Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De solutione rationum Zenonis contra mutationes existentes inter contraria vel contradictoria.
Dicimus igitur quod nobis nullum accidit impossibile ponentibus motum ex consideratione mutationis quae est secundum contradictionem, aut secundum contradictoria. Dicebant enim quidam non esse aliam mutationem inter contradictoria: quia si detur esse mutatio inter ea, tunc id. quod mutatur de non esse in esse, aut est in esse, aut in non esse, aut in neutro, aut in utroque. Constat autem quod non est in non esse: quia cum mutatur, jam recessit ab eo: et superius habitum est, quod res quae mutatur, non est in eo ex quo mutatur. Similiter autem neque inesse in quod mutatur: quia esse magis est quies quam mutatio: et ideo res tunc mutata est quando est. Eodem autem modo non potest esse in neutro: quia contradictorium alterum inesse necesse est. Similiter autem non potest esse in utroque: quia contradictoria simul de eo verificantur. Similiter autem objiciebant de mutatione quae est inter contraria: quia in eo ex quo est mutatio, non. est: quia jam recessum est ab illa per infinitas mutationes, ut supra probatum est. In eo autem ad quod est mutatio, nondum est: quia cum est in illa, quiescit et non mutatur. In neutro etiam non potest: quia unum eorum ponitur ut mutationis principium, alterum ut finis: et mutationi essentialia sunt principium et finis: quia aliter infinita essent: propter quod necessarium est ista inesse rei mutatae, quae est subjectum mutationis. Utrumque autem istorum iterum non potest esse: eo quod contraria non insunt simul, eidem, His igitur rationibus probant nullam esse mutationem, neque inter contraria, neque inter contradictoria, dicentes quod si aliquid, ex non albo in album mutatur, et in neutro istorum esse potest, ut probatum esse videtur, quia tunc neque album neque non album erit: quod est inconveniens, cum ista sunt mutationes non sibi essentiales: et ideo oportet ipsas inesse ei cui inest immutatio.
Solutio autem hujus sophismatis est, quod cum mutatur aliquid, aliquo modo est in utroque: sed magis in eo ad quod motus: ut si aliquid mutetur ex non albo in. album, aliquo modo est non album et aliquo modo album, sed tamen magis est album, sicut ostensum est in quinto libro hujus scientiae . Non solum enim id dicitur quod in toto, id. est, perfecte est album, hoc est, quod habet albedinem in toto a nigrationis permixtione separatam: quia album aut non album dicitur aliquando, et non quod totum et perfecte sit hujusmodi, sed quia plures partes, aut magis proprias habet albedinis; et non est ejusdem intentionis differentiae, quod aliquid non est in hoc totum et perfecte, sicut jam patuit: et sic est res dum mutatur inter
contraria : quia dum mutatur, in utroque est quodammodo, sed plures accipit continue partes et magis proprias ejus ad quod est motus sive mutatio : neque sequitur ex hoc quod contraria sunt in eodem : quia simpliciter non insunt, neque secundum actum, sed secundum potentiam, sicut in fieri : et hoc modo contraria bene possunt esse in eodem : eo quod unum est sicut exiens, et aliud est sicut intrans : et ideo utrumque est in potentia vel in actu qui potentiae est premixtus, qualem actum superius diximus esse motum. Similiter autem est in mutatione quae est inter contradictoria quae est inter esse et non esse. Hanc igitur mutationem quae vere mutatio et motus est, diximus esse mixtam alterationi: et secundum hunc modum consideratum illud quod mutatur, neque perfecte est in esse, neque perfecte in non esse : et est tamen magis in altero oppositorum, ad quod est. mutatio, sed in neutro est totum semper et perfecte. Et haec quidem perfecta est solutio rationum Zenonis : licet quidam dicant hanc esse quaestionem per se, circa motum et mutationem : secundum enim quod est quaestio per se certificans utrum id quod mutatur sit in eo ex quo est motus, vel in eo ad quod, vel in utroque, vel in neutro, tractata est quaestio in quinto libro hujus scientiae : sed secundum quod est inducta non propter se, sed ad destruendum motum et mutationem inducta est hic.