Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod in intellectu speculativo secundum virtutes intellectuales non est alteratio.
At vero neque in intellectiva parte animae secundum virtutem intellectualem est alteratio. Sciens enim secundum scientiam quam adipiscitur vel adeptus est, maxime dicitur ad aliquid: licet enim sit species quaedam qualitatis scientia secundum quod est in anima sicut in subjecto, et animam denominat secundum quod dicitur sciens vel prudens: tamen secundum quod est in se vel secundum suam generationem qua generatur in anima, maxime est ad aliquid. Hoc autem manifestum est in generatione sapientiae vel scientiae in intellectu. Hom enim scientiae quod in anima non est factum in anima secundum aliquam potentiam moventium vel agentium quae transmutent intellectum de esse secundum formam unam in aliud esse secundum formam a I nro, t"nt u muni genetauone et alterationc una forma abijicitur et expellitur a moventium potentiis, et alia biduum sed poljus mollerim qui est secundum universalemscientiam. eo quod universalium rationes inquirit, fit in nobis per resultationem sive transmutationem intellectus ex ea experimentali cognitione sensibili, quae est secundum partem, sicut fit imago in speculo terso sine alia potentia mutante speculum: quia resultat in speculo imago per lucem abstrahentem formam rei, et directam et congruam speculi oppositionem. Et ideo sicut alio quodam mutato, speculo uno permanente resultat imago: ita intellectu possibili uno modo permanente secundum omnia sua quae habet in seipso, resultat in eo universalis scientia ex cognitione experimentali particularium per lucem intellectus agentis: et ideo sicut diximus de columna quae, sine mutatione sui per motum Socratis fit dextra et sinistra: ita etiam scientia fit in intellectu scientia sine mutatione intellectus possibilis, ita quod non mutatur nisi corpus impediens abstractionem intellectus secundum scientiam. Est autem huic motui simile, sicut si aliquis removeat objectum ligneum, vel lapidem a fenestra, quo amoto, sine omni mutatione domus illuminatur per solis radium: ita etiam fit in intellectu. Remoto enim impedimento corporis per aetatem et exercitium studii, statim resultat in intellectu possibili scientia universalis ex particularium comprehensione: ideo scientia secundum, actum quae accipitur, non est generatio quaedam rei in se generatae per potentiam moventium aliquorum, sed. est resultatio ejus in nobis. Nisi forte aliquis improprie loquens dicat reversiones sensibilium ad sensus, sicut visibilium ad. visus, vel factibilium ad tactum esse quasdam generationes formarum: quia visibilia in visu etiam fiunt, ita quod nulla potentia transmutat visum, sed. potius remotis impedimentis visus, ab objecto subito resultat forma in visu. Et similiter est de tactu, non quidem secundum medium factus, sed. quod species tactus resultat in parte animae quae judicat de tangibilibus. Cum enim forma iactus generatur in medio tactus, quod est intra in animalibus, subito per re-
sultationem fit Intentio illius formae in parto quae perceptiva est tangibilium, nulla potentia movente partem illam animae: et talis quidem actus est universalis scientia in anima, sicut diximus. Et ideo si aliquis vere et proprie loquens, tales sensibilium in sensitivis potentiis resultation. es dicat non esse generationes et alterationes, tunc multo minus dicere debet, quod resultatio universalis scientiae in anima sit generatio vel alteratio proprie dicta: eo quod sicut dictum est, resultat In Intellectu sine omni sua transmutatione ex sensibilium acceptione per lucem intellectus agentis. Unde etiam patet, quod illa acceptio scientiae quae fit a principio, cum aliquis ex ignorante factus est sciens, non est vero nomine generatio aliqua, neque alteratio. Anima enim fit sciens, prudens et sapiens, in eo quod quievit et residet in actibus suis, qui turbati et instabiles erant propter inquietudinem complexionis: eo quod in pueris complexio multum abundat subtilis humoris, qui est facile mobilis: et est in eis multum calidum, licet calor non sit ita acutus sicut in juvenibus, et ille calor multum movet: propter quod confusio motuum corporis impedit actum animae per Intellectum: et species acceptae ab ipsis moventur continue, et non ordinate et pure deferuntur a spiritibus animalibus: et ideo super eas non potest figi lux agentis intelligentiae ut resultatione universales ponat in intellectu possibili. Et simile hujus est in formis resultantibus In aqua fluente: illae enim omnes confusae sunt, et distinde videri non possunt. Propter quod dixit Plato, quod in pueris est sicut in dormiente, et ebrio, et infirmo ex humore cerebri infecto: quia sicut ebrius non considerat bene nisi digesto vino, cujus calore et humore phantasmata distincta esse non permittebantur, et conceptiones firmae esse non poterant: et sicut dormiens, humido frigido descendente a capite, habet ligatas virtutes animales, praecipue exteriores: et sicut infirmus humore in-
naturali oppilante impeditur ab apprehensione ordinata, et constituitur in amentia quadam: ita pueri propter humidum fluidum oppilans cerebrum et dissipans imagines apprehensas, non bene judicant secundum scientiam et prudentiam et sapientiam. Sicut ergo non est factus sciens per alterationem, quando aliquis dormiens surgit, vel ebrius prius digesto vino, vel infirmus si ordinetur in capite: ita etiam Ille qui primo accipit scientiam, et Ideo non est alteratus in intellectu ab aliquo movente. Ebrius enim vel dormiens vel infirmus non poterat uti scientia secundum actum: sed mutatione facta in corpore, non in intellectu, per quam in statum ordinatum venit corpus, tunc poterat uti scientia: quia tunc inerat ei potentia utendi scientia, secundum quod congruum erat: et hujus aliquid fit In scientiae existentia quando ex principio accipitur: quia quies turbationis in corpore quaedam est restauratio intellectus, ut resultare possint In ipso quae ante non insultabant. Et hac de causa Infantes non possunt addiscere Infantili aetate, et etiam cum primo incipiunt judicare de rebus, non similiter bene possunt judicare ut presbyteri, hoc est, seniores in quibus quies jam facta est: quia circa infantes multa est perturbatio, et multi motus propter causam supra assignatam. Haec autem perturbatio pulsatur, et tunc status fit comprehensionum ex multis causis: aliquando enim fit a natura quando aetas debita excedit, et hoc est commune in omnibus: aliquando autem, cum hoc studium sit ordinans comprehensiones. Operantur autem ad hoc exercitia bona et liberalia, et virtus, et praecipuo castitas: quia peccatum incontinentiae subjicit hominem passionibus corporis, quae impediunt intellectus comprehensionem, sicut in pueris impedit aetas. Quod enim in pueris facit aetas, hoc facit in luxuriosis passio, propter quod in Ethicis peccatum incontinentiae inter puerilia peccata computatur. In utrisque autem his accidit intellectus facta quadam, in corpore alteratione, sicut diximus de dormiente, qui digesto humido frigido, organis sensuum solutis, surgit et fit vigilans ad actum. Et similiter est in eo qui accipit scientiam, mutatione facta in corpore suo per modum quem diximus.
Non uritur fit scientia in intellectu, ita quod intellectus alteretur per se et essentialiter, neque sic fit in eo quod scientia sequatur quamdam alterationem factam circa intellectum: sed fit in eo quod sequitur per accidens quamdam alterationem factam in corpore. Dico autem scientiam sequi illam alterationem per accidens: quia illa alteratio non per se causa est scientiae illius, sed facta alteratione ordinata fit experimentalis collectio particularium, et remanens stat in anima sensibili: et tunc luce intelligentiae agen-
tis fit scientia in anima sine aliqua intellectus mutatione. Hoc igitur modo intelligitur, quod scientia est habitudo dicta ad aliquid, et non hoc modo quo quidam ante nos dixerunt, quod scientia refertur ad scientem et ad scibile: hoc enim nihil est ad propositum, quia per hoc id quod intenditur probari non potest. Manifestum est igitur ex omnibus ante dictis, quod id quod est verae alterationis in corporibus, est quae sensibilibus qualitatibus sunt distincta: et est etiam in sensibili parte animae exteriori, et interiori quae est concupiscibilis et irascibilis: et in nullo alio: propter quod etiam partes animae sensibiles, cum indigeant corpore secundum hos actus quos habent in corpore, non possunt separari: sed de hoc alibi tractabitur.