Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod omne quod movetur, movetur ab alio,
Expeditis omnibus his quae dicenda erant de compositione et divisione continui et motus, accedendum nobis videtur ad comparationem motus ad motorem. Et erit prima nostra in. hoc septimo libro investigatio, utrum omne quod movetur per se et non secundum partem neque secundum accidens, habeat motorem. Quidam enim magnae auctoritatis viri, sicut Galenus Arabs et Plato et quidam alii volunt, quod aliquid moveretur a seipso: vel si forte haberet motorem, quod ille esset vel posset esse aliqua pars. ejus quod movetur per se. Eam enim quae est mundi animam voluit Plato per se moveri, et aliis omnibus praebere motum. Corpus autem animalis placuit Galeno a calore naturali moveri, qui tamen calor naturaliter alia pars animalis est. His autem duobus plurimi consenserunt aliorum Philosophorum: sed de anima mundi non est praesentis speculationis tractare. Hoc autem quod Galenus dicit, absolute falsum est: quia etsi moveatur animal motu caloris naturalis, ille tamen.
motus non est per se et primo totius, sed est motus per accidens hoc modo quo in
quinto libro hujus scientiae ostendimus motum partis non esse attributum toti nisi per accidens: et ideo falsum dicit Galenus in hoc quod dicit talem motum esse animalis per se. Sed ipse decipitur in hoc, quod non distinxit duplicem motum esse per accidens, et unum tantum per se, sicut nos distinximus supra in principio quinti libri Physicorum: nec oportet hic repetere. Galenus enim non dixit aliquem motum esse per accidens, nisi eum qui est gratia accidentis, sicut dicimus quod musicus ambulat. Illum autem qui est gratia partis, vocavit per se motum: eo quod pars substantialiter inest toti, hoc est, sicut aliquid suae substantiae existens. Nos antem hic loquimur de motu secundum quod est passio mobilis per se attributa eidem: et hoc quod convenit per se, hoc convenit secundum ipsum, et non secundum alterum, sicut docetur in libro Posteriorum. Quod enim convenit toti secundum ipsum, non potest convenire secundum partem: quia alia est ratio partis, et alia totius: et ideo motus qui est alicujus totius per se et primo, non convcnit ei gratia partis: hoc ignoravit Galenus, et ideo contradixit verbis egregii. Philosophi Aristotelis, quae ponit in principio sui septimi Physicorum, et fecit tractatum in quo putat verba Aristotelis reprobare, et decipit seipsum propter causam quam diximus.
Nos igitur his praesuppositis, dicimus quod omne quod movetur, necesse est ab aliquo motore moveri. Et hujusmodi quidem propositionis veritas manifesta est per inductionem. Omne enim quod movetur, aut movetur ab aliquo extrinseco sibi et distincto ab ipso, sicut moventur ipsa quae violenter moventur. Aut habent principium et efficientem causam motus sui in seipsis. Et illa quidem quae moventur violenter et non habent in seip- sis principium sui motus, manifeste moventur ab alio motore: quia in eis liquido videtur aliquid extrinsecum quod movet ea. Similiter probabimus quod moventur ab aliquo illa quae in seipsis habent causam sui motus. Accipiatur enim magnitudo a b, quae ponatur a seipsa moveri, ita quod motus sit totius, ita quod non attribuatur toti propter partem unam motam quae sit totius illius aliquid, sicut superius diximus. Tali autem positione facta, dicimus primum, quod si aliquis opinatur a b magnitudinem moveri a seipsa, propter hoc quod non videt distinctum ejus motorem, et videt bene quod totum movetur quod est a B, error illius causatur a quodam simili, sicut videlicet aliquis dicat n e movet magnitudinem e f, ita quod etiam, ipsum D K moveatur totum d e f a seipso moveri et non. habere aliquem motorem: eo quod ipse nescit distinguere quae pars moveat per se, et quae moveatur, utrum scilicet illa quae est d e moveat illam quae est e f, vel e converso illa quae est e f moveat illam partem quae est d e: quia tales homines quando non vident motorem exteriorem, nesciunt distinguere inter motorem et motum, in continuo, quod totum vident moveri: et ideo ipsum dicunt moveri a seipso, et non moveri a seipso, et non habere motorem. Et ad hoc videndum in exemplo praedicto, protrahatur a b. Linea a b quae ponitur tota non alicujus partis, sed totius motu moveri. Protrahatur etiam aliam linea d e f, cujus prima pars ponitur esse movens mota quae est d e, et secunda pars mota tantum quae est e f: tunc enim quia d e, et non est extrinsecum separatum ab E F, ignoratur quid movens sit illorum duorum.
Amplius autem procedentes ostendemus, quod nihil talium movetur a seipso: et pro principio ad hoc probandum su-
mimus hanc propositionem, quod omne quod movetur a seipso, hoc est, quod ipsum est causa motus sibi, nullo modo pausabit in eo quod aliquid alterum a se stat quod movetur; quia causa est, quae posita ponit effectum, et destructa destruit: et ideo si ipsum est sibi causa motus, semper movetur quamdiu est: et non stat per hoc quod stat aliquid aliud. Et hoc verum est de his quae sunt per se causa motus: quia de talibus hic loquimur, sicut supra diximus: ergo a destructione consequentis, et conversione facta per contrapositionem, si aliquid eorum quae moventur per se pausat motum per hoc quod aliquid alterum a se stat, necesse est hoc non moveri a seipso. Cum autem moveatur vel a se, vel ab alio, tunc necesse est quod moveatur ab alio. Hoc autem sic facto manifesto et declarato, necesse est omne quod movetur per se, moveri ab alio propter hoc quod declaravimus in sexto libro hujus scientiae, quod scilicet omne quod movevctur, est divisibile: quoniam enim in priore positione acceptum est id quod signatur per a B lineam esse quod movetur per se, et non secundum partem, vel secundum accidens, oportet quod ipsum quod vocatur ab sit indivisibile. Dividatur igitur in puncto quod signatur per litteram c sicut hic vides a gb: dico ergo tunc quod B G quae est pars magnitudinis motae per se quiescente, necesse est quiescere totam magnitudinem ab. Si enim non est necessarium quiescere totum parte quiescente, detur igitur moveri tota magnitudo a B, quando pars ejus quae est b sig. quiescit: ergo B c quiescente movetur tota a b secundum quod in sexto probatum, est, quod quando totum movetur, tune movetur quaelibet ejus pars: ergo ai s mota quaelibet ejus pars movetur: ergo movetur pars illa quae est b g, et hoc est contra hypothesim: quia datum fuit quod illa quiesceret. Sequitur etiam ex illo, quod si B G quiescente ruo vctur a b, quod a B non movetur nisi motu alterius partis suae quae est a C: sed quod movetur motu partis, non movetur per seipsum: ergo ab non movetur per seipsum: et hoc est contra hypothesim, quia datum erat quod totum a b movetur per seipsum: ergo manifestum est quod parte quae est b sig. quiescente, quiescat tota a b: et tunc id quod movetur per se, pausat: sed supra habitum est, quod si aliquid pausat propter hoc quod aliquid aliud stat et pausat a motu suo, quod hoc ab altero movetur: ergo manifestum est quod id quod per se movetur, ab aliquo motore movetur. Eadem autem ratio est de omnibus: ergo omne quod movetur, ab aliquo motore movetur: eo quod divisibile est omne quod movetur per se, et parte quiescente quiescit totum: quod non fieret si non ab alio moveretur, quia adhuc moveretur reliqua pars motu totius. Et haec demonstratio optima est, in qua multi hactenus erraverunt.