc quod talis duplex contrarietas fuit etiam
inter motus diversos in specie, qui sunt sursum et deorsum, quando referebantur ad idem mobile. Cum ergo motus ad quietem aliquam fit ejusdem formae ad quam vadit, habebit eamdem contrarietatem quies ad motum quam habuit motus ad motum. Similiter autem est de quietibus sibi invicem respectu ejusdem comparatis. Alia enim quietum secundum naturam erit sursum, et alia deorsum extra naturam si referantur ad ignem. Oppositio ergo quae est penes modum essentialem et extra naturam in quietibus, non est tantum in quiete ejusdem speciei, sed etiam in quietibus diversis in specie ad idem relatis. Sed differentia est in quietibus secundum locum: quia si oppositio accipiatur in eis in quietibus ejusdem speciei, oportet quod quietes ad diversa referantur, sicut duae quietes deorsum, una erit naturalis terrae, et alia erit innaturalis igni. Cum autem sumitur hic oppositio in quietibus diversis specie, tunc oportet quod ad idem referantur, sicut quies terrae sursum innaturalis, deorsum autem naturalis: sed in aliis non est ita evidens hoc.