Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De probatione, quod motus in nullo incepit praeterito tempore ex ipsa temporis conditione.
Redebimus autem adhuc ad probandum, quod motos nunquam incepit in tempore praeterito ex ipsa temporis conditione: prius enim et posterius in rebus non sunt nisi ex tempore: quia prius et posterius primo sunt in tempore, et in rebus quidem non motis non videntur esse prius et posterius, nisi ex hoc quod ponitur tempus circa res illas. In rebus autem quae moventur, sunt prius et posterius per se: et ex hoc verificatur, quod ubicumque prius et posterius proprie dicuntur, quod ibi est tempus: sed ubicumque ponitur aliquid incipere, illud est nunc, et non fuit prius: ergo in omni novo quod incipit, ponitur prius et posterius: ergo tempus fuit ante ipsum, in quo ipsum, non fuit: et tempus fuit posterius illo in quo ipsum fuit et incepit. Sed si tempus est, necesse est et motum esse: quia, sicut probavimus in quarto libro hujus scientiae, tempus est numerus motus: et est quiddam ipsius, quia est ejus passio: ergo si tempus est perpetuum, et motus erit perpetuus.
Tempus autem esse perpetuum probatur, tum per auctoritatem Philosophorum, tum etiam per rationem. Per auctoritatem quidem: quia omnes Philosophi praeter unum solum dixerunt tempus semper fuisse, et nunquam incepisse, in tantum quod unus eorum nomino Democritus culpavit omnes qui dixerunt quod omnia inceperunt aliquando, et non semper fuerunt, sicut dixit Anaxagoras et Empedocles: et institit eis per tempus, quod dixit impossibile esse quod. sit factum. Et hoc erat mirum de Antiquis: quia viderunt beno tempus semper fuisse, sed non motum: cum tamen tempus sit numerus motus omnis vel cujusdam: et hoc ideo fuit, quia non viderunt perfecte proprium temporis subjectum, sed acceperunt ipsum prout omnes res temporales sunt in tempoie, sicut in quodam numero, et non retulerunt ipsum ad aliquod subjectum unum. Ille autem unus qui dixit tempus incepisse, Plato est, et ille vidit bene quod erat passio motus: et ideo etiam dixit motum incepisse, quia dixit quod caelum incepit esse et moveri, et tempus incepit esse cum illis: et haec dixit facta ab opifice primo mundi.
Per rationem autem probabimus idem sic. Est enim certum ex. his quae diximus in quarto libro hujus scientiae, quod impossibile est intelligere tempus, nisi per intellectum ejus quod est nunc sive instans. Oportet enim quod quicumque intelligit tempus, quod ad minus intelligat duo nunc, inter quae est tempus: quia qui copulat ipsa nunc, non percipit tempus, sicut diximus quod faciunt dormientes: non autem intelligitur sicut medietas quaedam inter praeteritum et futurum, hoc est, sicut media differentia: sic etiam medium mundi indivisibile in quo continuantur et distinguuntur praeteritum et futurum: et ideo accipitur ut finis praeteriti et initium futuri. in tempore autem toto, non est accipere aliquid actu existens nisi nunc, sicut in antecedentibus probatum est: et illud nunc nunquam stat: propter quod et instantis nomen accepit: et ideo non potest idem bis demonstrari et significari,
sicut fit in puncto qui permanet et stat in continuo, quod habet permanentiam et positionem in suis partibus, et non potest aliquo modo intelligi nunc in ratione principii tantum, et in ratione finis, nisi accipiatur per modum dictae lineae: et sic non potest accipi: quia sic deficeret tempus. Cum igitur ista sic se habeant, et si tempus ponitur incepisse, tunc oportuit quod in aliquo nunc primo inceperit: sed illud nunc fuit finis praeteriti quod fuit ante ipsum: ergo ante primam inceptionem, fuit tempus praeteritum, quod est impossibile: ergo tempus non incepit. Et eadem etiam causa est, quod non desinet: quia si desinet, in aliquo ultimo desinet: illud autem nunc erit initium futuri, quod est post ipsum: ergo erit tempus postquam tempus desinet: quod iterum est impossibile: ergo tempus nun quam desinet.
Hoc alitem quod diximus de tempore, sane intelligendum est: quoniam tempus accipitur ut dupliciter se habens ad motum. Est enim alicujus motus numerus quasi manens extra ipsum formaliter, et alicujus motus passio et numerus creatus ab ipso motu. Illius enim motus qui est sub primo motu et incipit et terminatur in parte quadam temporis, tempus non est nisi, numerus, et numerat ipsum per alium motum, cujus tempus est passio et omnis talis motus continetur inter duo nunc temporis, quorum est sicut principium, et secundum est ratione finis tantum: et hoc tempus finitum est, sicut etiam ipse motus. Si autem tempus referatur ad motum qui est causa temporis, ille est motus primus omnibus aliis simplicior: et in illo motu sicut nihil indivisibilium potest accipi ante quod et post quod non sit motus, ita nullum indivisibile jtemporis potest accipi ante quod et post quod non. sit tempus: et hoc modo intellecta procedit ratio inducta. Et causa istoru. ni est, quia diximus in quarto, quod scilicet, tempus non refertur ad moiu. ni , prout ipse est in toto
quod movetur, sed potius prout ipse causatur ex uno unde est motus. Illud enim linum in circulatione nunquam potest accipi, quod renovatio situs non sit ante, et post ipsum: et ideo nunc quod est numerus ejus, nunquam accipi potest, nisi in ratione finis et principii: et si ponatur tempus incipere secundum substantiam, vel desinere, tunc oportet quod hoc modo acceptum incipiat vel desinat. Et ideo haec ratio fortior est aliis, et videtur probare quod nunquam incipere potest vel desinere tempus quocumque modo inceptionis, et quocumque modo desitionis. At vero si tempus semper fuit et erit, tunc etiam necessario motus aliquis semper fuit et semper erit. Tempus enim est quaedam passio et numerus motus: et sequitur quod motus ille semper fuit et erit, cujus tempus per se passio est: et ille est motus primi mobilis inter orbes caelestes, qui dicitur motus diurnus, qui omnibus est velocior et simplicior.