Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod in virtute morali animae non est alteratio.
Eodem autem modo probabimus, quod etiam circa virtutes animae, et malitias non est alteratio: sed virtutes animae sunt duplices, scilicet morales et intellectuales, Prius ergo probabimus, quod circa morales non est alteratio: post autem, quod neque circa intellectuales. Virtus autem moralis quaedam perfectio est: omnis autem perfectio est indivisibilis, et in indivisibili temporis datur: ergo virtus moralis indivisibilis est, et datur in indivisibili temporis: sed alteratio sicut et alii motus non sunt nisi ad indivisibile, sicut ostendimus in, sexto: ergo alteratio non est circa moralem virtutem nec etiam circa vitium morale. Quod autem virtus moralis quaedam perfectio sit, probatur a simili et per syllogismum. Per syllogismum quidem sic: quia unumquodque tunc maxime est, et tunc maxime perfectum est, et maxime secundum naturam, quando attingit id quod est propriae virtutis perfectio: sed animae hominis est quaedam perfectio virtutis moralis: ergo cum attingit illam, tunc maxime dicitur esse perfecta. Cum ergo omnis perfectio detur in indivisibili temporis, omnis virtus moralis est indivisibilis, et datur in indivisibili temporis. A simili autem probatur per hoc quod si nos accipiamus perfectionem circuli, maxime tunc circulus erit quando perfectam rationem et virtutem, circuli attingit. Perfectio autem omnis quae vere perfectio est, indivisibilis est et simplex et datur in indivisibili temporis, ut saepe supra ostensum est:. et sic sequitur quod non sit alteratio in talibus perfectionibus.
Si autem forte nobis aliquis objiciendo dicat, quod virtus et malitia non sunt perfectiones: et ideo ulterius inferendo non sunt perfectiones indivisibiles: quia virtus non est ad esse, sed ad bene esse: et quod non est ad esse, non est perfectio simpliciter, sed perfectio secundum quid, sicut et albedo est perfectio albi, et nigredo est perfectio nigri. Dicemus quod non est verum quod dicit: eo quodsicut probari habet in Ethicis, nos innati sumus suscipere virtutem, sed perficere est ab assuetudine: et ideo sicut se habet forma substantialis ad materiam, ita se habet virtus moralis ad animae partem practicam: et ideo sicut indivisibilis est forma substantialis et datur in indivisibili temporis, sicut saepius habitum est supra, ita est etiam de virtute morali. Quod autem objicitur, quod non sit ad esse, sed ad bene esse, non impedit; quia unum est esse rei quod est a forma substantiali, et ante esse rei nihil est. Alterum autem est ad perfectionem potentiae practicae ad actum, et hoc est post esse rei sicut et ipsa potentia: tamen nihilominus perfectio ipsius est indivisibilis: et ideo etiam non intercipitur contrario: et ideo nullus secundum partem, est in vitio et secundum partem, in virtute, neque in motu neque extra motum existens, sicut est secundum aliquid. in albo, et secundum aliquid in. nigro, ille qui movetur ex. albo in ni-
grum: eo quod album non est indivisibilis et simplex forma, sicut virtus moralis. Propter quod non est motus ad ipsam, et sicut etiam alteratio est non ad ipsam, sed potius finis est alterationis cujusdam, sicut et generatio finis est alterationis. Quoniam circa, virtutem moralem non est alteratio, tunc etiam circa malitiam virtuti morali oppositam non est alteratio: quia malitia non est positio alicujus qualitatis vel habitus contrarii, sed potius est corruptio et remotio virtutis, sicut et omne malum non est positio alicujus, sed privatio habitus illius cui malum illud opponitur, sicut in Ethicis habet determinari.
Quod autem diximus, quod virtus est finis alterationis cujusdam, sic intelligimus, quod absque dubio virtus moralis sit, et malitia sibi opposita cum aliquid alteratur: sed tamen alteratio non est neutrum horum, quia est ad neutrum illorum. Quod autem aliquid illorum quae recipiunt virtutem vel malitiam alteratur antequam recipiat, est manifestum. Virtus enim moralis, ut habet determinari in Ethicis , aut est impassibilitas quaedam, aut passibilitas hoc modo quo convenit, hoc est, quando oportet, et ubi, et quomodo, et qualiter, et qua de causa, et quantum. Si enim aliquis abstractus sit, et vicerit passiones delectabilium quae fiunt in sensu, tunc est vincens per passionem contrariam passionibus illis: et sic non est simpliciter passibilis, sed impassibilis: sic etiam, hoc est, hoc modo quo passiones sunt in vitiis. Si autem passiones delectabilium quae fiunt in sensu, non sequitur: tunc est impassibilitas. Et neutrum horum fit sine passione prius experta. Ergo iratus non est sine passione: et cum alteratio sit secundum passionem et passibilem qualitatem, virtus hoc modo non fit sine alteratione, sed semper est finis alterationis per hoc quod est finis passionis. Malitia autem passibi- bilis, quia passioni non resistit, aut est aliquando passio contraria virtuti: quia virtus sequitur laudabiles passiones: malitia autem vituperabiles: et est conjuncta eis per causam. Hujus autem totius causa est, quia, sicut in Ethicis determinatur, moralem virtutem accidit esse voluptatibus et tristitiis: quia est circa eas sicut circa objectum in gaudendo et tristando. Voluptas autem omnis et tristitia passiones sunt, quae fiunt a sensu: omnis enim voluptas est a sensu: et si est a sensu, aut est secundum praesens ab actu sensus, aut secundum praeteritum, aut secundum futurum. Si autem est secundum praesens ab actu sensus: tunc est voluptas praesens. Si autem est secundum praeteritum, tunc est reminiscentia: eo quod reminiscimur similium qualia passi sumus in praeterito. Aut est secundum futurum: quia speramus talia pati secundum voluptatem qualium similia adivimus et experti sumus: et ita omnis voluptas fit a sensu, aut secundum actum, aut secundum potentiam. Ostensum autem est quod talia sensibilia sunt passibiles qualitates, et secundum ea est alteratio: et hoc est quod volumus ostendero. Sed sciendum est quod licet voluptas, prout loquimur hic, sit sensibilis et corporalis passio, tamen delectatio aliquando est simplex et mentis solius: et ideo illa non necessario est cum passione: quia mentalis delectatio non habet contrarium: quia illa delectatio non est vere passio, sed potius, sicut dicit Aristoteles in quarto libro Ethicorum, est operatio proprii et habitus connaturalis non impedita.
Aliam etiam causam possumus assignare, quare secundum virtutem mo-: ralcm et malitiam ei oppositam non est alteratio quae est motus physicus: quia si ipsa etiam est consistens in habitudine circumstantiarum circa medium, quia est quando debet, et ubi, et quantum, et quomodo, et secundum caeteras circumstantias quae ab othico determinantur, et est in medio quod necessario operatur
extremis: et ostensum est jam m Physicis, quod in talibus non est motus: et ideo etiam in virtute morali motus esse non potest, sed est conjuncta alterationi propter passiones circa quas est, sicut jam in Physicis dictum est. Tristitia enim et voluptas sunt passiones illatae a sensibus, et sunt circa partem sensibilem animae quae est concupiscibilis vel irascibilis: quod est etiam secundum Platonem, iqui dixit quod omnis voluptas est generatio in sensibilem animam.