Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est di gressi o declarans quare non neccesssaria est inducta ratio de tempore, et qualiter tempus incepit.
Iste autem modus probandi unum motum primum fuisse ab aeterno, non est necessarius, sicut nec antecedentes, sed probabiles. Si enim nos dicamus motum incepisse cum inceptione mobilis, et potentiam ad esse mobilis non praecessisse tempus suum motum, et suam potentiam ad motum, tunc non sequitur hoc quod est inductum: tunc enim incipit motus circuli a dextro circuli: et illius numerus erit nunc in quo incipit tempus, et illius nunc erit in ratione principii tantum, et non ratione finis: et ideo tunc non sequitur quo a ante illud nunc fuit tempus.
Si autem aliquis objiciat, quod in sexto libro superius probatum est, quod ante quodlibet indivisibile motus iterum est accipere motum, et post quodlibet indivisibile est accipere tempus. Dicendum quod hoc est derisio, quod hoc non est verum de motu, nisi quando per divisionem accipitur: et verum est tunc de quolibet motu, sive recto, sive circulari: quia ante quodlibet indivisibile motus, et post quodlibet indivisibile temporis sunt infinita moveri, et non. linitur per divisionem, ita quod primum et ultimum possunt accipi in ipso. Et similiter est de tempore, si aliquis ipsum per divisionem accipiat: et non tantum de toto tempore est hoc verumquod dictum est, sed de qualibet parte ipsius verum est, quod per divisionem est in infinita, sicut et omnis pars cujuslibet continui est infinita. Sed hoc quibusdam generat errorem, qui non distinguunt inter naturam a3ter11i. tat. is et temporis: et putant quod omnis deficiens duratio sit tempus, cum hoc ex praehabitis constet non esse verum.
Si autem quaeratur, utrum tempus incipiat secundum dicta in nunc, vel in parte indivisibili temporis ? Dicendum quod ex his quae probata sunt in nostro scxtro libro Physicorum, constat quod non potest incipere in parte indivisibili: quia non incipit templis nisi in primo temporis, et pars indivisibilis non est prini urii temporis: incipit ergo in eo quod est indivisibile nunc quod adjacet dextro primi circuli secundum quod ipsum est principium circulationis primae. Nec approbo quod dicunt quidam, tempus non sequi motum, sed mutationem vel materiam: quia tempus non potest esse mensura mutationis simplicis, sicut ex ante habitis constat. Materia enim secundum quod est substantia quamdam, nullas habet vices temporis: et ideo se- quitur motum per modum qui dictus est: et hoc est quod quidam Theologi tradiderunt, tempus scilicet esse coaequaevum materiae et caelo.
Si autem nos diceremus quod caelum primum fuit in potentia materiae, et post exivit in esse per modum generali de ipsa, sicut dicunt illi qui dicunt quod non omnia creata sunt simul: tunc oportet nos dicere quod tempus primum fuit numerus motus materiae quo movebatur ad esse caeli, et aliorum substantiali forma distinctorum. De qua sententia fuit Anaxagoras et Empedocles, et post eos Ovidius , ''sicut patet per hoc quod dicit, quod
Anlo marc et terram, et quod tegit omnia [ coelum, Unus erat toto naturae vultus in orbe, Quem dixere chaos.
Et in hanc sententiam consenserunt multi Theologi diversarum religionum, tam scilicet Saracenorum, quam Judaeorum, quam Christianorum. Sed nos non consentimus in hoc, sed. potius quod omnia creata sunt simul, et quod tempus coaequaevum sit caelo et motui ejus, et a motu caeli creatus sit motus materiae activorum et passivorum quae sunt generabilia et corruptibilia: quam sententiam confirmant multi Peripatetici et multi Theologi aliis subtiliores, eo cpiod ipsa stat tam secundum religionem legis, quam etiam secundum sententiam philosophiae naturalis. Quod autem dicitur, quod secundum hoc Plato verum dixisset, dicendum est quod non omnino dixit verum: quia ponebat caelum gigni. de materia, praeexistente: et hoc non posset esse nisi motus esset ante primum motum, ut patet ex praedictis.