Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De comparabilitate alterationum.
Deinde juxta praedicta documenta quaeremus qualiter una alteratio comparatur alteri alterationi.
Quaeramus igitur de alteratione, quomodo una alteratio aequalis vel magis vel minus velox sit alii alterationi. Si enim dicimus quod unus sanatur velociter, et alter sanatur tarde, et dicimus quod aliqui sanantur simul secundum tempus, ita quod ita cito sanatur unus sicut alter, tunc videtur comparari alteratio ad alterationem ejusdem speciei, et videbitur quod aequalis sit alteratio alterationi quae secum est in eodem tempore, vel in aequali, Quod si concedatur. tunc quaeremus quid hic alteratum est aequale. Cum enim tempus sit extrinsecum rei cujus est tempus, oportet quod aequalitas hic attendatur secundum aliquid quod sit intrinsecum et essentiale motibus illis, qui dicuntur aequales et comparabiles. Videtur autem quod nihil talium sit in alteratione, quia sicut unum in quantitate facit aequale, ita unum in qualitate facit simile: ergo similitudo et non. aequalitas videtur esse in duabus alterationibus quae sunt ejusdem speciei. Sed forte aliquis dicet, quod idem subjectum est alterationi in utraque alteratione, et hoc subjectum est quantum, et ratione hujus dicitur alteratio esse aeque velox alterationi, quando scilicet tantum de uno subjecto alteratur in uno tempore, quantum alteratur de altero in tempore quod est aequale illi. Sed tunc quaeremus quid oportet attendere in comparatione motuum, utrum scilicet oportet attendere subjectum in quo est passio, vel ipsam passionem quae est in subjecto. In praehabito enim exemplo, quod est de duobus qui aeque cito sanantur, est accipere quod sanitas est eadem, cum unum subjectum neque majus, hoc est, secundum partem minorem est, sed similiter. Aut etiam dicamus, quod sanitas est similiter sanitati: quia una non est secundum majus neque secundum minus tempus quam alia. Si autem sit altera passio in duabus alterationibus, quando aliqua alterantur, ita quod unum subjectum albetur, alterum sanetur, his nihil est commune, neque simile, neque aequale secundum quod comparari possunt. Redit autem adhuc nostra disputatio: quia si fiat comparatio duarum unius speciei alterationum penes quantitatem subjecti, ut scilicet tantum alteretur de uno quantum de altero, tunc erit comparatio et aequalitas motuum alterationis per accidens: haec enim aequalitas non est alterationis per se, sed per subjectum suum. Si autem, attendatur aequalitatis comparatio in ipsa passione secundum quam alterantur ea quae comparantur,
tunc erit comparatio et imperfecta et impropria. Imperfecta quidem, quia non est penes omnia quae sunt in motu. Impropria autem, quia aequalitas non dicitur de qualitate, sed potius similitudo. Et ideo oportet nos hic diligenter considerare: quia si fiat alteratio secundum passiones duas specie differentes, quod ibi sunt duae alterationes secundum speciem, et non una, sicut superius dictum est, quod non. omnis loci mutatio cum omni loci mutatione est eadem specie. Quare considerandum est in omni comparatione alterationum et loci mutationum, quod sint secundum speciem differentes alterationes, et quod ipsae differentes sint loci mutationes. Non autem consideratur hoc tantum in ipsis motibus, sicut superius in quinto libro hujus scientiae, sed consideratur differentia motuum in ipsis subjectis, quae moventur quando illa subjecta sunt per se subjecta motus et non per accidens. Et ideo quando subjecta motus per se specie differunt, tunc etiam ipsi motus differunt specie, sicut supra diximus de volatione et ambulatione. Et si subjecta differunt genere, tunc etiam, ipsi motus differunt genere. Et si subjecta differunt numero, tunc et motus differunt numero. Et nemo miretur quod dicimus subjecta motus differre genere, cum tamen omne quod movetur, sit in genere substantiae: quia non accipimus hic genus pro generalissimo, sed pro subalterno, sicut dicimus mobilium corruptibilium, et immobilium et incorruptibilium non esse idem genus, cum termini sint in eodem genere praedicamenti.
Patet igitur ex praedictis, quod si quaeratur utrum in comparatione et aequalitate alterationum oportet respicere ad passionem solam, si eadem est passio, aut similis, aut aequaliter veloces alterationes ipsarum secundum tempus, aut oportet respicere solum in id quod alteratur, quod est subjectum alterationis, investigando quod hujus quidem subjecti hujusmodi pars est, et alterius tanta est al- baia quanta est alba, oportet autem respicere In utraque haec.
Patet, inquam, quod oportet nos respicere in utraque, tam in subjectum quam in passionem: quia ex utraque variatur species alterationis, et variata specie non fit comparatio. Et oportet nos determinare de alteratione utrum sit eadem vel non, sed alia per passionem quando ipsa est eadem vel alia, et iterum determinavimus de alterationibus duabus, utrum una est aequalis alteri vel inaequalis, per hoc quod consideramus utrum passio In subjecto uno est aequalis passioni eidem secundum speciem in altero, vel inaequalis. Si autem nos tantum ad subjectum respiceremus, esset comparatio per accidens in alteratione. Si autem ad passionem solam, tunc esset Imperfecta et Impropria: et si ad tempus solum, tunc non esset comparatio penes aliquid motibus intrinsecum: et ideo oportet considerare omnia haec.